PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

64.1.6 Quapropter denique post hec manent, sed et lapidant et persequuntur et interficere conantur et blasphemum eum uocant, cum parem seipsum faciat Deo. Et nunc quidem dicunt quoniam blasphemat quia dixit: Dimituntur tibi peccata tua. Et rursus demonium habentem uocant.
CLOSE
Griffolini

64.1.6 Certe neque post tantam doctrinam perstant1470: prestant, sed eum lapidibus petunt et persequuntur, et interficere conantur, et blasphemum appellant, cum aequalem se faceret deo, et nunc dicunt, blasphemare. Cum autem dixisset: Remittuntur tibi peccata tua, iterum daemonium habere dicunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

64.1.6 Certe neque post tantam doctrinam perstant, sed eum lapidibus petunt, et persequuntur, et interficere conantur, et blasphemum appellant, cum aequalem se faceret deo. Et nunc dicunt, blasphemare. Cum autem dixisset, Remittuntur tibi peccata tua, iterum daemonium habere dicunt.
CLOSE
Montfaucon

64.1.6 Neque tamen manent postquam tot et tanta audierunt, sed lapidibus impetunt, persequuntur et occidere tentant, blasphemumque vocant: ac cum se Deo aequalem facit dicunt, Hic blasphemat; cum autem dicit, Remittuntur tibi peccata tua, daemoniacum vocant;