65.2.18 Hic igitur quidem ostendit quoniam nouerat eum proditorem. Non corripuit eum manifeste, sed concessit reuocare eum uolens. Qualiter igitur alius, ait, quoniam omnes discipuli hoc locuti sunt? Et omnes et ille, sed reliqui non eadem optione.
65.2.18 Demonstrauit ergo quod ipsum proditorem cognosceret, non tamen manifeste reprehendit, sed ei indulsit, ut a proposito eumF/1470/1486/1530: om. reuocaret. Sed quomodo alius inquit Euangelista omnes discipulos idem locutos? Sane locuti sunt, sed non eodem animo.
65.2.18 Demonstrauit ergo, quod ipsum proditorem cognosceret, non tamen manifeste reprehendit, sed ei indulsit, vt a proposito reuocaret. Sed quo modo alius inquit euangelista omnes discipulos idem locutos? Sane locuti sunt, sed non eodem animo.
65.2.18 Indicavit ergo se nosse illum esse proditorem, non vero aperte redarguit, sed indulsit, quod vellet eum a proposito revocare. Cur ergo alius dixit, omnes discipulos sic loquutos esse? Et omnes, et ille. Sed reliqui non eodem animo.