Homilia LXIV (xliii)
64.1.1 Iesus autem eleuatis sursum oculis dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat,1530: etc. dixi1530: om..
64.1.2 Quod saepe numero dixi, id et in praesentia repetam, deum scilicet non adeo suam spectare dignitatem, ut nostram salutem, neque ut magnum aliquid loquatur, sed ut nos possit allicere.
64.1.3 Propterea alta et magna raro et ea abscondita1470/1486/1530: abscondita. sed, humiliaF: humida et abiecta frequenter loquitur.
64.1.4 Cum enim his populum magis adduceret, magis etiam utebatur. Non tamen semper, ne posteaB: posteris offenderenturF: offerendentur, neque conticet, ne praesentes scandalisarentur.
64.1.5 Illi nanque qui perfecti futuri erant, ex uno alte et magnifice dicto, totum poterant intelligere. Hi autem cum rudes essent, nisiB: nec saepe numero eadem audissent, nullum coepissent emolumentum.
64.1.6 Certe neque post tantam doctrinam perstant1470: prestant, sed eum lapidibus petunt et persequuntur, et interficere conantur, et blasphemum appellant, cum aequalem se faceret deo, et nunc dicunt, blasphemare. Cum autem dixisset: Remittuntur tibi peccata tua, iterum daemonium habere dicunt.
64.1.7 Et cum mortem superare, qui uerba sua audiret, et se in patrem1470/1486/1530: patre et patrem in ipso esse, et de caelo se descendisse diceret, eum relinquunt et perturbantur.
64.1.8 Quae si raro dicta minime ferebant, longe minus si semper alte et magnifice locutus esset.
64.1.9 Nam cum dicit: Sicut mandauit mihi pater, sic loquor. Et ego a me ipso nihil loquor, tunc credunt. Multi, inquit, crediderunt in eum.
64.1.10 Quod si humilia fidem faciunt, sublimia1470/1486: sublima auferunt, nonne ultimae amentiae est, non intueri humiliter propter auditores locutum?
64.1.11 Nam et alio in loco, cum magnum quiddam dicere uellet et reticuisset, causam attulit: Ne scandalizarentur, proiice hamum in mare.
64.1.12 Quod et in hocF: hoc in loco: Cum enim dixisset: Ego sciebam quia semper me audis, prosecutus est., propter circumstantem populum dixisse, ut crederent. Nunquid nostra haec uerba sunt? Num humana coniectura?
64.1.13 Cum enim ex rebus ipsis non1530: nos credamus, eos in magnis scandalizari, et ipse dicat se ideo humilia loqui, ne scandalizentur1470/1486/1530: scandalizarentur, quis deinceps a natura humiliter ipsum locutum suspicabitur, et non eorum indulgentem imbecillitati?
64.1.14 Et alibi uoce caelitus delata dicebat: Non propter me haec uox facta est, sed propter uos.
64.1.15 Atqui magnum decet multa de se humiliter praedicare, non autem humilem et abiectum magnifice.
64.1.16 Indulget auditorum imbecillitati, et humilitatem eos, et se carnem nostram accoepisse erudit.
64.1.17 Ne ue deo contrarium et non uenisse a deo et legem soluere arbitrarentur, utque odium populi auerteret, cum frequenter in ueteri testamento dicatur: Dominus deus tuus dominus unus est1486: est unus.
64.1.18 Quod enim humilis et abiectus magnifice de se loquatur, nulla est causa, nec ratione aliqua nititur, sed sola amentia est et impietas, et audacia non toleranda.
64.1.19 Qua ergo gratia humilia loquitur, qui arcanae illius et inenarrabilis est substantiae? Et eorum quae diximus gratia, et ne etiam putaretur ingenitus.
64.1.20 Nam et Paulus quid tale timuisse uidetur, cum ait: Praeter eum qui ei cuncta subiecit.
64.1.21 Impium enim hoc suspicari. Nam si minor patre et alterius substantiae aequalis existimatus esset, nonne omnia fecisset, ut ea tolleretur opinio?
64.1.22 Nunc contra facit inquiens: Si non facio opera eius, qui misit me, nolite mihi credere. Et cum dicit: Ego in patre et pater in me est, aequalitatem nobis significat1470/1486/1530: signat.
64.1.23 Erat haec omnino tollenda opinio, si inferior fuisset, et nullo pacto dicendumB: dicendo: Ego in patre et pater in me est, aut: Vnum sumus, aut: Qui uidet me, uidet et patrem.
64.1.24 De uirtute nanque sermo erat dicendo: Ego et pater unum sumus, et de potentia: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius, quos uult uiuificat.
64.1.25 Quod qui alterius esset substantiae minime facere potuisset. Quod si potuisset, non oportebat id dicere, ne quis unam et eandem esse substantiamF: sententiam arbitraretur.
64.1.26 Si enim ne suspicarentur deo contrarium esse, etiam quae sibi non conueniunt, de se non nunquam loquitur, longe magis tunc.
64.1.27 Dicere nanque: Vt honorificentB: honorificem filium, sicut et patrem, et: Opera quae ille facit, et ego similiter facio,
64.1.28 et se resurrectionem esse et uitam et lucem mundi, aequiparantis1470: equiperantis est se1530: sese patri, et illorum confirmantis suspitionem.
64.1.29 Nunc autem quod legem non soluat, tot rationibus excusat, opinionem autem aequalitatis ad patrem non modo non tollit, sed confirmat,
64.1.30 et dicentibus illis: Blasphemas, quia te deum facis, ex operibus aequalitatem monstrauit1530: demonstrauit.
64.2.1 Et quid filium hoc fecisse dico, cum pater non indutus carnem1486/1530: carne, multa de se humilia dici passus sit propter auditorum salutem?
64.2.2 Adae enim inquit: Vbi es? et illud: Vt cognoscam, si forte secundum clamorem eorum perficientur, et: Nunc cognoui quia times deum tuum, et: Si forte audiant, et si intelligant,
64.2.3 et: Quis daret cor meumB: mei populi huius sic esse?B/F: esse: et: Non est similis tibi inter deos, domine. Et multa huiusmodi in ueteri testamento, si quis notaret, diuina maiestate indigna inueniret.
64.2.4 Et de Achaab dictum est: Quis decipiet mihi1530: me, Achaab? Et quotiens gentilibus deis1486/1530: diis per comparationem preponitur, semper indigna sunt deo uerba. Sed aliter digna efficiuntur,
64.2.5 quoniam tam clemens est, ut propter nostram salutem, etiam digna se uerba contemnat1486: contemnit.
64.2.6 Nam et quod homo filius factus sit, et serui formam accoeperit, quod humilia et loqueretur, et de se dici permiserit, indignum deo. Indignum sane, si quis eius consideret maiestatem, dignum rursus si immensa eius benignitas et clementia consideretur.
64.2.7 Est et alia tam humilium uerborum causa, quiaF/1470/1486/1530: qua patrem norant et uenerabantur, filium autem ignorabant.
64.2.8 Ideo frequenter ad ipsumF/1470/1486/1530: ad ipsum frequenter confugit tanquam confessum, utpote cum non adhuc ipse eam haberet auctoritatem, non ex se, sed exB: om. auditorum stultitia atque imbecillitate.
64.2.9 Ideo orat et dicit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Quod si quos uult, uiuificat, et sicut pater ita uiuificat, quare orat?
64.2.10 Sed uide iam in ipsum uenisse locum. Vt ergo tulerunt lapidem,
64.2.11 Iesus eleuatis sursum oculis dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat dixi, ut credant, quia tu me misisti.
64.2.12 Interrogemus hic haereticum: Num preces ei quid contulerint ad Lazarum suscitandum?1470/1486: suscitandum.
64.2.13 Quomodo ergo alia sine precibus fecit miracula? Tibi, inquit, dico daemonium, egredere ab isto, et: Volo, mundare, et: Surge, tolle crabattum tuum, et: Remittuntur tibi peccata tua, et mari: Tace, obmutesce.
64.2.14 Quid autem prestaret apostolis,F: apostolis? si preces ei ad miracula opitularentur?B/1470/1486: opitularentur. Immo neque illi precibus omnia faciebant, sed multa solo1470/1486/1530: om. Iesu nomine inuocato.
64.2.15 Quod si eius nomen tantum poterat, quomodo ipse precum auxilio indigebat? Quo si indigebat, non utique nomen eius eam habuisset potestatem.
64.2.16 Cum autem hominem fecit, quid precatus est? Nonne magna deprehenditur aequalitas? Faciamus, inquit, hominem. Quid autem imbecillius, si ei orandum fuit?
64.2.17 Sed uideamus quid orat: Pater, gratias ago tibi, quiaB: quoniam audisti me.F: me? Et quis nam unquam ita precatus est?1470/1486/1530: est.
64.2.18 Priusquam quicquam diceret:1470/1486/1530: diceret? Gratias ago tibi, inquit, ostendens se non egere precibus.
64.2.19 Omnia enim facis, quae uolo, non tanquam non posset, sed tanquam una esset ipsorum sententia.
64.2.20 Sed qua gratia orationis forma usus est? Non me, sed illum causam dicentem audi: Propter circumstantem populum, ut credant, quia tu me misisti.
64.2.21 Non dixit, ut credant me minorem, et quod diuino indigeam auxilio, sine quo nihil facere possum, sed quod tu me misisti.
64.2.22 Haec omnia preces ostendunt, si simpliciter eas accipiamus. Non dixit: Misisti me imbecillum, seruitutis conscium, a me ipso nihil potentem.
64.2.23 Sed his omnibus omissis, ne quid horum suspicareris, ponit ueram orationis causam, ne me deo contrarium arbitrentur, ne dicant non esse a deo,
64.2.24 ut secundum uoluntatem tuam hoc me fecisse ostendam, tantum non dicens: Si essem contrarius deo, res non processisset. Audisti me, et ad amicos dici solet et aequales.
64.2.25 Ego sciebam, quia semper me audis, hoc est, ut fiat uoluntas mea, non egeo precibus ad persuadendum. Vna enim uoluntas est.
64.2.26 Ad quid ergo preces? propter infirmiores. Et cum haec dixisset, clamauit uoce magnaB: magna uoce.
64.2.27 Cur non dixit: In nomine patris mei ueni foras, aut: Resuscita eum pater, sed omnibus his omissis orantis forma accepta, re ipsa suam prefert auctoritatem?1470/1486: autoritatem.
64.2.28 Quia et hoc sapientiae suae est, ut uerbis humilitatem, re potestatem prae se ferat.
64.2.29 Cum enim nulla alia de re Christum possent accusare, quam quod non esset a deo, et ita multitudinem deciperent, hac gratia per excessum id refutat, et eo modo quem imbecillitas exigebatB: exigebat imbecillitas.
64.2.30 Poterat enim aliterB: aliter etiam ostendere inter se conuenientiam, sed eo populus peruenire1470: preuenire non poterat,
64.2.31 et ait: Lazare, ueni foras. Hoc est quod dixerat: Venit hora quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint, uiuent.
64.2.32 Vt enim non existimaresB: estimares ab alio uirtutem accoepisse, superius te docuit, et nunc per opera ostendit,
64.2.33 et non dixit: Resurge, sed: Veni foras, et mortuum tanquam uiuentem appellat.
64.3.1 Quid hac potestate1530: postestati par? Quod si non propria uirtute hoc facit, quid in eo plus esset, quam in apostolis,B/F: apostolis? qui dicebantB/F: dicebat: Quid nobisB: uobis attenditis, tanquam propria uirtute hoc1530: om. faciamus hunc ambulare?
64.3.2 Quod si non sua operabatur potestate, quid non id quod apostoli dicebat?
64.3.3 Et ita ipsi essentB: esset sapientiores, qui gloriam propulsarent. Et iterum: Quid attenditis nobis tanquam propria uirtute faciamus?B/F: faciamus: Similes uobis homines sumus.
64.3.4 Praeterea apostoli quod nihil ex se facerent, totis uiribus persuadere conabantur. Ipse autem cum eam de se concitasset opinionem, nonne abstulisset, si falso1486/1530: falsa eius potestas crederetur?
64.3.5 Quis hoc dixerit?B: dixerit. Sed contra ait: Propter circumstantem populum, ut credat. Quod si crederent, non opus esset precibus.
64.3.6 Si enim non erat indignum se precari, quare illis causam imputat?B/F: imputat: Quare autem non dixit, ut credant, quod tibi non sum aequalis?
64.3.7 Oportuit enim in hanc suspitionem uenire. Sed cum legem soluere existimaretur, nihil illis dicentibus: Nolite, inquit, putare, quia ueni soluere legem. Nunc autem confirmat opinionem.
64.3.8 Omnino autem quid opus fuitB: fuerit tantis ambagibus et obscuritatibus?B: obscuritatibus. Satis fuerat dicere: Non sum par.1486: par? Quid ergo non dixit, inquit, non facio uoluntatem meam?
64.3.9 Et hoc obscure, et ob illorum imbecillitatem, et ea ratione, qua et orauit. Quid autem significat: Quoniam audisti me? hoc est, nulla in re tibi contrarius sum.
64.3.10 Queamadmodum igitur ea particula, quoniam audisti me, non significat1470/1486/1530: signat quod ipse non potuerit. Non enim tantumB: tanta impotentiaF: in potentia esset, sed stultitia. Siquidem ante preces nescisset deumF/1470/1486/1530: eum sibi assensurum,
64.3.11 et si1486/1530: om. nesciebat, quomodo dixit: Vado ut a somno excitem eum?1470/1486/1530: eum. et non dixit: VadoB: om. ut rogem patrem, ut excitet.1470/1486: excitet?
64.3.12 Queamadmodum, inquam, id non imbecillitatis, sed stultitiae, ita et illa: Quia semper me audis, aut idem significat1470/1486/1530: signat, aut ad illorum locutus est suspitionem.
64.3.13 Quod si neque ignorabat, neque imbecillis erat, constat propterea humiliter locutum, ut saltem id per excessum dictum cogaris confiteri, non secundum eius dignitatem, sed ut ad auditorum descenderet imbecillitatem.
64.3.14 Ideo dixit: Quoniam me audisti. Minime inquies, sed ut ostenderet excellentiam.
64.3.15 Atqui hoc pacto et nimiam humilitatem et tantum hominem esse indicabat.
64.3.16 Neque enim precari dei est, et eius qui deo assidet. Vides nulla alia causa ad hoc uenisse quam propter illorum incredulitatem.1470/1486/1530: incredulitatem?
64.3.17 Intuere rem ipsam eius potestatem testantem. Prodiit ergo Lazarus ligatus.
64.3.18 Inde ne imaginationem quandam esse putares. Prodire enim ligatum non minus admirandum uidebatur quam suscitari. Iussit solui, ut tangentes et propius facti noscerent uere resurrexisse.
64.3.19 Et inquit: Sinite, abire. Intuere quam1530: quod nullam gloriam expetat. Non ducit eum, non iubet secum esse, ut rem ostentet facto miraculo.
64.3.20 Alii admirabantur, alii Pharisaeis adnuntiarunt. Quid igitur illi? Cum admirari et obstupescere eos oporteret, ipsum qui suscitauerat, interficere uoluerunt.
64.3.21 O amentiam! Qui in aliis corporibus mortem uicerat, ei mortem inferre arbitrabantur, et dicunt: Quid facimus? quia hic homo multa signa facit.
64.3.22 AdhucB: Ad hunc hominem appellant, cum tale diuinitatis eius testimonium accoeperint. Quid facimus? Credere oportuit, et colere et adorare, neque amplius hominem existimare.
64.3.23 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et uenient Romani, et tollent regnum nostrum et gentem. Quid sibi hisB: iis uerbis uolunt?B/F: uolunt.
64.3.24 Populum concitare tanquam tyrannide periclitaturum. Si uiderint, inquiunt, Romani turbam ipsum sequentem, sub tyrannide nos esse arbitrabuntur, et destruent nostram ciuitatem.
64.3.25 Et qua nam gratia? Dic, quaeso.1530: quanam gratia, dic quaeso? Nunquid seditionem docebat Christus? Num dissuadebat censum dari Caesari? Nonne regem ipsum facere uoluistis et renuit? Nonne humilem et abiectam uixit uitam?B: uitam. Nonne et domo et aliis huiusmodi caruit?
64.3.26 Haec ergo sine ratione ulla dicebantB: dicebat, sed inuidiaB: in uia tantum. Verum id sibi contigit, cum minime expectarent, et ciuitatem et gentem coeperunt Romani, postquam Christum interemerunt.
64.3.27 Erant etenim1470/1486/1530: enim quae faciebat Christus minime formidanda. Qui enim aegrotos sanabat, qui optimam docebat uitam, qui principibus parere iubebat, non confirmabat, sed propulsabat tyrannidem.
64.3.28 Illi sane seditionem docebant, hic contra.
64.3.29 Quid enim simile subostendebat?B/1470/1486: subostendebat. Num satellitibus stipabatur?F: stipabatur: Num se muniebat? Num solitudines obsidebat?
64.3.30 Sed ne affectu aliquo dicere uiderentur, totam periclitari ciuitatem, et se publice1470/1486/1530: reipublice consulere, et de ultimo ipsorum periculo habendam rationem dicunt.B: dicunt?
64.3.31 Non haec uobis captiuitatis causa fuit, sed longe alia, huius nanque captiuitatis, et antea1470/1486/1530: ante Babyloniae etB: om. Antiochi1530: Antiochiae
64.3.32 non fuit causa, quod apud uos boni uiri, sed quod mali et iniusti et deum prouocantes uersabantur. Verum enim uero inuidia nihil uidet, sed caecat animam.
64.3.33 Nonne Iesus mansuetudinem docuit? Nonne alapis caesos non ulcisci? Nonne iniuria affectos tolerare?
64.3.34 Nonne ad accipiendum quam ad inferendum1470/1486: miserendum aliis malum promptioresB: promptiores nos esse admonuit?B: admonuit. Nunquid haec tyrannidem constituentis sunt quam tollentis?1486: tollentis
64.4.1 Sed, ut dixi, grauis quidam1470/1486/1530: quidem affectusB: affectos est inuidia et plenus simulationis1470/1486/1530: simulatione. Hic orbem terrarum innumeris impleuit malis, hinc iudicia complentur.
64.4.2 Hinc liuores et pecuniarum amor et principatus, hinc inanis gloria, hinc uiae obsidentur. Hinc mare piratae percurrunt, hinc per orbem terrarum caedes, hinc genus nostrum dissipatur.
64.4.3 Quodcunque uideris malum, ab inuidia prouenit, iam in ecclesias irrepit, et a principio multa operata est mala. Hic morbus auaritiam peperit, quae omnia confudit, iustitiam corrupit.
64.4.4 Dona enim sapientum oculos excaecant, et tanquam frenum ori auertunt, et cohibent testimonia. Haec pro liberis seruos reddit.
64.4.5 De hac quotidie loquimur, et nihil proficimus. Feris peiores efficimur, orphanos nudamus et uiduas, pauperibus uim inferimus,
64.4.6 et eorum augemus miseriam. Hei1470/1486/1530: Hec mihi1530: om. periit pietas e terra, et nihil nobis nisi fletus relinquitur1470/1486/1530: relinquuntur, et hoc singulis diebus dicendum est.
64.4.7 Nihil precando, nihil consulendo, nihil admonendo proficimus. Relinquitur fletus.
64.4.8 Hoc et Christus fecit, cum multa Hierosolymis sine profectu admonuisset, eorum lachrymatus est calamitatem.
64.4.9 Hoc et prophetae faciunt, hoc et nos faciamus. Fletus iam tempus est, et lachrymarum et lamentationum. Nunc recte1486/1530: om. dici potest: Vocate flentes, et ad sapientes mittite, et loquantur.
64.4.10 Hoc fortasse pacto morbum, qui claras domos habitat, qui agros rapina complectitur, eiicere poterimus. Lugendi tempus est,
64.4.11 sed et opitulamini mihi uos, qui iniuriam accipitis, qui spoliati estis, opitulamini. Lugete1470: legete et lachrymarum mearum socii estote. Verum non nos sed illos lugeamus.
64.4.12 Non nobis iniuriam intulerunt, sed perdiderunt se ipsos. Vos1486/1530: Nos enim pro accepta iniuria regnum dei, illi geennam pro lucro assequuntur.
64.4.13 Ideo melius est iniuriam accipere quam facere. Lugeamus eos non communi luctu, sed quo sacrae nos litterae docent prophetas luxisse.
64.4.14 Lugeamus cum Hesaia dicente: Ve coniungentibus domum domui, et agrum agro adiicientibus, ut a uicino aliquid auferant! Nunquid habitatis solum1530: soli in terra? Domus magnae et pulchrae et non erunt qui eas habitent.
64.4.15 Lugeamus cum Naum et dicamus cum eo: Ve qui aedificatB/1470/1486/1530: edificant in altum domum suam! Immo lugeamus eos Christum imitati dicentem: Ve uobis diuitibus, quia sitietis, quoniam accoepistis mercedem uestram et consolationem!
64.4.16 Lugeamus sine intermissione, et nisi turpe sit, etiam plangamus. Dicamus cum propheta: Nolite lugere mortuum, sed raptorem, auarum, cupidum, insatiabilem.
64.4.17 QuamobremB: Quemadmodum mortuos lugemus?1470/1486/1530: lugemus cum iam nihil proficere possimus.1470/1486/1530: possumus? Hos lugeamus, qui mutari possunt. Sed nobis lugentibus ipsi fortasse rident,
64.4.18 etiam et hoc lugendum, cum rident, quod flendum esset. Si lamentationibus nostris quid mouentur, cessandumB: cassandum est a luctu, tanquam corrigendi sint.
64.4.19 Verum cum nullo doloris sensu tanguntur, perstemus in dolore, lugeamus non diuites simpliciter, sed auaros1486: auros, cupidos, raptores.
64.4.20 Possunt etenim1470/1486/1530: enim diuitiae recte et laudabiliter expendi, cum in aegenos eas conferimus. Auaritia autem criminanda est atque accusanda.
64.4.21 Lugeamus igitur. Sequetur fortasse aliqua emendatio. Et licet, qui in hunc morbum inciderint, non liberentur, alii tamen in eum non incident, sed mundi seruabuntur.
64.4.22 Vtinam et ipsi liberentur, et nemo amplius tali peste comprehendatur, ut simul omnes promissis nobis bonis perfruamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria in saecula1530: secula seculorum, Amen.