64.1.10 Si igitur humilia quidem loqui fidem faciebat, excelsa uero loqui expellebat a Christo, qualiter non ultime insipiencie inspicere humilium causam quoniam propter auditores dicta sunt?
64.1.10 Quod si humilia fidem faciunt, sublimia1470/1486: sublima auferunt, nonne ultimae amentiae est, non intueri humiliter propter auditores locutum?
64.1.10 Si ergo humilia verba ad fidem trahebant, sublimia vero avertebant, annon extremae dementiae fuerit non cogitare humilia verba ad auditorum captum attemperata esse?