63.4.1 Quoniam enim nichil prodest fides recta uita existente corrupta, et Christus et Paulus quam plurimum loquitur de hoc et ait: Non omnis qui dicit michi domine, domine intrabit in regum celorum.
63.4.1 Quod autem nihil proficiat fides recta, si uita praua sit, et Christus et Paulus pluribus ostendit. Inquit enim: Non omnis qui dicit mihi: Domine, domine, intrabit in regnum caelorum.
63.4.1 Quod autem nihil proficiat fides recta, si vita praua sit, et Christus, et Paulus pluribus ostendit. Inquit enim: Non omnis qui dicit mihi, domine domine, intrabit in regnum coelorum.
63.4.1 Quod autem fides recta nihil prosit, si corrupta vita sit, et Christus et Paulus declarant, qui hoc maxime curant; Christus cum sic docet: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum;