Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXV (Paris fol.116va-118ra; Harley fol.150rb-152rb)

65.1.1 Vnus autem Cayphas pontifex existens anni illius dicit eis: Vos nescitis quicquam neque excogitatis quoniam confert uobis ut unus homo moriatur pro populo et non tota gens pereat.

65.1.2 Infixe sunt gentes in corruptione quam fecerunt, in laqueo quem absconderunt comprehensus est pes eorum.

65.1.3 Hoc in Iudeis factum est. Nam ipsi quidem dicebant se interficere Ihesum ut non ueniant Romani et tollant eorum et gentem et ciuitatem.

65.1.4 Quia uero interfecerunt, hoc passi sunt, et que ut fugituri egerunt, hec quia egerunt non effugerunt.

65.1.5 Sed qui quidem interfectus est, est in celis. Qui uero interfecerunt, hereditant Gehennam. Et nimirum non hec scrutati sunt. Sed quid?

65.1.6 Volebant interficere, ait, eum a die illo. Dixerunt enim quoniam uenient Romani et tollent nostram gentem. Vnus autem ex eis Cayphas pontifex anni illius dixit, inuerecundior existens reliquis: Vos non nouistis quicquam.

65.1.7 Que illi hesitabant et in ordine consilii proposuerant. Dicebant enim: Quid facimus? Hec hic inuerecunde et nudo capite et cum crudelitate clamauit. Quid enim ait?

65.1.8 Vos non nouistis quicquam, neque excogitatis quoniam confert ut unus homo moriatur pro omni populo et non tota gens pereat? Hoc autem non dixit a seipso, sed prophetauit pontifex existens.

65.1.9 Vides quanta pontificalis est uirtus potestatis? Quia enim uniuersaliter dignus effectus est pontificatu, etsi indignus existens re, prophetauit nesciens que dicebat.

65.1.10 Et ore solum usa est gracia. Contaminatum autem cor non tetigit. Multi denique et alii futura predixerunt indigni existentes: Nabugodonosor, Pharao, Balaam, et omnium causa manifesta.

65.1.11 Quod autem dicit, tale est. Vos sedetis et adhuc segnius rem attenditis, et nescitis unius hominis salutem pro communi reprobre contempnere.

65.1.12 Vides quanta Spiritus sancti uirtus est? A mente perniciosa ualuit uerba proferre prophetie plena magne et mirabilis.

65.1.13 Filios autem dei gentes uocat euangelista ab eo quod futurum erat. Quemadmodum et ipse ait: Et alias oues habeo, et ipse a futuro eas uocans.

65.1.14 Quid autem est pontifex existens anni illius? Cum aliis et hoc corruptum erat. Non adhuc enim tempore uniuerso uite sacerdocio fungebantur. Sed anno ex quo facti sunt empticii principatus.

65.1.15 Verumptamen et ita aderat adhuc Spiritus sanctus. Quia uero manus leuauerunt aduersum Christum, tunc eos reliquit Spiritus sanctus, et transiit ad apostolos.

65.1.16 Et hoc uelum ostendebat scissum et Christi uox dicens: Ecce dimittitur domus uestra deserta. Sed et Iosephus post modicum natus tempus dixit: Quosdam angelos qui adhuc remanserunt, etsi nollent illi transmigrare dereliquisse eos.

65.1.17 Nam donec quidem uinea stetit, omnia fiebant que oportebat ad culturam. Quia uero heredem interfecerunt, non ultra sed perierunt.

65.1.18 Et quemadmodum uestimentum preclarum a puero inutili, id est Iudeis assumens Deus deuotis seruis dedit hiis qui ex gentibus, illos desolatos dimittens et nudos. Non parum autem et hoc erat inimicum prophetare hec.

65.1.19 Hoc et alios attrahere poterat. Nam secundum eius quandam opinionem contrarium euenit. Quia enim mortuus est, propterea a futuro supplicio eruti sunt fideles.

65.1.20 Quid est? Vt congreget eos qui prope et eos qui longe. Vnum corpus fecit qui in Roma sedet. Indos membrum esse suiipsius estimat.

65.1.21 Quid huius congregationis par? Et omnium caput Christus. Ab illa die consiliati sunt Iudei ut interficiant eum. Et nimirum prius querebant. Dicit enim propter hoc querebant eum Iudei interficere. Et quid me queritis interficere?

65.1.22 Sed tunc quidem querebant. Nunc autem et sentenciam firmauerunt, et non opere reuersi sunt. Ihesus autem non adhuc palam ambulabat in Iudea. Rursus humane seipsum saluat, et continue hoc facit.

65.2.1 Causam autem dixi propter quam multociens, abiit et recessit. Et nunc prope desertum commoratur in Ephrata, et illic manebat cum discipulis suis.

65.2.2 Qualiter putas turbatos discipulos humane eum uidentes saluatum? Nullus de reliquo securus est. Festo enim existente prope omnes in Ierosolimam currebant.

65.2.3 Ipsi uero quando omnes letabanur et festum celebrabant, tunc occultantur, tunc in periculis sunt, sed tamen permanebant cum eo. Etenim in Galilea in Pascha et Scenophegia existentes occultantur.

65.2.4 Et rursus post hec festo existente in fugiendo et occultando soli aliorum cum magistro deuotionem monstrantes. Sicut ait Lucas ipsum dixisse: Ego permansi uobiscum in temptationibus.

65.2.5 Hoc autem dixit ostendens quoniam ob eius nutum fortificabantur. Multi autem ex regione ascenderunt purificare seipsos, et dederunt pronunciationes principes sacerdotum et Pharisei ut apprehenderent eum.

65.2.6 Mirabilis purificacio cum contaminata optione, cum homicida mente, cum sanguinolentis minibus, et dixerunt: Putatis quoniam non ueniet in festo?

65.2.7 Per Pascha insidiabantur et tempus festi, tempus faciebant occisionis. Hic eum cadere oportet, tempore uocante eum. O impietatis!

65.2.8 Quando ampliori opus erat religione et eos qui in ultimis comprehensi erant dimittere, tunc eum qui in nullo iniusticiam fecit, uenerari conantur. Et nimirum eciam hoc facientes non solum nichil profecerunt, sed et derisibiles facti sunt.

65.2.9 Propterea continue incidens effugit et uolentes eum interficere detinet, et apporiari facit uirtutis demonstratione compungere uolens, et ut cum ceperint eum discant quoniam non proprie fortitudinis fuit, sed illius confessionis quod fit, id est eum capi.

65.2.10 Neque enim eum tunc ualuerunt comprehendere, et hoc prope existente Bethania. Sed et quando comprehenderunt, proiecit eos resupinos.

65.2.11 Ante sex uero dies Pasche uenit in Bethaniam ubi erat Lazarus, et cenabat apud eos, et Martha ministrabat et Lazarus comedebat.

65.2.12 Hoc autem sincere resurrectionis signum erat, scilicet post dies multos uiuere et manducare. Vnde manifestum est quoniam in domo eius pulmentum erat. Ceu enim amici et dilecti suscipiunt Ihesum.

65.2.13 Quidam autem aiunt quoniam in aliena domo hoc factum est. Maria autem non ministrabat. Discipula enim erat. Rursus hec hic spiritualis.

65.2.14 Non ministrabat enim ut uocata neque communem faciebat famulatum, sed ad ipsum solum circumstituit honorem, et non ut homini accedit sed ut Deo.

65.2.15 Vnguentum enim propterea effudit et capillis capitis sui extersit. Quod non erat suspicionem habentis de eo talem qualem multi.

65.2.16 Sed increpauit eam Iudas prefiguratione quasi religionis. Quid igitur Christus? Opus bonum fecit in sepulturam meam. Quid autem non redarguit discipulum in muliere, neque dixit hoc quod euangelista dixit quoniam propter proprium furtum increpauit mulierem?

65.2.17 Multa longanimitate conuertere eum uolebat. Quoniam enim nouerat quoniam proditor erat, desuper eum multociens corripuit, dicens: Non omnes credunt, et unus ex uobis diabolus est.

65.2.18 Hic igitur quidem ostendit quoniam nouerat eum proditorem. Non corripuit eum manifeste, sed concessit reuocare eum uolens. Qualiter igitur alius, ait, quoniam omnes discipuli hoc locuti sunt? Et omnes et ille, sed reliqui non eadem optione.

65.2.19 Si uero quis scrutabitur quid utique umquam furi existenti loculum commisit pauperum et dispensare fecit auarum existentem? Illud utique dicemus quoniam ineffabilem quidem sermonem Deus nouit. Si uero quid oportet et nos conicientes dicere ut omnem abscidat occasionem.

65.2.20 Non enim habebat dicere quoniam propter pecuniarum desiderium hoc fecit. Etenim sufficientem habebat ex loculo concupiscencie mitigationem. Sed propter nequiciam multam quam uolebat detinere Christus multa condescensione ad eum utens.

65.2.21 Ideo neque incusabat eum subripientem et nimirum sciens obstruere perniciosam concupiscenciam et omnem auferens excusationem.

65.2.22 Dimittite eam, ait, in die enim sepulture mee hoc fecit. Rursus proditorem rememoratus est, sepulturam dicens.

65.2.23 Sed non scalpit eum redargucio, neque mollit uerbum. Et tamen sufficiens erat eum in propiciationem immittere.

65.2.24 Acsi dixisset: Grauis sum et honerosus sed expecta parum et abibo. Etenim hoc construebat in dicendo: Me autem non semper habebitis.

65.2.25 Sed nichil horum ferum et insanientem flexit. Et nimirum hiis multo ampliora et dixit et fecit, et pedes eius lauit secundum ipsam noctem et mensa cum eo et sale participauit, et latrocinales nouit detinere animos, et uerba alia locutus est sufficiencia et lapidem mollire.

65.2.26 Et hec non ante multum tempus in obliuionem immittat, sed aduersus omnia stetit.

Morale lxv. De auaricia.

65.3.1 Versutum enim auaricia, uersutum et aures et oculos hebetat, et fera difficiliores facit.

65.3.2 Non conscienciam, non amicitiam, non communicationem, non proprie anime salutem excogitare concedens, sed omnino ab omnibus desistere faciens. Seruos eos facit qui capti sunt sicut quedam tyrannis.

65.3.3 Et quod uersutum huius ita amare seruitutis quoniam et graciam eis habere persuadet. Et quantumcumque ei magis seruierint, tantum ea que sunt dilectionis augentur. Et hac uia maxime insanabilis hec egritudo fit.

65.3.4 Sed hec illa difficile captabilis fera, hec Giezi leprosum pro discipulo et propheta fecit, hec eos qui circa Ananiam perdididit, hec proditorem operata est,

65.3.5 hec Iudeorum principes corrupit dona accipientes et communicatores furum factos, hec decem milia bella induxit sanguine uias luctibus autem et fletibus ciuitates implens, hec et cenas fecit fieri immundas et mensas contaminatas et comestiones iniquitate repleuit.

65.3.6 Propterea eam ydolatriam uocauit Paulus, sed neque ita terruit. Propter quid autem ydolatriam ait?

65.3.7 Habent multi pecunias et uti eis non audent, sed ut sacra deponunt ad nepotes et pronepotes transmittunt intactas, sicut quedam anathema non audent tangere.

65.3.8 Si uero quandoque cogentur ut nephas aliquod agentes, sic disponuntur. Sed et aliter sicut aliquod simulacrum lapideum, ita et aurum ianuis credit et uectibus pro templo, arcam construens et deponens in uasis argenteis et aureis.

65.3.9 Sed non adoras quemadmodum ille simulacrum, sed ostendis circa id curam. Rursus ille libentius oculos et animam traderet quam sculptile hoc.

65.3.10 Et qui aurum diligunt sed non adoro aurum, ait. Neque ille ydolum, ait, adorat, sed eum qui inhabitat demonem.

65.3.11 Ita et tu etsi aurum non adoras, sed eum qui ab inspectione auri et concuspicencia insilit tue anime demonem.

65.3.12 Demone enim difficilius auaricie concuspiscencia est, et huic multi magis obediunt quam alii ydolis. Nam illi quidem in multis non obediunt, hii autem in omnibus subiciuntur, et quodcumque dixerit facere obediunt.

65.3.13 Quid dicit? Preliator sis, ait, inimicus omnium, ignora naturam, contempne Deum, immola michi teipsum, et per omnia obediunt.

65.3.14 Et sculptilibus quidem oues et boues immolant. Auaricia uero dicit: Immola michi tuiipsius animam et suadet.

65.3.15 Vides qualia habet altaria? Quales suscipit immolationes? Regnum Dei non hereditabunt auari. Et neque ita formidat, et nimirum omnibus concupiscencia hec imbecillior est.

65.3.16 Non enim innata neque naturalis est. Vere enim utique in inicio impossuisset animo nostro auariciam. Nunc autem aurum non erat antiquitus, neque concupiscebat quis aurum.

65.3.17 Sed si uultis dico unde malum hoc intrauit. Vnusquisque eum qui ante se zelantes intenderunt egritudinem hanc et eum qui non uult, qui preassumpsit prouocat.

65.3.18 Cum enim uiderint domum preclaram et magnitudinem agrorum et mancipiorum greges et argentea uasa et multam uestimentorum sordem, omnia agunt ut superexcedant. Itaque primi secundorum causa fiunt, et illi eorum qui post eos.

65.3.19 Si autem uellent sobrie agere, nequaquam aliis fierent magistri. Magis autem neque hiis est excusatio. Sunt enim et alii pecunias contempnentes.

65.3.20 Et quis, ait, contempnit eas? Quod enim uersutum quoniam a multa malicia impossibile putatur circumsistere non amare pecuniam. Et non creditur quis dirigens.

65.3.21 Dicam igitur multos qui in ciuitatibus, qui in montibus, qui non amant. Et quod lucrum dicam. Non enim ab hiis eritis meliores. Aliter autem: Nobis non de hoc sermo nunc ut euacuent que sunt.

65.3.22 Vellem enim uerumptamen quia maius uestrum onus est hoc non cogo, sed aliena non concupiscatis admoneo ut ex hiis que sunt tradatis inopibus. Multos autem tales inueniemus propriis contentos suis studentes et ex iustis uiuentes laboribus.

65.3.23 Propter quid non hos zelamur et imitamur? Excogitemus eos qui apud nos. Nonne possessiones eorum stant solum nomina eorum seruantes?

65.3.24 Illius hoc balneum et illius hic fundus et hec area. Nonne confestim considerantes gemimus, excogitantes quantum laborem sustinuit quot rapinas egit?

65.3.25 Et nusquam comparet, sed lasciuiunt alii in hiis que illius quos neque putant fortassis et inimici, illo ultimam dare uindictam.

65.3.26 Hec et nos expectant. Omnino enim moriemur, omnino eundem finem sustinebimus. Quantam iram, dic michi, quantam impensam, quantas angustias inimicitias sustinuerunt et quod lucrum?

65.3.27 Supplicium immortale et nulla potiri mitigatione, et non uiuentes solum sed et defunctos accusari ab omnibus.

65.3.28 Quid autem multorum defunctorum ymagines cum uiderimus eas manentes in domibus? Nonne magis ploramus? Verum uere dixit propheta: Verum uane turbatur omnis homo uiuens.

65.3.29 Turbatio enim uere id quod circa talia est studium. Turbatio et tumultuacio superflua, sed non in mansionibus eternis, hoc est neque in tabernaculis illis.

65.3.30 Nam hic quidem alius laborauit et alius fruitur. Illic uero suorum laborum unusquisque erit dominus, et multiplicem suscipiet retributionem.

65.3.31 Ad illam igitur properemus possessionem. Illic construamus nobisipsis domos ut requiscamus in Christo Ihesu domino nostro cui gloria in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY