PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

63.4.7 Sicut enim que alligata est uiro si cum alio coierit adulteratur, ita et qui alligatus est mulieri si aliam habeat adulteratus est. Qui uero talis non hereditabit terram, sed in gehennam incidet.
CLOSE
Griffolini

63.4.7 Quemadmodum enimF: enim si alligata uiro, si alium cognoscit, adulteratur, ita alligatus uxori, si aliam habet, adulterii reus est. Hic non hereditabit regnum caelorum, sed in geennam intrudetur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

63.4.7 Quemadmodum enim alligata viro, si alium cognoscit, adulteratur: ita alligatus vxori, si aliam habet, adulterii reus est: hic non haereditabit regnum coelorum, sed in gehennam intrudetur.
CLOSE
Montfaucon

63.4.7 Sicut enim alligata viro, si cum altero coeat, adulteratur, sic alligatus uxori, si aliam habeat, adulter est: hic vero non heres erit regni caelorum, sed in gehennam incidet.