Commentarius

[Homilia LXIV]

64.1.1 Jesus autem elevatis sursum oculis dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter turbam circumstantem dixi, et cetera.

64.1.2 Quod saepe dixi, hoc et nunc dicam, Christus non tam suam dignitatem, quam salutem nostram respicit, nec quaerit magnum quidpiam dicere, sed quod nos possit ad se trahere.

64.1.3 Ideo pauca magna et sublimia, atque etiam subobscure dicit, humilia vero et abjecta frequenter sermonibus admiscet.

64.1.4 Quia enim haec auditores magis alliciebant, his utitur frequentius. Neque semper sic loquitur, ne postea credituris noceat, neque illa tacet, ne praesentes offendat.

64.1.5 Nam qui abjectam illam mentem deposuerunt, vel ex uno sublimi dogmate totum intelligere potuerunt; qui vero demissiore animo semper erant, nisi haec frequenter audissent, non utique accessissent.

64.1.6 Neque tamen manent postquam tot et tanta audierunt, sed lapidibus impetunt, persequuntur et occidere tentant, blasphemumque vocant: ac cum se Deo aequalem facit dicunt, Hic blasphemat; cum autem dicit, Remittuntur tibi peccata tua, daemoniacum vocant;

64.1.7 ut etiam cum dixit, qui verba sua audiret, morte superiorem esse; cum autem sic loquitur, Ego in Patre et Pater in me, ipsum relinquunt, rursusque offenduntur cum ait se de caelo descendisse.

64.1.8 Si ergo haec etsi rarius dicta, non ferebant tamen, vix certe attendissent, si sublimia semper loquutus fuisset.

64.1.9 Quando igitur dicit: Sicut mandavit mihi Pater, sic loquor; et, a meipso non veni; tunc credunt, ut palam significat Evangelista cum dicit, Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.

64.1.10 Si ergo humilia verba ad fidem trahebant, sublimia vero avertebant, annon extremae dementiae fuerit non cogitare humilia verba ad auditorum captum attemperata esse?

64.1.11 Siquidem et alio loco, cum magnum quidpiam loqui vellet, tacuit, et causam silentii addidit, Ne scandalizemus eos, projice hamum in mare.

64.1.12 Quod etiam hic facit. Nam postquam dixerat, Ego sciebam quia semper me audis; addidit, sed propter turbam circumstantem dixi, ut credant. An nostra haec sunt? an humana conjectura?

64.1.13 Cum ergo quis ex scriptis se persuaderi non patitur, quod ipsi de sublimioribus offenderentur, is audiens Christum dicentem se ideo humilia loqui, ne scandalizentur, quomodo suspicari poterit illum ex natura rei loqui, et non per indulgentiam quamdam?

64.1.14 Sic et alibi voce superne delata dicit: Non propter me haec vox facta est, sed propter vos.

64.1.15 Atqui magno licet multa de se humiliter praedicare; vili autem et abjecto non licet magnum quidpiam et sublime de se dicere.

64.1.16 Illud ex attemperatione quadam fit, ut ad audientium imbecillitatem accommodetur, imo magis, ut humilitatem illi exerceant, et vere indutum carne esse sciant, itemque ut doceat auditores, nunquam magnum quidpiam de se loquendum esse;

64.1.17 tum eo quod ipse putaretur Deo adversarius esse, et quod non crederetur a Deo venire, quodque suspicarentur ipsum solvere legem, quod auditores ipsi inviderent, ipsumque odio haberent, quia se dicebat aequalem Deo.

64.1.18 Quod autem is qui vilis abjectusque est, sublimia de se loquatur, nulla potest esse consentanea causa, sed id solum arrogantiae et impudentiae adscribatur, audaciaeque nulla venia dignae.

64.1.19 Cur ergo humilia loquitur, qui ineffabilis illius et magnae substantiae est? Tum iis quas diximus de causis, tum ne putaretur ingenitus esse.

64.1.20 Nam et Paulus tale quidpiam timuisse videtur. Ideo ait: Praeter eum qui illi cuncta subjecit.

64.1.21 Hoc enim vel cogitare impium esset; si enim minor Patre et ex alia substantia fuisset; annon omnia fecisset, ne talis putaretur esse?

64.1.22 Nunc vero contrarium efficit dicens: Si non facio opera ejus qui misit me, nolite mihi credere. Et cum dicit, Ego in Patre, et Pater in me est, aequalitatem nobis subindicat.

64.1.23 Oportuisset enim cum vehementia illam opinionem avertere, si minor fuisset, et nusquam dicere, Ego in Patre, et Pater in me, et, Unum sumus; aut, Qui videt me, videt et Patrem.

64.1.24 Nam cum de virtute sermo erat, dicebat, Ego et Pater unum sumus; et cum de potestate, Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat.

64.1.25 Quod non poterat facere si alterius fuisset substantiae. Quod si etiam potuisset, non id dicendum erat, ne suspicarentur unam eamdemque esse substantiam.

64.1.26 Si enim ne suspicentur ipsum esse Deo adversarium, etiam quae sibi non conveniunt saepe loquitur; multo magis tunc oportuit.

64.1.27 Nunc vero cum dicit, Ut honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; et, Opera quae ipse facit, et ego similiter facio;

64.1.28 et se esse resurrectionem et vitam, lucemque mundi, sese Patri exaequantis verba sunt, ac suspicionem quam illi habebant confirmantis.

64.1.29 Viden’ quomodo sese purgat accusatus quod legem solvat; aequalitatis vero cum Patre opinionem, non modo non tollit, sed firmat.

64.1.30 Sic dicentibus illis, Blasphemas, quia1862: quia blasphemas et facis teipsum Deum, illud ipsum ab operum aequalitate statuit.

64.2.1 Ecquid dico Filium id fecisse, quando Pater qui non carnem assumsit, idipsum facit? nam et ipse passus est multa de se humilia dici ad audientium salutem.

64.2.2 Illud enim, Adam, ubi es? et illud, Ut cognoscam si forte secundum clamorem eorum perficiant; et, Nunc cognovi quod tu timeas Deum; et, Si forte audiant, et si intelligant;

64.2.3 et, Quis det cor populi hujus sic esse;1862: esse? et, Non est similis tui in diis, Domine; et multa alia in veteri lege si quis colligat, indigna Dei majestate esse comperiet.

64.2.4 Et de Achab dictum est, Quis decipiet mihi Achab? Et quod facta cum diis Gentilium comparatione se semper illis praeponat, haec omnia indigna sunt Deo; sed alia ratione digna sunt illo.

64.2.5 Nam ita benignus est, ut propter salutem nostram verba dignitati suae convenientia contemnat.

64.2.6 Imo et quod homo factus sit, formamque servi acceperit, quod humilia verba loquatur, quod viliter sit amictus, indignum illo est, si quis majestatem ejus respiciat; dignum vero si quis benignitatis ejus ineffabiles divitias secum reputet.

64.2.7 Est et alia humilitatis verborum causa. Quaenam haec? Quia Patrem quidem et noverant et confitebantur; ipsum vero non noverant.

64.2.8 Ideo frequenter ad Patrem refugit, quod ille in confesso esset, quasi ipse nondum fide dignus esset; non ex se, sed ex auditorum stultitia et imbecillitate.

64.2.9 Ideo precatur et dicit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me: nam si quos vult vivificat, et ita vivificat ut Pater; cur precatur?

64.2.10 Sed jam tempus est ad locum venire. Tulerunt ergo lapidem, ubi erat mortuus jacens.

64.2.11 Jesus autem elevatis sursum oculis dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam quod semper me audis. Sed propter turbam circumstantem dixi, ut credant, quia tu me misisti.

64.2.12 Interrogemus ergo haereticum: Num per preces gratiam consequutus mortuum suscitavit?

64.2.13 Quomodo ergo alia sine precibus operatus est, ut cum ait, Tibi dico daemonium, Egredere ab eo; et, Volo, mundare; et, Tolle grabbatum tuum; et, Remittuntur tibi peccata tua; et mari, Tace, obmutesce?

64.2.14 Quid plus habet quam Apostoli, si et ipse precibus operatur? Imo ne ipsi quidem per preces omnia faciebant, sed saepe sine precibus, nomine Jesu utebantur.

64.2.15 Si vero nomen ejus tantam virtutem habuit, quomodo ipse precibus opus habuerit? Si precibus eguisset, plane nomen ejus eam vim non habuisset.

64.2.16 Cum autem hominem fecit, quibus est precibus usus? Nonne multa ibi aequalitas? Faciamus, inquit, hominem. Quid autem infirmius, si illi precandum fuit?

64.2.17 Sed videamus quae sit oratio: Pater, gratias ago tibi, quia audisti me. Quis unquam ita precatus est?

64.2.18 Priusquam quid aliud loquatur, dicit, Gratias ago tibi, ostendens se precibus non egere.

64.2.19 Ego autem sciebam quia semper me audis. Hoc dixit, non quod ipse non posset, sed quod una esset voluntas.

64.2.20 Cur precandi forma usus est? Non me, sed illum dicentem audi: Propter circumstantem turbam, ut cognoscant quia tu me misisti.

64.2.21 Non dixit, ut cognoscant me minorem esse, me superna gratia egere, et sine precatione operari non posse; sed, quia tu me misisti.

64.2.22 Haec quippe omnia precatio significat, si simpliciter illam accipiamus. Non dixit, Misisti me infirmum, servitutis conscium, qui nihil ex me possum.

64.2.23 Sed his missis omnibus, ne aliquid horum suspiceris, veram precandi causam affert, Ne me Deo adversarium putarent; ne dicerent, Non est ex Deo;

64.2.24 ut ostendam rem factam esse secundum voluntatem tuam; ac si diceret, Si Deo contrarius essem, res non processisset. Illud vero, audisti me, etiam inter amicos dicitur et aequales.

64.2.25 Ego autem sciebam quia semper me audis; id est, Ut voluntas mea fiat, non egeo precibus; sed hoc dico ut illis suadeam tibi et mihi unam esse voluntatem.

64.2.26 Cur ergo precaris? Propter infirmos et crassiores. Et cum haec dixisset, clamavit voce magna.

64.2.27 Cur non dixit, In nomine Patris mei veni foras? cur non dixit, Suscita illum, Pater? sed his missis omnibus, assumtoque precantis habitu, rebus ipsis auctoritatem demonstrat?

64.2.28 Quia hoc sapientiae suae est, verbis humilitatem, operibus potentiam ostendere.

64.2.29 Quia enim nulla alia de re poterant illum accusare, quam quod non esset ex Deo, et sic multitudinem decipiebant; ideo ex abundanti illud verbis suis ostendit, eo quo infirmitas illorum exigebat modo.

64.2.30 Poterat enim alio modo concordiam ostendere una cum dignitate sua; sed eo turba pervenire non poterat.

64.2.31 Dixit, Lazare, veni foras. Hoc est, quod dixerat: Venit hora, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent.

64.2.32 Ne putes enim illum ab altero virtutem accepisse, jam superius te docuit, et id operibus ostendit.

64.2.33 Non dixit, Surge; sed, Veni foras, mortuum tamquam viventem alloquens.

64.3.1 Quid huic potestati par fuerit? Quod si non propria virtute hoc fecit, quid plus habebit quam Apostoli, qui dicunt: Quid nobis attenditis, tamquam propria virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?

64.3.2 Nam si non propria virtute faciebat, cur non adjecit id quod Apostoli de se dicebant?

64.3.3 Ita certe illi majorem philosophiam et virtutem exercuerint, qui gloriam propulsarint. Et alibi, Viri, quid haec facitis? similes vobis homines sumus.

64.3.4 Num Apostoli quia nihil per se faciebant, haec dixerunt, ut hoc ipsum persuaderent, ille vero si hanc de se opinionem habuisset; annon illorum existimationem amovisset, nisi sua auctoritate operatus esset?

64.3.5 Ecquis hoc dixerit? Atqui contra loquitur Christus dicens, Propter circumstantem turbam dixi, ut credant. Itaque si credidissent, non opus erat precibus.

64.3.6 Si autem precari indignum ipso non erat, cur illis causam imputet? cur non dixit, Ut credant me non esse tibi aequalem?

64.3.7 Oportebat enim ob illam opinionem ad hoc venire. Sed cum legem solvere existimabatur, illis nihil proferentibus ipse dictum expressit, Nolite putare quia veni solvere legem: hic vero opinionem firmat.

64.3.8 In summa quid opus erat circuitione et aenigmatibus? Satis erat dixisse, non sum aequalis, et rem solvere. Quid ergo? annon dixit, inquies, Non facio voluntatem meam?

64.3.9 Sed illud subobscure dixit, et propter eorum imbecillitatem, eadem de causa, qua etiam precatus est. Quid autem sibi vult illud, Quoniam audisti me? Hoc est, Nihil inter me et te contrarium est.

64.3.10 Quemadmodum igitur illud, Audisti me, non significat ipsum non posse; nam si hoc esset, non impotentia solum, sed et ignorantia esset, siquidem ante precationem nescivisset Deum assensurum esse:

64.3.11 si vero ignorabat, quomodo dixit, Vado ut suscitem eum? nec dixit, Vado precaturus Patrem, ut suscitet eum;

64.3.12 quemadmodum, inquam, hoc non imbecillitatis, sed concordiae est; sic et illud, semper me audis. Aut hoc dicendum, aut respondendum haec propter illorum opinionem dicta fuisse.

64.3.13 Quod si nec ignorabat, nec imbecillus erat; palam est illum ideo humilia verba loquutum fuisse, ut vel ex hyperbole credas et confiteri cogaris, haec dixisse illum non secundum dignitatem suam, sed secundum imbecillitatem auditorum.

64.3.14 Quid ergo aiunt veritatis hostes? Non ad imbecillitatem auditorum dixit, Audisti me; sed ut ostenderet praecellentiam.

64.3.15 Verum hoc non erat praecellentiam demonstrare, sed admodum humiliter agere, ostendereque se nihil plus quam hominem habere.

64.3.16 Nam precari non est Dei, nec ejus qui in eodem sedet solio. Viden’ nulla alia de causa ad hoc venisse, nisi propter eorum incredulitatem?

64.3.17 Animadverte ergo rem ipsam ejus auctoritatem testificari. Vocavit, et prodiit mortuus ligatus.

64.3.18 Hinc ne videretur res esse phantasma; nam prodire ligatum non minus admirandum videbatur, quam resurgere; jussit solvi illum, ut tangentes et accedentes viderent vere illum esse.

64.3.19 Et dixit, Sinite illum abire. Viden’ quam sit alienus a fastu;1862: fastu? non ducit eum secum, neque sequi se jubet, ne videatur sese ostentare, tanta utebatur modestia.

64.3.20 Signum tantum alii mirabantur, alii Pharisaeis nunciaverunt. Quid igitur illi? Cum mirari et obstupescere oportuisset, consultant ut illum interficiant, qui mortuum suscitavit.

64.3.21 O insipientiam! Eum qui in aliis corporibus mortem superaverat, morti se tradituros esse putabant, et dicunt, Quid facimus?1862: facimus, Quia hic homo multa signa facit.1862: facit?

64.3.22 Hominem illum adhuc vocant, qui illius divinitatis tantam acceperant demonstrationem. Quid facimus? Credere oportebat, ipsum colere et adorare, neque amplius hominem existimare.

64.3.23 Si dimittimus eum sic, venient Romani, et tollent gentem nostram et civitatem. Quid facere deliberant?

64.3.24 Populum concitare volunt, ut periclitaturum ob tyrannidis suspicionem. Si discant Romani ipsum circumagere turbam, nos suspectos habebunt, et venient tollentque nostram civitatem.

64.3.25 Cur quaeso? Num defectionem docebat? Nonne jubebat tributum dare Caesari? Annon cum illum regem facere volebatis aufugit? annon vilem et sine fastu vitam ducebat, sine domo et aliis hujusmodi?

64.3.26 Haec dicebant, non metuentes, sed invidentes. Verum id contigit, quod minime exspectabant, et gentem et urbem coeperunt, quia Christum ipsi occiderant.

64.3.27 Erant enim1862: om. gesta illius procul omni suspicione. Nam qui aegros sanabat, qui optimum vitae institutum docebat, et principibus parere jubebat; is non affectabat, sed propulsabat tyrannidem.

64.3.28 At, inquiunt, id ex superioribus conjectamus. Verum ipsi defectionem docebant, secus ille. Viden’ illa dicta simulationem fuisse?

64.3.29 Quid enim simile exhibebat? Num satellitibus stipabatur? Num currus trahebat? Annon solitudines obibat?

64.3.30 Sed ne viderentur haec ex animi sui morbo dicere, civitatem totam periclitari dicunt, et reipublicae insidias parari, seque de extremis metuere.

64.3.31 Non haec vobis captivitatis causa fuerunt; sed his contraria, et hanc et Babylonicam, et illam quae sub Antiocho contigit pepererunt.

64.3.32 Non quod apud vos Dei cultores essent, sed quod injusti et Deum irritantes; hoc vos prodidit. Verum hujusmodi res est invidia, nihil decorum sinit videre excaecato semel animo.

64.3.33 Nonne mites esse Christus docuit? nonne alapis caesos in dextera, alteram vertere? nonne injuria affectos tolerare?

64.3.34 nonne majorem ad mala patienda, quam alii ad mala facienda animum exhibere? Haeccine tyrannidem affectantis? annon potius propulsantis?

64.4.1 Verum, ut dixi, gravis est invidia, et simulatione plena. Haec orbem innumeris implevit malis. Hujus morbi causa, reis et noxiis tribunalia replentur.

64.4.2 Hinc oritur gloriae et pecuniarum amor, hinc amor principatus, hinc superbia. Hinc viae scelestis latronibus, mare piratis infestatur; hinc caedes per orbem. Hinc genus nostrum discerpitur.

64.4.3 Quodcumque malum vides, inde proficiscitur; hoc in Ecclesias irrepsit; hoc jamdiu innumera peperit mala, amorem pecuniae ubique induxit; hic morbus cuncta subvertit, justitiam corrupit.

64.4.4 Dona enim, inquit, sapientium oculos excaecant, et tamquam frenum ori avertunt correptiones. Hoc servos pro liberis facit.

64.4.5 De hoc quotidie disserimus, et nihil proficimus. Feris pejores efficimur, pupillorum bona rapimus, viduas nudamus, pauperes laedimus.

64.4.6 Vae super vae adjicimus. Vae mihi quia periit pius de terra. Nostrum jam est lugere; imo illud quotidie dicendum:

64.4.7 Nihil precando proficimus, nihil ex consiliis et monitis lucramur. Restat ut lacrymas fundamus.

64.4.8 Illud et Christus fecit, cum multa Jerosolymis monita dedisset; cum id illis nihil prodesset, eorum deflevit caecitatem.

64.4.9 Hoc et Prophetae faciunt: hoc et nos nunc faciamus; lacrymarum, fletuum, ejulatus nunc tempus est. Opportune dicamus: Vocate lugentes mulieres et ad sapientes mittite, et loquantur.

64.4.10 Sic forte poterimus morbum abigere eorum qui aedes splendidas construunt, qui ex rapina agros sibi comparant. Lugendi tempus est.

64.4.11 Sed mecum vos lugete qui nudati, qui laesi estis: vestro luctui lacrymas meas jungite. Verum non nos, sed illos lugeamus.

64.4.12 Non vos laeserunt, sed sibi perniciem intulerunt. Vos enim pro injuria illata regnum caelorum habetis; illi pro lucro gehennam.

64.4.13 Ideo melius est laedi, quam laedere. Lugeamus eos, non humano luctu, sed ex divinis Scripturis desumto, quo prophetae luxerunt;

64.4.14 acerbe cum Esaia lugeamus et dicamus, Vae conjungentibus domum domui, et agrum agro adjicientibus, ut a vicino aliquid auferant. Numquid habitabitis soli in terra? Domus magnae et pulcrae, et non erunt qui in eis habitent.

64.4.15 Lugeamus cum Nahumo, et cum illo dicamus, Vae qui aedificat in altum domum suam. Imo lugeamus illos, ut tunc Christus Judaeos et dicamus: Vae vobis divitibus, quia habetis mercedem vestram et consolationem.

64.4.16 Sic, quaeso, nos lugere non desistamus: et nisi turpe sit, plangamus super fratrum segnitiem. Ne lugeamus jam mortuum, sed raptorem, avarum, pecuniarum amantem, insatiabilem.

64.4.17 Cur mortuos lugemus, nullo fructu? Hos lugeamus, qui mutari possunt. Verum nobis lugentibus, ipsi fortasse rident.

64.4.18 At hoc quoque luctu dignum, quia rident de quibus lugere oporteret. Si fletu nostro moverentur, cessandum a luctu esset, cum illi jam ad emendationem pergerent.

64.4.19 Verum quia illi sine sensu supini jacent, nos flendo persistamus, non divites tantum, sed etiam pecuniae amantes, avaros.

64.4.20 Non malae sunt divitiae, quippe quibus ut par est uti possumus in egenorum usum. Sed avaritia malum est, quae aeterna parit supplicia.

64.4.21 Lugeamus ergo: forte quaedam sequetur emendatio. Si qui in hoc incidere malum non eruantur; alii forte sibi cavebunt ne in idipsum incidant.

64.4.22 Faxit Deus ut et illi a morbo liberentur, et nemo nostrum in illum incidat, ut in communi omnes promissa consequamur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY