PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

63.4.14 De meretrice uero non ita. Sed quid? Si quis repudiauerit mulierem eius extra causam uel rationem fornicationis, facit eam mechari. Si enim coitus corpus unum facit, eum qui coit cum meretrice corpus unum facit.
CLOSE
Griffolini

63.4.14 De fornicatrice1530: fornicatione autem: Si quis dimiserit uxorem suam praeter rationem fornicationis, facit ipsam moechari. Nam si consuetudo unum corpus facit, si quis meretrici admiscetur, unum cum meretrice corpus efficitur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

63.4.14 De fornicatione autem: Si quis dimiserit vxorem suam praeter rationem fornicationis, facit ipsam moechari. Nam si consuetudo vnum corpus facit, si quis meretrici admiscetur, vnum cum meretrice corpus efficitur:
CLOSE
Montfaucon

63.4.14 De adultera secus; sed quid? Si quis dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, facit eam moechari. Nam si conjugium unum corpus facit; si quis cum meretrice coeat, unum cum illa corpus efficitur.