Standard View
Night View
Chrysostomus Latinus in Iohannem Online (CLIO)
HOME
ABOUT
TEXTS
METHODOLOGY
SCHOLARSHIP
CONTACT
View 1728 Greek ed.
CLOSE
Burgundio
64.4.20
Etenim et diuitiis ad congruum uti cum indigentes consumpserimus, neque auaricia crimen et accusacio et detractio.
CLOSE
Griffolini
64.4.20
Possunt
etenim
1470/1486/1530: enim
diuitiae recte et laudabiliter expendi, cum in aegenos eas conferimus. Auaritia autem criminanda est atque accusanda.
CLOSE
Griffolini-Montanus
64.4.20
Possunt enim diuitiae recte et laudabiliter expendi, cum in egenos eas conferimus. Auaricia autem criminanda est, atque accusanda.
CLOSE
Montfaucon
64.4.20
Non malae sunt divitiae, quippe quibus ut par est uti possumus in egenorum usum. Sed avaritia malum est, quae aeterna parit supplicia.