PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

64.1.22 Nunc autem contrarium facit, dicens: Nisi facio opera eius qui misit me, non credite michi. Sed et hoc id est dicere quoniam ego in patre, et pater in me est, et quoniam ego et pater unum sumus, et quoniam qui uidet me, uidet et patrem meum, parilitatem nobis enigmatice insinuat.
CLOSE
Griffolini

64.1.22 Nunc contra facit inquiens: Si non facio opera eius, qui misit me, nolite mihi credere. Et cum dicit: Ego in patre et pater in me est, aequalitatem nobis significat1470/1486/1530: signat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

64.1.22 Nunc contra facit, inquiens: Si non facio opera eius qui misit me, nolite mihi credere. Et cum dicit, Ego in patre, et pater in me est: aequalitatem nobis signat.
CLOSE
Montfaucon

64.1.22 Nunc vero contrarium efficit dicens: Si non facio opera ejus qui misit me, nolite mihi credere. Et cum dicit, Ego in Patre, et Pater in me est, aequalitatem nobis subindicat.