PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

64.2.6 Etenim et id est hominem factum esse indignum, et hoc id est secundum formam accipere, et humilia sustinere indigna quidem siquis ad dignitatem illam respiciat, dignum autem siquis ineffabilem clemencie magnitudinem excogitabit.
CLOSE
Griffolini

64.2.6 Nam et quod homo filius factus sit, et serui formam accoeperit, quod humilia et loqueretur, et de se dici permiserit, indignum deo. Indignum sane, si quis eius consideret maiestatem, dignum rursus si immensa eius benignitas et clementia consideretur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

64.2.6 Nam et quod homo factus sit, et serui formam acceperit, quod humilia et loqueretur, et de se dici permiserit, indignum deo. Indignum sane, si quis eius consideret maiestatem: dignum rursus, si immensa eius benignitas, et clementia consideretur.
CLOSE
Montfaucon

64.2.6 Imo et quod homo factus sit, formamque servi acceperit, quod humilia verba loquatur, quod viliter sit amictus, indignum illo est, si quis majestatem ejus respiciat; dignum vero si quis benignitatis ejus ineffabiles divitias secum reputet.