Omelia LXIII (lxii)
63.1.1 Nondum autem venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco vbi occurrerat ei Martha.
63.1.2 Magnum bonum sapientia est. Sapientia nostra dico, non gentilium, quae verba sunt duntaxat, et fabulae, neque vllam habent sapientiam:
63.1.3 gloriae nanque causa omnia faciunt. Magnum, inquam, bonum sapientia, quae nobis inde vicem reddit.
63.1.4 Qui enim pecunias contemnit, iam hoc bonum consecutus est, quod superfluis et stultis curis liberatus est. Qui gloriam pessundat, praemium inde accipit, quod nulli seruit, sed vera libertate perfruitur.
63.1.5 Qui coelestia concupiscit, remuneratione non caret, cum nihil praesentia arbitretur, et facile dolorem omnem exuperet. Ecce nunc mulierem philosophantem inde praemium consecutam.
63.1.6 Etenim omnibus assidentibus, dolens et plangens, non expectauit ad se venientem magistrum, neque decorum seruauit, neque luctu retenta est.
63.1.7 Siquidem quae in luctu sunt, cum aliis incommodis etiam tenentur affectu, quod a praesentibus affectant laudari: quorum nihil Mariae accidit, sed surgens euestigio, magistro obuiam facta est.
63.1.8 Iesus autem nondum in locum venerat: lento enim passu ambulabat, ne ad signum faciendum festinare videretur, sed ab illis de eo iudicium fieri volebat.
63.1.9 Aut igitur hoc significare vult euangelista, aut quod cito accurrit, vt venienti occurreret.
63.1.10 Venit autem non sola, sed omni Iudaeorum turba subsequente: et perquam prudenter soror ei clam magistri aduentum significauit, ne consessum perturbaret: neque cur surgeret dixit: nam multi certe abiissent.
63.1.11 Nunc vero tanquam fleturam ad monumentum secuti sunt, et ex his iterum mortuum Lazarum confirmatur. Et procidit ad pedes eius,
63.1.12 vehementius quam soror amabat, neque turbam reuerita est, neque opinionem quam de eo Iudaei habebant. Erant nanque multi maleuoli, qui dicebant: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere vt hic non moreretur?
63.1.13 Sed omnem humanum affectum expulit, magistro praesente, et hoc vnum curabat, vt magistrum veneraretur. Et quid inquit? Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.
63.1.14 Sed quid1603: quid? nihil ad eam loquitur Christus, vt ad sororem?1603: sororem. Turba aderat, neque verborum illorum tempus erat,
63.1.15 sed mouetur humano affectu, quem tantum primo voluit aestimari.
63.1.16 Nam cum signum magnum, quale raro fecit, esset facturus, ex quo multa erat prouentura vtilitas, ne turba absente nihil lucraretur, doloris affectu multos testes allicit, ne praedam amitteret.
63.1.17 Et primum humanam declarat naturam. Lachrymatur et perturbatur. Norat enim lachrymas excitare, et affectum arguere.
63.1.18 Illa enim particula, Et infremuit spiritu, motum illum cohibuisse signat: et ait: Vbi posuistis eum? ne flendo interrogaret.
63.1.19 Sed quid rogat? Non vult festinare, sed omnia ab illis discere, et hortatus facere, vt omni suspicione careret miraculum.
63.1.20 Dicunt ei: Domine, veni et vide. Lachrymatus est Iesus. Nullum adhuc resurrectionis signum ostenderat, neque vt suscitaturus, sed vt lachrymaturus venit, quod mox significatur: ait enim: Dixerunt ergo Iudaei:
63.1.21 Ecce quo modo amabat eum. Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere vt et hic non moreretur?
63.1.22 Nec in calamitatibus a malicia abstinebant. Atqui facturus erat rem longe mirabiliorem. Longe enim maius est post mortem in vitam reuocare, quam instantem propellere:
63.1.23 in quo ergo eius virtus erat admiranda, in eo Iesum calumniantur. Confitentur autem aperuisse oculos caeci, et quod rursus debebant admirari calumniantur, ac si nihil fecisset.
63.1.24 Nec in hoc solum eorum ostendit maliciam, sed cum nondum ad monumentum venerit, eum criminantur, non expectantes rei finem. Intuere corruptum eorum iudicium.
63.2.1 Venit ad monumentum, et rursum affectum arguit. Quid tandem tam diligenter quoties lachrymatus sit meminit euangelista, et quod infremuerit?
63.2.2 Vt intelligas vere naturam nostram induisse. Cum enim magna de eo magis quam alii loquatur, etiam in his quae ad corpus spectant hoc in loco multo humilius loquitur.
63.2.3 Nihil vt reliqui euangelistae in passione quod in agonia esset, narrauit, sed contra quod retrorsum supinos reiecerit. Quod ergo illic omisit, hic per luctum implet.
63.2.4 Nam de morte disputans, inquit: Potestatem habeo ponendi animam meam: et nihil submisse loquitur.
63.2.5 Ideo in humanitatis affectibus incarnationis veritatem ostendunt. Matthaeus enim ab agonia, et tremore, et sudore: hic a lachrymis humanitatem confirmat.
63.2.6 Neque enim nisi nostrae fuisset naturae, et semel, et iterum lachrymari coactus fuisset: neque vllis respondet criminibus.
63.2.7 Quid enim verbis imponere eis silentium oportuit, cum mox rebus ipsis ad tacendum cogerentur? quod grauius fuit, et maiorem incussit pudorem.
63.2.8 Ait ergo: Tollite lapidem. Quid tandem absens non idem iusserat, atque perfecerat? Quid non dimisso lapide suscitauit?
63.2.9 Poterat enim qui corpus mortuum voce mouerat, et corrupto animam inspirarat, multo magis lapidem mouere.
63.2.10 Sed cur non fecit? Vt eos testes faceret miraculi, ne dicerent quod et de caeco, Hic est, non est.
63.2.11 Manus enim et praesentia illorum ipsum esse testabantur. alioqui enim vel imaginationem, vel praestigium aliquod opinari potuissent: vel alium pro alio suppositum fuisse:
63.2.12 Nunc vero cum affuerint, cum lapidem tulerint, cum ligatus exierit, cum iussus sit solui, cum amici a quibus fuerat exportatus, praesentes ipsum viderint, et ex vestibus agnouerint, cum sorores illinc non abierint, et Martha eum1603: cum iam, quia quatriduanus esset, foetere dixerit:
63.2.13 haec omnia sufficientia erant, quae vel impudentibus silentium imponerent, cum rei testes adessent. Ideo iubet vt lapidem tollant a monumento, ostendens se ipsum suscitare.
63.2.14 Ideo interrogat, Vbi posuistis eum? vt dicentes, Veni et vide: et ducentes ipsum, non possent dicere alium suscitatum, vt et vox, et manus testificarentur.
63.2.15 Vox, dicendo veni, et vide. Manus, lapidem tollendo, et institas soluendo. Et visus, et auditus. Hic, vocem audiendo: ille, videndo exeuntem: et odoratus, odore offensus. Inquit enim: Iam foetet, quatriduanus est enim.
63.2.16 Merito ergo dixi, quod minime norat mulier quid Iesus diceret, cum inquit: Etiam si mortuus fuerit viuet. Considera ergo quid haec dicat1603: dicant, tanquam iam propter tempus impossibile esset.
63.2.17 Erat enim admirabile, vt quatriduanum, et foetidum mortuum suscitaret. Discipulis enim inquit: Vt glorificetur filius dei per eam. Hic vero gloriam dei de patre inquit.
63.2.18 Animaduerte audientium imbecillitatem diuersi sermonis esse causam. Rememorat autem quae superius dixerat, propemodum arguens tanquam oblitam. Noluit autem iam praesentes perturbare, ideo inquit: Nonne dixi tibi, quod si credideris, videbis gloriam dei?
63.3.1 Magnum nanque bonum fides est, magnum inquam, et bonorum multorum causa, vt dei opera homines facere possint in nomine illius.
63.3.2 Si enim credideritis, inquit, et dixeritis monti huic, vt transferatur, fiet: et, Qui credit in me, maiora signa faciet quam ego, in nomine meo.
63.3.3 Quae nam maiora? Etenim vmbrae ipsorum mortuos suscitabant. Sic enim praedicabatur Christi potestas.
63.3.4 Non enim tam mirabile fuit, quod viuus miracula faceret, quam quod ipso mortuo alii in nomine eius maiora operarentur.
63.3.5 Neque dubitandum fuit de eius resurrectione, neque si visa fuisset, ita esset confirmata. Qui enim resurgentem vidisset, dicere poterat fuisse fantasma:
63.3.6 qui vero solo eius nomine inuocato, maiora miracula videt, quam cum in carne cum hominibus versatus est, non sane incredulus esset, nisi maiorem in modum desiperet.
63.3.7 Magnum igitur bonum fides, cum a vehementi amore, et flagranti animo procedit:
63.3.8 ipsa sapientes nos indicat, ipsa humanam detegit humilitatem, et inferius omissis rationibus, de coelestibus disputat: et quod humana sapientia inuenire non potest, in quo deficit, hoc fides dirigit, hoc docet.
63.3.9 Hanc igitur complectamur: neque rationibus distrahamur. Cur gentiles nihil inuenire possunt, dic quaeso? Nonne externam omnem nouere sapientiam?
63.3.10 Vnde ergo piscatores, et tentoriorum opifices, et indoctos superare non potuerunt? Quoniam illi rationibus, hi fide omnia perficiebant:
63.3.11 ideo et Platonem, et Pythagoram, et philosophos omnes, necnon et astrologos, et mathematicos, geometras, arithmetricos,
63.3.12 et omnis sapientiae professores superarunt, et1603: om. tanto meliores facti sunt: quanto natura stultis et delirantibus, qui vere et re ipsa sunt philosophi.
63.3.13 Hi enim statim animam immortalem esse, non tantum dixerunt, sed et persuaserunt.
63.3.14 Illi antea ne norant quidem, quid esset anima, postquam autem inuenerunt, et diuiserunt eam a corpore, iterum in errorem prolapsi sunt: aliqui corpus eam dixerunt, alii compositum, nonnulli cum corpore dissolui:
63.3.15 necnon coelum animatum, et deum. Piscatores autem dei opus professi sunt, et omnibus persuaserunt.
63.3.16 Quod autem gentiles rationibus vsi sint, minime mirum: quod autem qui fideles videntur, hi animales inueniantur, est sane ridiculum,
63.3.17 propterea decipiuntur. Et alii quidem qui dicunt scire deum, vt ipse seipsum nouit, quod nemo ne illorum quidem ausus est dicere.
63.3.18 Alii non posse deum sine passione generare, neque ei quicquam amplius a nobis habere permittunt. Alii quod recta vita nihil proficit. Sed tempus non est haec in praesentia reprehendendi.
63.4.1 Quod autem nihil proficiat fides recta, si vita praua sit, et Christus, et Paulus pluribus ostendit. Inquit enim: Non omnis qui dicit mihi, domine domine, intrabit in regnum coelorum.
63.4.2 Et, Multi dicent mihi in illa die, Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus? et dicam eis, Nescio vos. Et iterum: Nolite gaudere, quod daemonia vobis obediunt.
63.4.3 Qui haec non attendunt, facile in vicia delabuntur, etiam si fidem rectam habeant.
63.4.4 Sed nos haec fugiamus, neque enim sine vita recta deus videri potest. Pacem, inquit, persequimini, et sanctificationem, sine qua nemo videbit deum.
63.4.5 Sanctificationem continentiam appellat, vt vnusquisque sua contentus sit vxore, neque alienam quaerat. Qui sua contentus non est, saluus esse non potest: sed necessario peribit, etiam si innumera bona opera fecerit.
63.4.6 Fornicando impossibile est intrare in regnum coelorum: imo non fornicatio haec, sed adulterium.
63.4.7 Quemadmodum enim alligata viro, si alium cognoscit, adulteratur: ita alligatus vxori, si aliam habet, adulterii reus est: hic non haereditabit regnum coelorum, sed in gehennam intrudetur.
63.4.8 De his inquit deus: Vermis eorum non morietur, neque ignis extinguetur. Nullam enim veniam consequitur, qui capta vxore, post hoc carnis remedium alienae iniuriatur, hoc iam lasciuia est:
63.4.9 quod si ab vxore sua multi ieiunii et orationis tempore abstinent1603: abstineat, qui sua contentus non est, sed alienam introducit: quantum sibi mali accumulat?
63.4.10 Si suam repudiare, et alii vacare non licet (est enim adulterium) quantum ille accusandus est, qui suae aliam addit?
63.4.11 Nemo igitur hunc morbum animae insidere permittat, sed radicitus euellat. Neque enim tantum vxorem, quantum seipsum offendit:
63.4.12 hoc enim adeo apud deum scelestum videtur, vt si vxor ab idololatra viro ipso nolente discedat, puniatur: si ab adultero, minime.
63.4.13 Considera ergo huius morbi maliciam: nam si qua fidelis, inquit, habet virum infidelem, et ipse consentit habitare cum illa, non dimittat ipsum.
63.4.14 De fornicatione autem: Si quis dimiserit vxorem suam praeter rationem fornicationis, facit ipsam moechari. Nam si consuetudo vnum corpus facit, si quis meretrici admiscetur, vnum cum meretrice corpus efficitur:
63.4.15 quo modo ergo ornata accipietur, cum sit membrum Christi? Quo modo ei iungetur corpus meretricis?
63.4.16 Et intuere excessum. Quae cum infideli habitat, non est immunda. Sanctificatus est, inquit, vir infidelis in muliere fideli. In fornicaria autem,
63.4.17 nunquid membra Christi faciemus membra meretricis? Illic sanctificatio manet, si cum vxore cohabitat, hic discedit. Graue itaque malum fornicatio, graue inquam, et immortale afferens supplicium,
63.4.18 et in hac vita innumera secum mala trahit. Cogitur enim vitam miseram et infoelicem viuere, qui hoc morbo afficitur. Neque meliori loco res suae sunt, quam eorum qui suppliciis distrahuntur. Alienam domum trepidus et formidolosus ingreditur, omnia timet, et seruos, et liberos.
63.4.19 Quare hortor hoc vos morbo dissoluatis: quod si non placet, nolite haec sacra ingredi penetralia.
63.4.20 Siquidem minime oportet scabiosas et morbidas oues in sanarum et bene valentium grege versari, sed ab ouili exigendae sunt, quoad bonam recipiant valetudinem.
63.4.21 Membra Christi sumus, nolimus fieri meretricis. Non est locus hic lupanar, sed ecclesia. Si membra meretricis habes, abesto ab ecclesia, ne praesentia tua sordescat.
63.4.22 Quod si nulla esset gehenna, nullum supplicium: quo tamen animo post coniunctionem illam, et nuptiales faces, post iustum lectum1603: luctum, et liberorum susceptionem1603: suspicionem, post quotidianam consuetudinem, pateris aliam supponere?
63.4.23 Cur non vereris, non erubescis? Qui post vxorum mortem aliis admiscentur, hi reprehenduntur a multis, quanuis puniri non possint:
63.4.24 tu viuente vxore aliam superducis? Quae nam haec incontinentia? De his inquit: Vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur.
63.4.25 Perhorresce minas, formida supplicium. Non est tanta hic voluptas, quanta illic poena. Sed absit, vt aliquis sit huic obnoxius supplicio, sed per sanctificationem omnes Christum videant, et promissa bona consequantur,
63.4.26 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria in secula seculorum, Amen.