PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

63.4.18 Sed et hic infinita superattrahit mala. Vitam enim miseram et afflictam cogitur uiuere qui talis, et is qui torquetur, in nullo melius disponitur. In domum enim alienam seipsum inducens, cum formidine et tremore multo, et ubique suspicans et famulos et liberos.
CLOSE
Griffolini

63.4.18 Et in hac uita innumera secum mala trahit. Cogitur enim uitam miseram et infelicem uiuere, qui hoc morbo afficitur. Neque meliori loco res suae sunt, quam eorum qui suppliciis distrahuntur. Alienam domum trepidus et formidolosus ingreditur. Omnia timet, et seruos et liberos.
CLOSE
Griffolini-Montanus

63.4.18 et in hac vita innumera secum mala trahit. Cogitur enim vitam miseram et infoelicem viuere, qui hoc morbo afficitur. Neque meliori loco res suae sunt, quam eorum qui suppliciis distrahuntur. Alienam domum trepidus et formidolosus ingreditur, omnia timet, et seruos, et liberos.
CLOSE
Montfaucon

63.4.18 Et in hac vita innumera attrahit mala, vitam miseram, nec meliorem, quam eorum qui supplicio afficiuntur, dum in alienam domum furtim, et cum tremore ingreditur, omnesque suspectos habet, tam servos, quam liberos.