Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXIV (Paris fol.114vb-116va; Harley fol.147vb-150rb) [64.1.29-64.2.15: Heiligenkreuz MS 39, fol.209ra-vb]
64.1.1 Ihesus autem leuauit oculos eius sursum in celum et dixit: Pater gracias ago tibi quoniam audisti me. Ego uero noueram quoniam semper me audis, sed propter turbam que circumstat, dixi ut credant quoniam tu me misisti.
64.1.2 Quod multociens dixi hoc et nunc dico quoniam Deus non ita ad dignitatem respicit suam ut ad salutem nostram. Neque enim ut magnum quid loquatur, sed ut quod possit nos attrahere.
64.1.3 Propterea excelsa quidem et magna pauca et ipsa occultata, humilia uero et uilia multa circumfluunt eius sermonibus.
64.1.4 Quia enim hiis inducebantur magis, hii et immoratur ut neque ea per totum loquatur ut non qui postea noceantur, neque ea silet ut non qui tunc scandalizentur.
64.1.5 Nam qui quidem ad perfectionem deuenerunt ex uno excelso dogmate omne poterunt inspicere. Qui uero humiles tunc erant nisi multociens audierint, nequaquam utique detenti essent.
64.1.6 Quapropter denique post hec manent, sed et lapidant et persequuntur et interficere conantur et blasphemum eum uocant, cum parem seipsum faciat Deo. Et nunc quidem dicunt quoniam blasphemat quia dixit: Dimituntur tibi peccata tua. Et rursus demonium habentem uocant.
64.1.7 Cum dicat morte potiorem eum qui non audit hec eius uerba. Et cum dicit: Ego in patre et pater in me est, derelinquunt eum et scandalizantur. Et cum dicat de celo se descendisse.
64.1.8 Si enim hec non ferebant raro dicta, uocatione denique si per omnia excelsus esset sermo, et ita texeretur, attendissent utique.
64.1.9 Cum autem dicat quoniam sicut mandauit michi pater ita loquor, et ego a meipso loquor nichil tunc credunt. Multi denique, ait, crediderunt in eum tunc. Et signat euangelista quoniam hec eo loquente.
64.1.10 Si igitur humilia quidem loqui fidem faciebat, excelsa uero loqui expellebat a Christo, qualiter non ultime insipiencie inspicere humilium causam quoniam propter auditores dicta sunt?
64.1.11 Quia et alibi magnum quid dicere uolens siluit, causam hanc addends et dicens. Vt autem non scandalizentur, mitte rethe in mare.
64.1.12 Quod igitur et hic. Postquam enim dixit: Noueram quoniam semper me audis, induxit quoniam propter turbam que circumstat dixi ut credant. Num nostra hec uerba? Num coniectura humana?
64.1.13 Cum enim et a rebus non suadeantur quando scandalizantur in altis, et ipse dicit quoniam proper hoc humilia loquor ut non scandalizarentur. Quis adhuc nature esse uilia suspicabitur uerba, sed non condescensionis?
64.1.14 Et alibi: Voce delata desuper dixit. Non propter me hec uox facta est, sed propter uos.
64.1.15 Et nimirum alta quidem licet de seipso dicere et humilia. Humili uero fas non est magnum et altum loqui.
64.1.16 Nam hoc quidem condescensionis fit et eorum qui docentur infirmitatem causam habet. Et inducere in humilitatem et carnem indutum esse et erudire eos qui audiunt nichil magnum de seipsis dicere.
64.1.17 Et estimari Deo contrarium et decredi uenire a Deo, et suspicari soluere sabbatum, et liuorem eorum qui audiunt, et dici continue in ueteri testament: Dominus Deus tuus, Deus unus est.
64.1.18 Hoc autem id est humile existentem altum quid dicere de seipso, nullam habet causam neque irrationabilem, sed despectio erit utique solum, et impietas et audacia irremissibilis.
64.1.19 Cuius gracia humilia loquitur ineffabilis et magne substancie illius existens? Et eorum que dicta sunt gracia et ut non extimaretur ingenitus.
64.1.20 Etenim et Paulus tale quid uidetur timens, ideoque et dixit: Preter eum qui subiecit ei omnia.
64.1.21 Impium enim hoc excogitare, etsi demum minor patre, uel eo qui genuit existens et alterius substancie par extimaretur. Non utique omnia fecisset ut non extimaretur esse hoc?
64.1.22 Nunc autem contrarium facit, dicens: Nisi facio opera eius qui misit me, non credite michi. Sed et hoc id est dicere quoniam ego in patre, et pater in me est, et quoniam ego et pater unum sumus, et quoniam qui uidet me, uidet et patrem meum, parilitatem nobis enigmatice insinuat.
64.1.23 Oportebat autem cum multa uehemencia id destruere si demum in patre non esset, et nusquam uniuersaliter dicere quoniam ego in patre et pater in me est. Aut quoniam unus sumus, aut quoniam qui uidet me, uidet et patrem meum.
64.1.24 Etenim de uirtute sermo erat et dixit: Ego et pater unum sumus. Et de potestate erat sermo et dixit: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat.
64.1.25 Quod non possibile esset alterius entem substancie facere. Si uero non possibile hoc erat, non oportebat hoc dicere ut non suspicentur unam et eamdem substanciam esse.
64.1.26 Si enim ut non suspicentur quoniam Deo contrarius est que nondum decencia eum, loquitur multociens magis et tunc.
64.1.27 Sed hoc id est dicere ut honorent filium sicut honorant patrem, et hoc id est dicere opera que ille operatur et ego similiter facio.
64.1.28 Et hoc id est seipsum dicere esse resurrectionem et uitam et lucem et lucem mundi, excoequantis erant ei qui genuit, et suspicionem constituentis quam habebant illi.
64.1.29 Nunc autem quoniam quidem legem non soluit, tanta dicit et respondet: Opinionem autem parilitatis que ad patrem, non solum destruit, sed et statuit.
64.1.30 Et dicentibus quoniam blasphemat quoniam facis teipsum Deum, ab operum parilitate id statuit.
64.2.1 Et quid dico: Si filius hoc fecit, cum demum et pater qui non carnem indutus est? Etenim et ipse sustinuit, multa de seipso humilia dicit propter salutem eorum qui audiebant.
64.2.2 Nam hoc id est: Adam, ubi es? et hoc id est: Vbi cognoscam si an secundum clamorem eorum conficiuntur; et hoc id est: Nunc cognoui quoniam tu times Deum; et hoc id est: Si an audierint, et si an intellexerint;
64.2.3 et: Quis dabit cor populi huius ita esse; et hoc id est dici: Non est similis tui in diis, domine; et multa alia talia in ueteri testamento, si quis colligat, indigna Dei dignitate esse inueniet.
64.2.4 Sed et de Achab dictum est: Quis decipiet michi Achab? Et hoc id est semper gentilium deorum secundum comparationem seipsum proponere omnia indigna Deo. Sed aliter digna fiunt.
64.2.5 Quoniam ita misericors est ut propter nostram salutem et ea que dignitati eius conueniunt uerba despiciat.
64.2.6 Etenim et id est hominem factum esse indignum, et hoc id est secundum formam accipere, et humilia sustinere indigna quidem siquis ad dignitatem illam respiciat, dignum autem siquis ineffabilem clemencie magnitudinem excogitabit.
64.2.7 Dicunt autem et alie humilitatis uerborum cause. Quoniam patrem quidem nouerant et admirabantur, ipsum autem non nouerant.
64.2.8 Propterea continue ad ipsum defugit ut in confesione deductum, sicut ipse nondum ens fide dignus non a propria uilitate, sed ab amencia et imbecillitate eorum qui audiebant.
64.2.9 Propterea et orat et dicit: Pater, gracias ago tibi quoniam audisti me. Si enim quos uult uiuificat, et sicut pater ita uiuificat, cuius gracia deprecatur?
64.2.10 Sed hora de cetero in ipsum inire locum ut igitur tulerunt lapidem.
64.2.11 Leuauit oculos in celum et dixit: Pater, gracias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem noueram quoniam semper me audis. Sed propter turbam qui circumstat dixi ut credant quoniam tu me misisti.
64.2.12 Interrogemus igitur hereticum: Ab oratione accepit et suscitauit Lazarum?
64.2.13 Qualiter igitur alia sine oratione fecit, dicens: Tibi dico demonium, exi ab eo; et: Volo, mundare; et: Surge, tolle grabatum tuum; et: Dimittuntur tibi peccata; et mari: Sile et compescere?
64.2.14 Quid autem uniuersaliter habet apostolis plus, si demum et ipse ab oratione facit? Magis autem neque illi cum oratione, omnia faciebant sed et sine oratione multocies nomen Ihesu uocantes.
64.2.15 Si uero nomen eius tantam habebat fortitudinem, qualiter utique ipse oratione indigebat? Si uero oratione indigebat, non utique nomen eius ualuisset.
64.2.16 Quando autem faciebat hominem qua oratione indiguit? Nonne honoris equalitas est illic multa? Faciamus enim, ait, hominem? Quod imbecillius si oratione indigebat?
64.2.17 Videamus autem et que oratio. Pater, gracias ago tibi quoniam audisti me. Et quis ita orauit usquam umquam.
64.2.18 Antequam quid ait, gracias ago tibi, ait. Ostendens quoniam non indigebat oratione.
64.2.19 Omnia enim facis quecumque ego uolo, ait. Non ut ipso impotente, sed ut una mente existente patri et filio.
64.2.20 Cuius gracia orationis formam assumpsit? Non me audiens sed ipsum dicentem: Propter circumstantem turbam ut credant quoniam tu me misisti.
64.2.21 Non dixit ut credant quoniam minor sum, quoniam opus habeo quid desuper mitti, quoniam sine oratione non possum facere, sed quoniam tu me misisti.
64.2.22 Hec enim omnia oratio hec ostendit si simpliciter eam exceperimus. Non dixit: misisti me imbecillem seruitutem cognoscentem, a meipso nichil facientem.
64.2.23 Sed hec omnia dimittens ut nichil horum suspiceris, ponit ueram orationis causam id est ut non Deo contrarium estiment ut non dicant: Non est ex Deo.
64.2.24 Vt ostendam secundum mentem tuam opus fieri quasi diceret, quoniam si essem Deo contrarius, non utique processisset quod fit. Hoc autem id est audisti me, et in amicis dicitur, et in honore equalibus.
64.2.25 Ego autem noueram quoniam semper me audis, hoc est ad hoc ut fiat mea uoluntas, non indigeo oratione ut suadeam. Vna enim uoluntas.
64.2.26 Quid igitur oratio? Propter imbecilles et imperfectiores. Et hec cum dixisset: Clamauit uoce magna.
64.2.27 Propter quid enim non dixit: In nomine patris mei ueni foras. Propter quid non dixit: Resuscita eum pater? Sed hec omnia dimittens orantis formam recipiens, per res auctoritatem ostendit.
64.2.28 Quoniam et hoc sue sapiencie est, per uerba quidem condescensionem, per res uero potestatem ostendere.
64.2.29 Quia uero in nullo alio habebant incusare Christum, sed quoniam non est ex Deo, et ideo multos decipiebant. Huius gracia cum superhabundancia ostendit hoc ipsum et hunc modum quem imbecillitas eorum expetebat.
64.2.30 Nam inerat quidem et aliter ostendere consonanciam cum propria dignitate, sed non poterat ascendere in tantum turba.
64.2.31 Et ait: Lazare ueni foras. Hoc est quod dixit: Venit hora quando mortui audient uocem filii Dei, et qui audierint, uiuent.
64.2.32 Vt enim ne extimes quoniam ab alio sumpsit actum, superius id docuit, et per opera ostendit.
64.2.33 Et non dixit: Surge tu, sed: Veni foras ut uiuenti, loquens ei qui mortuus fuerat.
64.3.1 Quod huius potestatis fiet umquam par? Si uero non propria uirtute hoc facit, quid plus habebat apostolis qui dicebant: Quid nobis attenditis ut propria uirtute et pietate facientibus ut ambularet ipse?
64.3.2 Si enim non faciens propria uirtute non adiciebant, hoc quod apostoli de seipsis dicebant?
64.3.3 Erunt illi magis philosophantes in expellendo gloriam. Et rursus: Quid attenditis uobis ut propria uirtute simpliciter uobis passibiles sumus homines.
64.3.4 Deinde apostoli quidem quia nichil a se agebant, omnia dicebant ut suaderent hoc. Ipse uero talem opinionem de seipso habens non utique suspicionem destruxisset, si demum propria auctoritate non faciebat.
64.3.5 Et quis utique hoc diceret? Sed et contrarium ait propter eas que circumstabant turbas ut crederent, ut sic demum crederent non esse ei opus oratione.
64.3.6 Si enim non erat indignum ei orare, propter quid illis causam imputat? Propter quid autem non dixit quoniam ut credant quoniam non sum tui par?
64.3.7 Oportebat enim in suspicionem uenire. Sed quando quidem in suspicionem ueniebat soluendi sabbatum, dictionem hanc posuit. Neque dicentibus quidem illis, ne estimetis quoniam ueni soluere legem. Hic autem sistit supicionem.
64.3.8 Quid autem uniuersaliter opus erat circuitu tanto et enigmatibus? Sufficiebat enim dicere: Non sum par et eripi. Quid igitur non dixit, ait, quoniam facio uoluntatem meam?
64.3.9 Et hoc coobumbrate, et ad illorum imbecillitatem, et ab eadem causa a qua et oratio hec facta est? Quid autem est quoniam audisti me? Hoc est nichil contrarium mei ad te.
64.3.10 Quemadmodum hoc id est quoniam audisti me, non est ostendentis quoniam ipse non ualuit. Si enim hoc esset, non in potencia solum erit sed et ignorancia. Si demum antequam orasset, nesciuerat quoniam debebat annuere Deus.
64.3.11 Si uero nesciuerat, qualiter dixit quoniam uado ut excitem eum, et non dixit quoniam uado ut orem patrem ut excitet eum?
64.3.12 Sicut igitur hoc non imbecillitatis est sed mentis ydemptitatis, ita et hoc id est semper me audis. Hoc autem non est dicere, aut quoniam ad suspicionem eorum dictum est.
64.3.13 Si uero quoniam neque ignorabat neque imbecillis erat, manifestum est quoniam et propter hoc humilia loquebatur uerba ut saltem ex superhabundancia suadearis, et cogaris confiteri quoniam non dignitatis sue est sed condescensionis.
64.3.14 Quid est hoc id est quoniam audisti me? Ad imbecillitatem auditorium dictum est. Nequequam ait: Sed ut ostendat preminenciam.
64.3.15 Et nimirum hoc non erat ostendere preminenciam, sed uehementer humiliare seipsum et enunciare nichil homine plus habentem.
64.3.16 Orare enim non secundum Deum, neque secundum confessorem. Vides quoniam nullatenus aliunde ad hoc uenit, sed propter infidelitatem illorum?
64.3.17 Vide denique opus testans ei auctoritatem. Exiuit igitur Lazarus compeditus.
64.3.18 Deinde ut non putetur fantasma esse res. Nam hoc id est exisse ligatum non minus uidebatur esse quam resuscitare iussit eum soluere ut tangentes et prope eum facti uideant quoniam uere ille est.
64.3.19 Et ait: Dimittite eum abire. Vides ingloriationem? Non ducit eum neque iubet secum ambulare ut monstretur, facto uero miraculo.
64.3.20 Hii quidem admirabantur, alii uero adnunciarunt Phariseis. Quid igitur illi? Cum oporteret stupere et admirari, uolebant interficere qui suscitauit mortuum.
64.3.21 O insania! Eum qui in aliorum operibus mortem superauit, morti tradere estimabant. Et dicunt: Quid facimus? Quoniam homo hic multa signa facit.
64.3.22 Hominem eum adhuc uocant, qui tantam susceperant eius deitatis demonstrationem. Quid faciemus? Credere oportebat et curuare et adorare, et non ultra estimare eum hominem.
64.3.23 Si dimiserimus eum ita, uenient Romani et tollent nostram ciuitatem et gentem. Quid est quod uolunt dicere?
64.3.24 Populum uolunt concutere de cetero ut debentem periclitari in suspicionem tyrannidis. Si enim turbam ducentem, ait, uiderint eum Romani, suspicabuntur nos in tyrannidem uelle consurgere et destruent nostram ciuitatem.
64.3.25 Cuius gracia? dic mihi. Non enim desistenciam edocuit. Num concessit censum dare Cesari? Nonne regem uoluistis facere et fugit? Nonne uilem et ingloriosam persequebatur uitam, neque domum habens neque quid talium?
64.3.26 Igitur hoc quidem dixerunt: Non extimantes sed inuidentes, euenit autem eis et non extimantibus eis. Et gentem et ciuitatem Romani acceperunt quia occiderunt eum.
64.3.27 Etenim procul ab omni suspicione erant que fiebant. Qui enim sanabat egrotantes et optimam docebat uitam, et principibus obedire iniungebat, non tyrannidem construebat sed dissoluebat.
64.3.28 Sed a prioribus conicimus, ait. Sed illi desistenciam docebant, hic uero contrarium. Vides quoniam fictio erant que dicebantur.
64.3.29 Quid enim demonstrabat tale? Armigeros circumferebat et equitaturas trahebat? Nonne deserta persequebatur?
64.3.30 Sed ut non putentur ob passionem suam dicere, ciuitatem aiunt periclitari omnem. Et communes insidias pati et de ultimis eis eis esse sermonem.
64.3.31 Non hec captiuitatis nobis causa facta sunt, et huius et eius que in Babilonem, et eius que postea sub Anthiocho, sed contraria non apud nos esse curantes.
64.3.32 Sed hoc id est esse in uobis iniusticiam facientes et Deum irritantes, hoc uos traditos fecit. Sed inuidia nichil uidet, sed excecat animam.
64.3.33 Nonne mites edocuit hic? Nonne alapam accipiens edocuit non repercutere? Non ferre iniusticiam passos?
64.3.34 Non maius ostendere desiderium ad male patiendum quam ad male aliis faciendum? Hec igitur dic michi sunt tyrannidem constituentis sed non tyrannidem destruentis?
Morale lxiiii. De liuore et auaricia.
64.4.1 Sed quod dixi uersutum quid liuore et ypocrisi plenum. Hoc orbem terrarum mille malis impleuit. Ab egritudine hac iudicia plena sunt.
64.4.2 Ab hoc inuidie et pecuniarum concupiscencia et principatus amor et uana gloria. Hinc uie uastantur et mare piratas habet, hinc que secundum orbem terrarum occisiones, hinc genus nostrum diuulsum est.
64.4.3 Quodcumque uideris malum, ab hac est. Iam et ecclesias inuadit, et desuper mille operata est uersuta. Hec auariciam genuit egritudo. Omnia sursum et deorsum faciens et iusticiam corrumpens.
64.4.4 Dona enim excecant oculos sapientium, et ut camus omnes auertunt redargutiones. Hec suos pro liberis facit.
64.4.5 De hac per singulos disputamus dies, et nichil plus fit, et feris deteriores sumus, orphanos rapimus, inopibus iniusticiam facimus.
64.4.6 Ve super ue fit! Heu michi quoniam periit timoratus a terra! Et nostrum est de reliquo lugere, et hoc oportet per unamquamque dicere diem.
64.4.7 Nichil in oratione proficimus, neque in consiliis et admirationibus. Relinquitur de reliquo lacrimari.
64.4.8 Hoc et Christus fecit. Multa eos qui in Iherosolimis admonens ut lucrati nichil sunt illi, lacrimatus est de illorum calamitate.
64.4.9 Hoc et prophete faciunt, hoc et nos agimus nunc, luctus de reliquo tempus et lacrimarum et ploratus. Oportunum dicere et nunc. Vocate eas que lugent et ad sapientes mittite et loquantur.
64.4.10 Fortassis ita poterimus abicere egritudinem eorum qui domos fabricant fulgidas, qui agros acquirunt ex rapina lugere oportunum.
64.4.11 Sed comprehendite me et uos qui iniusticiam passi estis, qui denudati estis comprehendite me et deducite meas lacrimas. Sed lugentes non de nobisipsis, sed de illis lugeamus.
64.4.12 Non uobis iniusticiam fecerunt, sed seipsos perdiderunt. Nam uos quidem habebitis regnum celorum pro iniusticia, illi uero Gehennam pro lucro.
64.4.13 Propterea melius iniusticiam pati et non iniusticiam facere. Lugeamus de eis luctu non communi sed eo qui a diuinis scripturis quo et prophete luxerunt.
64.4.14 Lugeamus cum Ysaia dicente: Ve qui copulatis domum ad domum et agrum ad agrum ut proximi quid auferatis! Num habitabitis solum terra? Domus magne et bone erunt et non erunt qui inhabitent in eis.
64.4.15 Lugeamus cum Naum et dicamus cum eo: Ve qui fabricat domum suam in altum! Magis autem lugeamus de eis sequentes Christum dicentem: Ve qui diuites estis quoniam esurietis, quoniam recipistis mercedem uestram et consolationem!
64.4.16 Lugeamus et non quiescamus. Si uero non deforme et plagamus, dicamus cum propheta: Non plorate mortuum, sed plorate raptorem, auarum, argenti concupitorem insatiabilem.
64.4.17 Propter quid mortuos ploramus in quibus nichil est perficere de reliquo? Lugeamus hos quos est et transmutare, sed nobis lugentibus fortassis ipsi rident.
64.4.18 Et hoc luctibus dignum quoniam rident in quibus oporteret lugere. Nam siquidem paterentur quid pro nostris fletibus, oporteret cessare flentes ut debentes dirigi.
64.4.19 Quia uero insensibiliter dispositi sunt, maneamus nos plorantes non diuites simpliciter sed auaros pecuniarum amatores et raptores.
64.4.20 Etenim et diuitiis ad congruum uti cum indigentes consumpserimus, neque auaricia crimen et accusacio et detractio.
64.4.21 Lugeamus igitur fortassis ii quinque erit correctio, etsi inciderunt non eruti fuerint, sed et alii non incident in hanc uersuciem et custodientur.
64.4.22 Fiat autem et illos liberari ab egritudine et alium nullum incidere ut communiter omnes promissa bona promeramur, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.