64.2.24 Vt ostendam secundum mentem tuam opus fieri quasi diceret, quoniam si essem Deo contrarius, non utique processisset quod fit. Hoc autem id est audisti me, et in amicis dicitur, et in honore equalibus.
64.2.24 ut secundum uoluntatem tuam hoc me fecisse ostendam, tantum non dicens: Si essem contrarius deo, res non processisset. Audisti me, et ad amicos dici solet et aequales.
64.2.24 vt secundum voluntatem tuam hoc me fecisse ostendam: tantum non dicens, Si essem contrarius deo, res non processisset. Quod autem ait, Audisti me, et ad amicos dici solet, et aequales:
64.2.24 ut ostendam rem factam esse secundum voluntatem tuam; ac si diceret, Si Deo contrarius essem, res non processisset. Illud vero, audisti me, etiam inter amicos dicitur et aequales.