Omelia LXV (lxiv)

65.1.1 Vnus autem ex ipsis Caiaphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quicquam, nec cogitatis, quia expedit vobis vt vnus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.

65.1.2 Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt1603: ficerunt: in laqueo hoc, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum:

65.1.3 quod Iudaeis contigit. Ipsi nanque dicebant interimendum Christum, ne Romani venirent, et tollerent eorum gentem, et ciuitatem:

65.1.4 postquam autem interemerunt, ea perpessi sunt: et quae eorum vitandorum gratia fecerant, in ea his patratis inciderunt:

65.1.5 sed qui interemptus ab illis est, coelum habitat: qui interemerunt, infernum. Atqui non hoc intendebant,

65.1.6 sed cogitauerunt eum, inquit, interficere ab illo die. Dixerunt enim, Venient Romani, et tollent regnum nostrum et gentem. Vnus autem ex ipsis Caiaphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit, cum caeteris esset1603: sit impudentior. Vos, inquit, nescitis quicquam:

65.1.7 Quod illi dubitabant, et deliberandum proposuerant. Dixerunt enim: Quid faciemus? hic impudenter, et aperta fronte, et temerarie decreuit,

65.1.8 Vos nescitis quicquam, neque cogitatis, quia expedit vobis, vt vnus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetauit.

65.1.9 Vides quanta sit pontificalis potestatis virtus? Cum enim pontifex esset, licet indignus, prophetauit, nescius tamen quid diceret,

65.1.10 et os tantum gratia, non autem scelestum cor attigit. Multi praeterea alii futura praedixerunt indigni, Nabuchodonozor, Pharao, Balaam, et omnium causa manifesta.

65.1.11 Quod autem dicit, hoc est, Vos sedetis adhuc: pigrius rem intuemini, et nescitis vnius hominis salutem pro communi contemnendam.

65.1.12 Vide quanta spiritus potentia?1603: potentia: a mala mente verba prophetica, et admirationis plena elicere potuit.

65.1.13 Filios autem dei gentes appellat euangelista, ab eo quod futurum erat. Quemadmodum et ipse inquit, Et alias oues habeo, quas etiam a futuro ita appellat.

65.1.14 Quid autem signat, cum esset pontifex anni illius? Cum aliis et hic etiam mos corruptus erat. Non enim perpetuum iam sacerdotium, sed annuum dabatur, ex quo venales facti erant principatus.

65.1.15 Veruntamen etiam sic aderat adhuc spiritus. Postquam autem in Christum manus extenderunt, tunc eos dereliquit, et abiit ad apostolos.

65.1.16 Et hoc velum scissum signat, et Christi vox dicentis: Ecce dimittetur domus vestra deserta. Et Iosephus qui paulo post fuit, inquit, quosdam angelos adhuc expectantes, visos migrare, vt eos relinquerent:

65.1.17 quousque enim vinea perstitit, omnia facta sunt: ex quo autem haeredem interemerunt, mox perierunt.

65.1.18 Et tanquam speciosam vestem a puero inutili Iudaeorum accipiens deus fidelibus seruis ex gentibus tradidit, et desertos illos dimisit, et nudos. Nec parum fuit quod inimicus haec prophetasset,

65.1.19 sed quod alios allicere potuit. Contra enim quam vellet, euenit. Nam post Iesu mortem futuro supplicio liberati sunt fideles.

65.1.20 Sed quid signat, Vt congregaret in vnum? quod qui prope erant, et qui longe vnum corpus reddidit: qui Romae est, Indos corpus suum esse arbitratur.

65.1.21 Quid huic congregationi simile? Et omnium est caput Christus. Ab illo ergo die cogitauerunt, vt interficerent eum. Atqui antea tentarant. Dicit enim: Propterea quaerebant eum Iudaei interficere.1603: interficere? Et iterum: Quid me quaeritis interficere?

65.1.22 Sed tunc quaerebant, nunc suam confirmarunt sententiam. Iesus autem iam non palam ambulabat apud Iudaeos. Iterum more hominis sibi cauet, et frequenter hoc facit.

65.2.1 Causam autem diximus propter quam saepenumero discessit, et nunc iuxta desertum in ciuitate, quae dicitur Euphrata, mansit cum discipulis suis.

65.2.2 Quo pacto discipulos perturbari arbitraris, videntes suum magistrum more hominis sibi salutem quaerere? Nemo iam eum sequebatur. Et cum prope esset dies festus, omnes Hierosolymam concurrebant,

65.2.3 cum alii laetarentur, et celebritati studerent, soli discipuli latent, et periclitantur, tolerabant tamen. Etenim cum Pascha esset, et scenopegia in Galilaeam concesserant,

65.2.4 inde in die festo in fuga, et latibulis soli omnium in magistri beneuolentia perseuerabant. Hinc Lucas eum dixisse, inquit: Ego perseueraui vobiscum in tentationibus.

65.2.5 Haec dicebat, vt ostenderet auxilio suo vires eos accepisse. Et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, vt sanctificarent seipsos. Et dederant pontifices et Pharisaei mandatum, vt si quis cognouerit, vbi sit indicet, vt apprehendant eum.

65.2.6 Admirabilis sanctificatio cum iniqua voluntate, cum homicida mente, cum sanguinolentis manibus. Et dicebant: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?

65.2.7 In Paschate ei insidias tendebant, et solennitatis diem in caedem conuertebant: quasi dicant, Huc venturus est, tempus eum aduocat. O impietatem,

65.2.8 cum magis virtuti est incumbendum, magis a sceleribus abstinendum, tunc innocentem capere conantur. Atqui cum iam idem tentarent, non modo nihil assecuti sunt, sed ridiculi apparuerunt,

65.2.9 ideo frequenter in eos Iesus incidens euadit, et volentes se interimere cohibet, et dubios reddit, cum virtutis suae demonstratione quaereret, vt compungerentur. Et cum captus esset, vt non propria ipsorum virtute, sed illius permissu eum cepisse intelligerent:

65.2.10 neque enim tunc eum comprehendere potuerunt, etiam si propinqua esset Bethania, et cum comprehendissent, reiecit eos retrorsum.

65.2.11 Ante sex dies Paschae venit Iesus in Bethaniam, vbi fuerat Lazarus mortuus, et manducabat apud eos, et Martha ministrabat. Lazarus vero vnus erat ex discumbentibus.

65.2.12 Quod verae resurrectionis erat signum, cum post tot dies et viueret, et comederet. Vnde constat in domo eius prandere, vtpote amici qui Christum acceperat.

65.2.13 Multi dicunt in alia domo discubuisse. Maria autem non ministrabat, sed discipula hic etiam erat, et spiritalibus magis afficiebatur.

65.2.14 Neque enim ministrabat tanquam vocata, neque communi vacabat ministerio, sed soli Iesu honorem impendit, neque tanquam homini adest, sed tanquam deo.

65.2.15 Hac gratia diffudit vnguentum, et capillis capitis sui pedes tersit: quae non erant indicia, quod de Iesu quicquam suspicaretur, vt multitudo:

65.2.16 quod Iudas sub pietatis obtentu reprehendit. Tum Christus, Bonum opus operata est in sepulturam meam. Quid autem discipulum in muliere non reprehendit, neque dixit, vt euangelista, furem esse?

65.2.17 voluit enim multa eum patientia arguere. Quod enim sciret proditorem esse, ante nonnunquam arguit, quod non omnes crederent, et vnum ex his1603: eis diabolum esse.

65.2.18 Demonstrauit ergo, quod ipsum proditorem cognosceret, non tamen manifeste reprehendit, sed ei indulsit, vt a proposito reuocaret. Sed quo modo alius inquit euangelista omnes discipulos idem locutos? Sane locuti sunt, sed non eodem animo.

65.2.19 Quod si quis inquireret, quid tandem cum fur esset, loculi ei pauperum committebantur? Et cur auarum fecisset dispensatorem? Illud sane dicemus, deum arcanam intelligere rationem. Quod si quid et a nobis est coniectandum, vt omnem tolleret proditionis materiam,

65.2.20 neque enim poterat dicere pecuniarum id cupiditate fecisse, sufficientes enim loculi esse debebant, qui eius satisfacerent cupiditati, sed sola malicia, quam Christus cohibere volebat multa illi permittendo.

65.2.21 Ideo furem non arguit, quanuis non ignoraret, et malam eius obstruit cupiditatem, et omnem abstulit excusationem.

65.2.22 Sinite eam, inquit, in diem sepulturae meae, hoc fecit. Quo verbo iterum proditorem admonet cum sepulturae meminit,

65.2.23 quem tamen minime haec reprehensio tetigit, neque placauit1603: placuit. Atqui hoc verbum facile potuit eum in misericordiam adducere:

65.2.24 quasi diceret, Molestus sum et grauis, sed expecta parumper, et migrabo. Huc enim respexit, cum diceret: Me autem non semper habebitis.

65.2.25 Sed nihil horum ferum et insanientem animum flexit, licet his multo plura et diceret, et faceret, et pedes eius eadem nocte lauisset, et ad mensam secum adhibuisset, quod et latronum animos mulcere assolet, et alia verba locutus est, quibus etiam lapides molliri potuissent:

65.2.26 nec multo ante, sed eadem die, vt minime obliuioni mandare potuerit: sed aduersus omnia perstitit immobilis.

65.3.1 Grauis nanque morbus est auaricia, grauis inquam, qui et oculos caecat, et aures obstruit, et fera saeuiores reddit,

65.3.2 non conscientiam, non amiciciam, non consuetudinem, non propriae animae salutem cognoscere sinit, sed semel ab omnibus dirimens, in seruitutem sibi quos cepit, more saeuissimi tyranni vendicat.

65.3.3 Et quod in hac aspera seruitute grauissimum est, quod etiam gratias sibi habendas persuadet, et quanto ei magis seruiunt, magis laetantur, et maiori afficiuntur voluptate. Et ita maxime incurabilis morbus,

65.3.4 ita fera insuperabilis efficitur. Hic Giezi pro discipulo et propheta, lepra perfudit: hic Ananiam, et Sapphiram perdidit: hic Iudam proditorem effecit:

65.3.5 hic Iudaeorum principes corrupit, cum dona acciperent, et furibus communicarent: hic innumera bella induxit. Vias sanguine, fletibus et lamentis ciuitates implet. Hic mensas scelestas reddidit, et cibos iniquitate aspersit.

65.3.6 Ideo idololatriam eum appellauit Paulus, non tamen tam formidabilis est idololatria. Sed cur ita appellauit?

65.3.7 Habent nonnulli pecunias, et1603: om. his vti non audent, sed nepotibus reseruant, et intactas ad alios transmittunt, tunc et tanquam dona deo dedicata tangere minime audent:

65.3.8 quod si quando coguntur, tanquam ad nefas aliquod timide veniunt: praeterea tanquam quis idolum lapideum, aurum et claustris et vectibus cohibent, pro templo arcam praeparantes, et argenteis vasis recondentes:

65.3.9 nonne ita aurum adoras, vt ille idolum? Ille et oculos, et animam traderet potius, quam idolum.

65.3.10 Non aliter affecti sunt auri amatores. Sed non adoro aurum, inquies. Neque idolum dicet ille, sed inhabitantem daemonem.

65.3.11 Ita et tu, licet non aurum, eius tamen aspectu et cupiditate, animae insidentem daemonem adoras.

65.3.12 Daemone enim grauior est pecuniarum cupiditas, cui multi magis obediunt quam illi idolis: illi enim in multis non parent, huic vero in omnibus: et quodcunque faciendum suggerit, obsequuntur.

65.3.13 Quid dicit auaricia? Esto omnibus inimicus, obliuiscere naturam, contemne deum, sacrificium mihi teipsum offer. Dicto citius parent.

65.3.14 Et idolis quidem boues sacrificant, auaricia offer mihi animam tuam, inquit, et persuadet.

65.3.15 Vide quas habeat aras, quae libamina accipiat. Regnum coelorum auari non possidebunt. Neque has minas formidant, quanuis haec cupiditas infirmissima sit,

65.3.16 quippe quae non insita, neque naturalis est: fuisset enim nobis a principio, sed aurum iam non erat, neque quispiam aurum amabat.

65.3.17 Sed si placet vnde malum hoc prouenerit, dicam, vnusquisque maiori aemulatus, morbum hunc auxit, et nolentem praeoccupans irritauit.

65.3.18 Cum enim splendidas domos, diffusos agros, seruorum greges, argentea vasa, vestimentorum copiam intuerentur, vt haec superarent, pro viribus contenderunt. Itaque primi secundis causam, secundi minoribus praebuerunt.

65.3.19 Quod si continentes esse voluissent, non sane fuisset posteris cupiditatis exemplum, imo neque vlla his excusatio est. Sunt enim qui pecunias contemnunt.

65.3.20 Et quisnam inquies? hoc grauissimum est, quod impossibile videatur, vt quis vincat maliciam, neque quispiam rectus iudicetur.

65.3.21 Adducam tamen multos et in ciuitatibus, et in montibus, et quid proficiemus? Neque enim propterea meliores euadetis. Sed non nunc nobis de hoc sermo habetur, vt diuitiae minuantur:

65.3.22 velim sane. Verum cum maius vobis onus esse videatur, non cogam: sed ne aliena concupiscatis, et aliquid in egenos conferatis, admoneo. Multos autem inueniemus rebus suis contentos, sua curantes, et iustis viuentes laboribus:

65.3.23 quid hos non imitamur, non aemulamur? Consideremus maiores nostros, num facultates eorum steterunt? Tantum eorum nomina durant, et incorrupta seruantur.

65.3.24 Num magni alicuius viri balneum, et diuersorium, et suburbana aspicientes, recordati quantum laborem subierit, ingemiscimus? Quanta rapuit, et nusquam apparet?

65.3.25 Sed alii in eius deliciis delectantur, quod nunquam ille suspicatus est, fortasse et inimici, vt magis puniatur.

65.3.26 Huiusmodi et nos manent. Proculdubio moriemur, et hic noster finis. Quantam impensam, quanta odia subierunt? Quid hinc emolumenti?

65.3.27 Immortale supplicium, et nullum malis remedium, neque viuentes tantum, sed et mortui ab omnibus accusantur.

65.3.28 Quid cum multorum imagines in domibus positas intuemur? Nonne magis dolemus? Vere bene inquit propheta: Veruntamen stulte perturbatur omnis homo viuens.

65.3.29 Profecto harum rerum cura perturbatio est: perturbatio, inquam1603: om., et anxietas superflua, qua omnino in aeternis tabernaculis carebimus.

65.3.30 Hic enim alius laborat, alius fructum capit: illic laborum suorum quisque dominus est, et multiplicem mercedem accipit.

65.3.31 Ad illam ergo possessionem properemus, illic aedificemus, vt quiescamus cum Christo Iesu domino nostro, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY