Omelia LXIV (lxiii)

64.1.1 Iesus autem eleuatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis, et cetera.

64.1.2 Quod saepenumero dixi, id et in praesentia repetam, deum scilicet non adeo suam spectare dignitatem, vt nostram salutem: neque vt magnum aliquid loquatur, sed vt nos possit allicere.

64.1.3 Propterea alta et magna raro, et ea abscondita, sed humilia et abiecta frequenter loquitur.

64.1.4 Cum enim his populum magis adduceret, magis etiam vtebatur, non tamen semper, ne qui postea credituri erant1603: errant, offenderentur: neque conticet, ne praesentes scandalizarentur.

64.1.5 Illi nanque qui perfecti futuri erant, ex vno alte et magnifice dicto totum poterant intelligere: hi autem cum rudes essent, nisi saepenumero eadem audissent, nullum cepissent emolumentum.

64.1.6 Certe neque post tantam doctrinam perstant, sed eum lapidibus petunt, et persequuntur, et interficere conantur, et blasphemum appellant, cum aequalem se faceret deo. Et nunc dicunt, blasphemare. Cum autem dixisset, Remittuntur tibi peccata tua, iterum daemonium habere dicunt.

64.1.7 Et cum mortem superare, qui verba sua audiret, et se in patre, et patrem in ipso esse, et de coelo se descendisse diceret, eum relinquunt, et perturbantur.

64.1.8 Quae si raro dicta minime ferebant, longe minus si semper alte et magnifice locutus esset.

64.1.9 Nam cum dicit: Sicut mandauit mihi pater, sic loquor. Et ego a meipso nihil loquor: tunc credunt. Multi, inquit, crediderunt in eum.

64.1.10 Quod si humilia fidem faciunt, sublimia auferunt: nonne vltimae amentiae est, non intueri humiliter propter auditores locutum?

64.1.11 Nam et alio in loco cum magnum quiddam dicere vellet, et reticuisset, causam attulit dicens, Ne autem scandalizarentur, Proiice hamum in mare:

64.1.12 quod et in hoc loco. Cum enim dixisset, Ego sciebam quia semper me audis: prosecutus est, propter circunstantem populum dixisse, vt crederent. Nunquid nostra haec verba sunt? Num humana coniectura?

64.1.13 Cum enim ex rebus ipsis nos credamus eos in magnis scandalizari, et ipse dicat se ideo humilia loqui, ne scandalizarentur: quis deinceps a natura humiliter ipsum locutum suspicabitur, et non eorum indulgentem imbecillitati?

64.1.14 Et alibi voce coelitus delata dicebat: Non propter me haec vox facta est, sed propter vos.

64.1.15 Atqui magnum decet multa de se humiliter praedicare, non autem humilem et abiectum magnifice.

64.1.16 Indulget enim illo modo1603: molo auditorum imbecillitati, et humilitatem eos, et se carnem nostram accepisse erudit:

64.1.17 neve deo contrarium, et non venisse a deo, et legem soluere arbitrarentur, vtque odium populi auerteret, cum frequenter in veteri testamento dicatur: Dominus deus tuus, dominus vnus est.

64.1.18 Quod autem humilis et abiectus magnifice de se loquatur, nulla est causa, nec ratione aliqua nititur, sed sola amentia est, et impietas, et audacia non toleranda.

64.1.19 Qua ergo gratia humilia loquitur, qui arcanae illius, et inenarrabilis est substantiae? Et eorum, quae diximus gratia, et ne etiam putaretur ingenitus.

64.1.20 Nam et Paulus quid tale timuisse videtur, cum ait: Praeter eum qui ei cuncta subiecit.

64.1.21 Impium enim hoc suspicari. Nam si minor patre, et alterius substantiae aequalis existimatus esset, nonne omnia fecisset, vt ea tolleretur opinio?

64.1.22 Nunc contra facit, inquiens: Si non facio opera eius qui misit me, nolite mihi credere. Et cum dicit, Ego in patre, et pater in me est: aequalitatem nobis signat.

64.1.23 Erat autem haec omnino tollenda opinio, si inferior fuisset, et nullo pacto dicendum, Ego in patre, et pater in me est, aut vnum sumus: aut, qui videt me, videt et patrem.

64.1.24 De virtute nanque sermo erat, dicendo, Ego et pater vnum sumus. Et de potentia, Sicut pater suscitat mortuos, et viuificat: sic et filius quos vult, viuificat.

64.1.25 Quod qui alterius esset substantiae, minime facere potuisset: quod si potuisset, non oportebat id dicere, ne quis vnam et eandem esse substantiam arbitraretur1603: arbitretur.

64.1.26 Si enim ne1603: om. suspicarentur deo contrarium esse, etiam quae sibi non conueniunt, de se nonnunquam loquitur, longe magis tunc.

64.1.27 Dicere nanque, vt honorificent filium, sicut et patrem: et, opera quae ille facit, et ego similiter facio:

64.1.28 et se resurrectionem esse et vitam, et lucem mundi: aequiparantis est sese patri, et illorum confirmantis suspicionem.

64.1.29 Nunc autem quod legem non soluat, tot rationibus excusat: opinionem autem aequalitatis ad patrem, non modo non tollit, sed confirmat:

64.1.30 et dicentibus illis, blasphemas, quia te deum facis: ex operibus aequalitatem demonstrauit.

64.2.1 Et quid filium hoc fecisse dico, cum pater non indutus carne, multa de se humilia dici passus sit propter auditorum salutem?

64.2.2 Adae enim inquit, Vbi es? Et illud, Vt cognoscam si forte secundum clamorem eorum perficiunt1603: perficiat: et, Nunc cognoui, quia tu times deum. Et si forte audiant, etsi intelligant:

64.2.3 et, Quis daret cor populi huius sic esse? et, Non est similis tibi inter deos domine. Et multa huiusmodi in veteri testamento, si quis notaret, diuina maiestate indigna inueniret.

64.2.4 Et de Achab dictum est: Quis decipiet mihi Achab? Et quoties gentilibus diis per comparationem praeponitur, semper indigna sunt deo verba. Sed aliter digna efficiuntur,

64.2.5 quoniam tam clemens est, vt propter nostram salutem, etiam digna se verba contemnat.

64.2.6 Nam et quod homo factus sit, et serui formam acceperit, quod humilia et loqueretur, et de se dici permiserit, indignum deo. Indignum sane, si quis eius consideret maiestatem: dignum rursus, si immensa eius benignitas, et clementia consideretur.

64.2.7 Est et alia tam humilium verborum causa, quia patrem norant, et venerabantur, filium autem ignorabant.

64.2.8 Ideo ad ipsum frequenter confugit tanquam confessum, quasi ipse nondum eam haberet authoritatem: non ex se, sed ex auditorum stulticia, atque imbecillitate.

64.2.9 Ideo orat, et dicit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Quod si quos vult viuificat, et sicut pater, ita viuificat, quare orat?

64.2.10 Sed vide iam in ipsum venisse locum. Vt ergo tulerunt lapidem,

64.2.11 Iesus eleuatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis: sed propter populum qui circunstat dixi, vt credant, quia tu me misisti.

64.2.12 Interrogemus hic haereticum, num preces ei quid contulerint ad Lazarum suscitandum?

64.2.13 Quo modo ergo alia sine precibus fecit miracula? Tibi, inquit, dico daemonium egredere ab isto: et, Volo, mundare: et, Surge, tolle grabbatum tuum: et, Remittuntur tibi peccata tua: et mari, Tace, obmutesce.

64.2.14 Quid autem praestaret apostolis, si preces ei ad miracula opitularentur? Imo neque illi precibus omnia faciebant, sed multa Iesu nomine inuocato.

64.2.15 Quod si eius nomen tantum poterat, quo modo ipse precum auxilio indigebat? quo si indigebat, non vtique nomen eius eam habuisset potestatem.

64.2.16 Cum autem hominem fecit, quid precatus est? Nonne magna deprehenditur aequalitas? Faciamus, inquit, hominem. Quid autem imbecillius, si ei orandum fuit?

64.2.17 Sed videamus quid orat. Pater, gratias ago tibi, quia audisti me. Et quis1603: qui nam vnquam ita precatus est,1603: est?

64.2.18 priusquam quicquam diceret, Gratias ago tibi, inquit, ostendens se non egere precibus.

64.2.19 Omnia enim facis quae volo: non tanquam non posset, sed tanquam vna esset ipsorum sententia.

64.2.20 Sed qua gratia orationis forma vsus est? Non me, sed illum causam dicentem audi: Propter circunstantem populum, vt credant, quia tu me misisti.

64.2.21 Non dixit, vt credant me minorem, et quod diuino indigeam auxilio, sine quo nihil facere possum, sed quod tu me misisti.

64.2.22 Haec omnia preces ostendunt, si simpliciter eas accipiamus. Non dixit, Misisti me imbecillum, seruitutis conscium, a meipso nihil facientem:

64.2.23 sed his omnibus omissis, ne quid horum suspicareris, ponit veram orationis causam, ne me deo contrarium arbitrentur1603: arbitrarentur, ne dicant non esse a deo,

64.2.24 vt secundum voluntatem tuam hoc me fecisse ostendam: tantum non dicens, Si essem contrarius deo, res non processisset. Quod autem ait, Audisti me, et ad amicos dici solet, et aequales:

64.2.25 Ego sciebam, quia semper me audis: hoc est, vt fiat voluntas mea, non egeo precibus ad persuadendum, vna enim voluntas est.

64.2.26 Ad quid ergo preces? Propter infirmiores. Et cum haec dixisset, clamauit voce magna.

64.2.27 Cur non dixit, In nomine patris mei veni foras: aut, resuscita eum pater: sed omnibus his omissis, orantis forma accepta, re ipsa suam praefert authoritatem?

64.2.28 quia et hoc sapientiae suae est, vt verbis humilitatem, re potestatem prae se ferat.

64.2.29 Cum enim nulla alia de re Christum possent accusare, quam quod non esset a deo, et ita multitudinem deciperent, hac gratia per excessum id refutat, et eo modo quem imbecillitas exigebat.

64.2.30 Poterat enim aliter ostendere inter se conuenientiam cum propria authoritate, sed eo populus peruenire non poterat,

64.2.31 et ait: Lazare veni foras. Hoc est quod dixerat, Venit hora, quando mortui audient vocem filii dei, et qui audierint, viuent.

64.2.32 Vt enim non existimares ab alio virtutem accepisse, superius te docuit, et nunc per opera ostendit.

64.2.33 Et non dixit, resurge: sed, veni foras, et mortuum tanquam viuentem appellat.

64.3.1 Quid huic potestati par? Quod si non propria virtute hoc facit, quid in eo plus esset, quam in apostolis, qui dicebant: Quid nobis attenditis, tanquam propria virtute fecerimus hunc ambulare?

64.3.2 Quod si non sua operabatur potestate, quid non id quod apostoli, dicebat?

64.3.3 Et ita ipsi essent sapientiores, qui gloriam propulsarent. Et iterum: Quid attenditis nobis tanquam propria virtute faciamus? Similes vobis homines sumus.

64.3.4 Propterea apostoli quod nihil ex se facerent, totis hoc viribus persuadere conabantur: ipse autem cum eam de se concitasset opinionem, nonne abstulisset, si falsa eius potestas crederetur?

64.3.5 Quis hoc dixerit? Sed contra ait: Propter circunstantem populum, vt credat. Quod si crederent, non opus esset precibus.

64.3.6 Si enim non erat indignum se precari, quare illis causam imputat? Quare autem non dixit, vt credant quod tibi non sum aequalis?

64.3.7 (Oportuit enim in hoc propter hanc suspicionem venire.) Sed cum legem soluere existimaretur, nihil illis dicentibus: Nolite, inquit, putare, quia veni soluere legem: nunc autem confirmat opinionem.

64.3.8 Omnino autem quid opus fuit tantis ambagibus, et obscuritatibus? Satis fuerat dicere: Non sum par. Quid ergo, non dixit, inquit, non facio voluntatem meam?

64.3.9 Et hoc obscure, et ob illorum imbecillitatem, et ea ratione, qua et orauit. Quid autem significat, Quoniam audisti me? hoc est, nulla in re tibi contrarius sum.

64.3.10 Quemadmodum igitur ea particula, Quoniam audisti1603: audicti me: non signat quod ipse non potuerit: non enim tantum impotentia esset, sed etiam ignorantia, siquidem ante preces nescisset eum sibi assensurum.

64.3.11 Si autem nesciebat quo modo dixit, Vado vt a somno excitem eum: et non dixit, vado vt rogem patrem vt excitet.

64.3.12 Quemadmodum inquam, id non imbecillitatis erat, sed concordiae: ita et illud, Quia semper me audis: aut idem signat, aut ad illorum locutus est suspicionem.

64.3.13 Quod si neque ignorabat, neque imbecillis erat, constat propterea humiliter locutum, vt saltem id per excessum dictum cogaris confiteri, non secundum eius dignitatem, sed vt ad auditorum descenderet imbecillitatem:

64.3.14 ideo dixit, Quoniam me audisti. Minime inquies, sed vt ostenderet excellentiam.

64.3.15 Atqui hoc pacto et nimiam humilitatem, et tantum hominem esse indicasset.

64.3.16 Neque enim precari dei est, et eius qui deo assidet. Vides nulla alia causa ad hoc venisse, quam propter illorum incredulitatem?

64.3.17 Intuere rem ipsam eius potestatem testantem. Prodiit ergo Lazarus ligatus.

64.3.18 Inde ne imaginationem quandam esse putares. Prodire enim ligatum, non minus admirandum videbatur, quam suscitari. Iussit solui, vt tangentes et propius facti noscerent vere resurrexisse,

64.3.19 et inquit, Sinite abire. Intuere quod nullam gloriam expetat. Non ducit eum, non iubet secum esse, vt rem ostentet facto miraculo.

64.3.20 Alii admirabantur, alii Pharisaeis annunciarunt. Quid igitur illi? Cum admirari et obstupescere eos oporteret, ipsum qui mortuum suscitauerat, interficere voluerunt.

64.3.21 O amentiam, qui in aliis corporibus mortem vicerat, ei mortem inferre1603: infert arbitrabantur, et dicunt, Quid facimus? quia hic homo multa signa facit.

64.3.22 Adhuc hominem appellant, cum tale diuinitatis eius testimonium acceperint: quid facimus? Credere oportuit, et colere, et adorare, neque amplius hominem existimare.

64.3.23 Si dimittimus1603: dimittemus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent locum nostrum, et gentem. Quid sibi his verbis volunt?

64.3.24 Populum concitare tanquam tyrannide periclitaturum. Si viderint, inquiunt, Romani turbam ipsum sequentem, sub tyrannide nos esse arbitrabuntur, et destruent nostram ciuitatem.

64.3.25 Et quanam gratia, dic quaeso? Nunquid seditionem docebat Christus? Num dissuadebat censum dari Caesari? Nonne regem ipsum facere voluistis, et renuit? Nonne humilem et abiectam vixit vitam? nonne et domo et aliis huiusmodi caruit?

64.3.26 Haec ergo sine ratione vlla dicebant, sed inuidia tantum. Verum id sibi contigit, cum minime expectarent, et ciuitatem et gentem ceperunt Romani postquam Christum interemerunt.

64.3.27 Erant enim. quae faciebat Christus minime formidanda. Qui enim aegrotos sanabat, qui optimam docebat vitam, qui principibus parere iubebat, non confirmabat, sed propulsabat tyrannidem.

64.3.28 Illi sane seditionem docebant, hic contra.

64.3.29 Quid enim simile subostendebat? Num satellitibus stipabatur? Num se muniebat? Num solitudines obsidebat?

64.3.30 Sed ne affectu aliquo dicere viderentur: totam periclitari ciuitatem, et se reipublicae consulere, et de vltimo ipsorum periculo habendam rationem dicunt.

64.3.31 Non haec vobis captiuitatis causa fuit, sed longe alia. Huius nanque captiutatis, et ante Babyloniae et Antiochi

64.3.32 non fuit causa, quod apud vos boni viri, sed quod mali et iniusti, et deum prouocantes versabantur. Verumenimuero inuidia nihil videt, sed caecat animam.

64.3.33 Nonne Iesus mansuetudinem docuit? Nonne alapis caesos non vlcisci? Nonne iniuria affectos tolerare?

64.3.34 Nonne ad accipiendum, quam ad inferendum aliis malum promptiores esse admonuit? Nunquid haec tyrannidem constituentis sunt, an potius tollentis?

64.4.1 Sed, vt dixi, grauis quidem1603: quidam affectus est inuidia, et plenus simulatione. Hic orbem terrarum innumeris impleuit malis, hinc iudicia complentur,

64.4.2 hinc liuores, et pecuniarum amor, et principatus, hinc inanis gloria, hinc viae obsidentur, hinc mare piratae pecurrunt1603: percurrunt, hinc per orbem terrarum caedes, hinc genus nostrum dissipatur.

64.4.3 Quodcunque videris malum, ab inuidia prouenit, iam in ecclesias irrepit, et a principio multa operata est mala. Hic morbus auariciam peperit, quae omnia confudit, iusticiam corrupit.

64.4.4 Dona enim sapientum oculos excaecant, et tanquam fraenum ori, auertunt, et cohibent correptiones. Haec pro liberis seruos reddit.

64.4.5 De hac quotidie loquimur, et nihil proficimus, feris peiores efficimur, orphanos nudamus et viduas, pauperibus vim inferimus,

64.4.6 et eorum augemus miseriam. Hac periit pietas e terra, et nihil nobis nisi fletus relinquuntur, et hoc singulis diebus dicendum est:

64.4.7 Nihil precando, nihil consulendo, nihil admonendo proficimus, relinquitur fletus.

64.4.8 Hoc et Christus fecit, cum multa Hierosolymis sine profectu admonuisset, eorum lachrymatus est calamitatem.

64.4.9 Hoc prophetae faciunt, hoc et nos faciamus, fletus iam tempus est, et lachrymarum, et lamentationum. Nunc dici potest, Vocate flentes, et ad sapientes mittite, et loquantur.

64.4.10 Hoc fortasse pacto morbum qui claras domos habitat, qui agros rapina complectitur, eiicere poterimus. Lugendi tempus est,

64.4.11 sed opitulamini mihi, vos qui iniuriam accipitis, qui spoliati estis, opitulamini, lugete, et lachrymarum mearum socii estote. Verum non nos, sed illos lugeamus:

64.4.12 non nobis iniuriam intulerunt, sed perdiderunt seipsos. Nos enim pro accepta iniuria regnum dei, illi gehennam pro lucro assequuntur.

64.4.13 Ideo melius est iniuriam accipere, quam facere. Lugeamus eos non communi luctu, sed quo sacrae nos literae docent prophetas luxisse.

64.4.14 Lugeamus cum Esaia dicente: Vae coniungentibus domum domui, et agrum agro adiicientibus, vt a vicino aliquid auferant. Nunquid habitatis soli in terra? domus magnae et pulchrae, et non erunt qui eas habitent.

64.4.15 Lugeamus cum Naum, et dicamus cum eo: Vae qui aedificant in altum domum suam: imo lugeamus eos, Christum imitati dicentem: Vae vobis diuitibus, quia sitietis, quoniam accepistis mercedem vestram, et consolationem.

64.4.16 Lugeamus sine intermissione, et nisi turpe sit etiam plangamus, dicamus cum propheta: Nolite lugere mortuum, sed raptorem, auarum, cupidum, insatiabilem.

64.4.17 Quam ob rem mortuos lugemus, cum iam nihil proficere possumus? Hos lugeamus, qui mutari possunt. Sed nobis lugentibus ipsi fortasse rident:

64.4.18 etiam et hoc lugendum, cum rident quod flendum esset. Si lamentationibus nostris quid mouentur, cessandum est a luctu, tanquam corrigendi sint.

64.4.19 Verum cum nullo doloris sensu tanguntur, perstemus in dolore. Lugeamus non diuites simpliciter, sed auaros, cupidos, raptores.

64.4.20 Possunt enim diuitiae recte et laudabiliter expendi, cum in egenos eas conferimus. Auaricia autem criminanda est, atque accusanda.

64.4.21 Lugeamus igitur, sequetur fortasse aliqua emendatio. Et licet, qui in hunc morbum inciderint, non liberentur: alii tamen in eum non incident, sed mundi seruabuntur.

64.4.22 Vtinam autem et ipsi liberentur, et nemo amplius tali peste comprehendatur, vt simul omnes promissis nobis bonis perfruamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui1603: cum quo patri gloria in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY