PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

64.3.4 Deinde apostoli quidem quia nichil a se agebant, omnia dicebant ut suaderent hoc. Ipse uero talem opinionem de seipso habens non utique suspicionem destruxisset, si demum propria auctoritate non faciebat.
CLOSE
Griffolini

64.3.4 Praeterea apostoli quod nihil ex se facerent, totis uiribus persuadere conabantur. Ipse autem cum eam de se concitasset opinionem, nonne abstulisset, si falso1486/1530: falsa eius potestas crederetur?
CLOSE
Griffolini-Montanus

64.3.4 Propterea apostoli quod nihil ex se facerent, totis hoc viribus persuadere conabantur: ipse autem cum eam de se concitasset opinionem, nonne abstulisset, si falsa eius potestas crederetur?
CLOSE
Montfaucon

64.3.4 Num Apostoli quia nihil per se faciebant, haec dixerunt, ut hoc ipsum persuaderent, ille vero si hanc de se opinionem habuisset; annon illorum existimationem amovisset, nisi sua auctoritate operatus esset?