PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

65.3.5 hec Iudeorum principes corrupit dona accipientes et communicatores furum factos, hec decem milia bella induxit sanguine uias luctibus autem et fletibus ciuitates implens, hec et cenas fecit fieri immundas et mensas contaminatas et comestiones iniquitate repleuit.
CLOSE
Griffolini

65.3.5 Hic iudeorum principes corrupit. cum dona acciperent et furibus communicarent. Hic innumera bella indixit. Vias sanguine: fletibus et lamentis ciuitates implet. Hic mensas scelestas reddidit: et cibos iniquitate aspersit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

65.3.5 hic Iudaeorum principes corrupit, cum dona acciperent, et furibus communicarent: hic innumera bella induxit. Vias sanguine, fletibus et lamentis ciuitates implet. Hic mensas scelestas reddidit, et cibos iniquitate aspersit.
CLOSE
Montfaucon

65.3.5 haec principes Judaeorum corrupit, qui dona accipiebant et furum socii efficiebantur; haec plurima induxit bella, sanguine vias, lamentis et gemitibus urbes replevit: haec coenas impuras, mensasque exsecrandas, cibos iniquos reddidit.