PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

65.1.18 Et quemadmodum uestimentum preclarum a puero inutili, id est Iudeis assumens Deus deuotis seruis dedit hiis qui ex gentibus, illos desolatos dimittens et nudos. Non parum autem et hoc erat inimicum prophetare hec.
CLOSE
Griffolini

65.1.18 etB: sed tanquam speciosam uestem a puero inutili Iudaeorum accipiens deus, fidelibus seruis ex gentibus tradidit, et desertos illos dimisit et nudos. Nec parum fuit, quod inimicus haec prophetasset,
CLOSE
Griffolini-Montanus

65.1.18 Et tanquam speciosam vestem a puero inutili Iudaeorum accipiens deus fidelibus seruis ex gentibus tradidit, et desertos illos dimisit, et nudos. Nec parum fuit quod inimicus haec prophetasset,
CLOSE
Montfaucon

65.1.18 et quasi splendidam vestem ab ingrato filio, a Judaeis scilicet auferens Deus, probis illam servis dedit, ex Gentilibus conversis, et desertos illos nudosque reliquit. Nec parum fuit quod inimicus haec prophetaret.