Commentarius
[Homilia LXV]
65.1.1 Unus autem ex illis Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis, quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et cetera.
65.1.2 Infixae sunt gentes in interitu, quem fecerunt: in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
65.1.3 Hoc Judaeis contigit. Ipsi namque dicebant, occidendum esse Jesum, ne venirent Romani, et tollerent ipsorum gentem et civitatem.
65.1.4 Postquam autem occiderunt eum, haec passi sunt. Et quod ut effugerent fecerant, hoc quia fecere non effugerunt.
65.1.5 Sed qui occisus fuit, est in caelis; qui autem occiderunt, gehennam sortiti sunt: etsi id non in voto haberent. Sed quid?
65.1.6 Volebant, inquit, a die illo occidere ipsum: dicebant enim, Venient Romani et tollent gentem nostram. Unus autem ex illis Caiphas, cum esset pontifex anni illius dixit, caeteris impudentior: Vos nescitis quidquam.
65.1.7 Illi nempe dubitabant, et deliberando proposuerant: dicebant enim, Quid facimus? Hic impudenter, aperta fronte, et petulanter clamavit. Quid vero dicit?
65.1.8 Vos nescitis quidquam, neque cogitatis, quia expedit vobis, ut unus moriatur homo, et ne tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetavit.
65.1.9 Vides quanta sit pontificalis potestas? Quia enim pontificatum sortitus erat, licet indignus, prophetavit, quid diceret ignorans.
65.1.10 Gratia ejus tantum ore usa est, impurum vero cor non tetigit. Multi quoque alii futura praedixerunt, indigni licet, Nabuchodonosor, Pharao, Balaam, omniumque causa manifesta est.
65.1.11 Hoc autem vult ille significare. Vos sedetis, adhuc segnius hoc negotium attenditis, nec scitis unius hominis salutem pro communi contemnendam esse.
65.1.12 Vide quanta sit virtus spiritus. Ex improba mente mirabilis prophetiae verba potuit elicere.
65.1.13 Filios autem Dei gentes appellat Evangelista, ex eo quod futurum erat, sicut et ipse ait, Et alias oves habeo; ab eo quod futurum erat sic vocans.
65.1.14 Quid sibi vult illud, Cum esset pontifex anni illius? Cum aliis hic quoque mos corruptus erat. Non enim ultra toto vitae tempore, sed anno uno sacerdotium gerebant: ex quo venales facti erant principatus.
65.1.15 Attamen vel sic adhuc aderat spiritus. Postquam autem in Christum manus sustulerunt, tunc illos reliquit, et ad Apostolos translatus est.
65.1.16 Et hoc velum scissum ostendit, necnon Christi vox dicentis: Ecce dimittetur domus vestra deserta. Et Josephus qui paulo post fuit, dixit quosdam Angelos, qui apud illos manebant, se inde migraturos esse significavisse, nisi resipiscerent.
65.1.17 Quamdiu enim vinea perstitit, pro more omnia facta sunt, ubi autem heredem occiderunt, non item, sed perierunt:
65.1.18 et quasi splendidam vestem ab ingrato filio, a Judaeis scilicet auferens Deus, probis illam servis dedit, ex Gentilibus conversis, et desertos illos nudosque reliquit. Nec parum fuit quod inimicus haec prophetaret.
65.1.19 Hoc enim alios quoque allicere poterat. Nam contra quam ille volebat evenit. Quia enim mortuus est, ideo a futuro supplicio liberati fideles sunt.
65.1.20 Quid sibi vult illud, Ut congregaret eos qui prope et eos qui procul sunt? Unum corpus reddidit, qui Romae est, Indos putat membrum suum esse.
65.1.21 Quid huic congregationi par? Omniumque caput est Christus. Ab illo die cogitaverunt Judaei ut interficerent eum. Antea quaerebant, dicit enim, Ideo quaerebant eum Judaei interficere; et, Quid me quaeritis interficere?
65.1.22 Sed tunc quaerebant, nunc autem id statuerunt, et rei manum admoverunt. Jesus autem jam non palam ambulabat in Judaea. Rursus humano more saluti suae cavet, ac frequenter hoc facit.
65.2.1 Jam causam dixi, cur frequenter abierit, et secesserit?1862: secesserit. Nunc prope desertum habitat in Ephrata, et ibi manebat cum discipulis suis.
65.2.2 Quantum putas turbatos fuisse discipulos videntes ipsum humano more saluti suae providere? Nemo jam sequutus est: nam cum prope esset dies festus, omnes Jerosolymam accurrebant.
65.2.3 Ipsi vero cum gauderent omnes et festum agerent, tunc latebant, tunc in periculis erant: attamen perstabant. Certe cum Pascha et Scenopegia celebrarentur, illi in Galilaea latebant.
65.2.4 Rursum postea in die festo, dum soli cum magistro fugerent et laterent, suam erga illum benevolentiam ostendebant. Hinc Lucas illum dixisse ait: Ego perseveravi vobiscum in tentationibus.
65.2.5 Haec porro dicebat ut ostenderet, illos gratia sua roborari. Multi enim de regione ascenderunt, ut sanctificarent seipsos. Et dederant Pontifices et Pharisaei mandata, ut apprehenderent eum.
65.2.6 Mira sanctificatio cum sanguinaria voluntate, cum cruentatis manibus. Et dicebant: Putatis quia non veniet ad diem festum?
65.2.7 In paschate insidiabantur illi, tempusque solennitatis tempus caedis reddebant; id est, Huc illum incidere oportet, advocante festo. O impietatem!
65.2.8 Cum majore opus erat pietate, et cum extremis obnoxii sceleribus, liberi emittebantur, tunc innoxium comprehendere conantur. Atqui cum jam illud tentassent; non modo nihil perfecerant, sed etiam ridiculi apparuerant.
65.2.9 Ideo frequenter incidit et evadit, et cupientes se interficere retinet, et dubios relinquit, ut virtutem suam demonstrando, illos ad compunctionem deducat; et ut postquam captus fuerit, sciant, non vi sua, sed ipsius concessione id accidisse.
65.2.10 Neque enim tunc potuerunt illum comprehendere, etsi propinqua Bethania esset: et cum comprehendissent, supinos illos prostravit.
65.2.11 Ante sex dies Paschae venit Jesus in Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus: et manducabat apud eos, et Martha ministrabat: Lazarusque manducabat.
65.2.12 Hoc verae resurrectionis signum erat, quod post multos dies et viveret et manducaret. Unde palam est prandium in ejus domo fuisse: nam ut amici et dilecti Jesum excipiunt.
65.2.13 Quidam tamen dicunt id in alia domo gestum fuisse. Maria autem non ministrabat: discipula enim erat. Rursus hic major adest illi Spiritus gratia.
65.2.14 Non ministrabat enim tamquam vocata, neque communi incumbebat ministerio; sed Christo soli honorem defert, neque ut homini, sed ut Deo adstat.
65.2.15 Unguentum enim ideo effudit, et capillis capitis abstersit, quod signum erat illam de Christo non eamdem quam alii opinionem habere.
65.2.16 Sed increpavit Judas pietatem simulans. Quid ergo Christus? Bonum opus operata est in sepulturam meam. Cur discipulum circa mulierem non reprehendit, neque dixit ut Evangelista, ipsum furti faciendi causa mulierem increpasse?
65.2.17 Patientia sua voluit eum in pudorem deducere. Quod autem nosset illum esse proditorem patet, quod jam illum saepe redarguerit, ut cum dixit, Non omnes credunt; et, Unus ex vobis diabolus est.
65.2.18 Indicavit ergo se nosse illum esse proditorem, non vero aperte redarguit, sed indulsit, quod vellet eum a proposito revocare. Cur ergo alius dixit, omnes discipulos sic loquutos esse? Et omnes, et ille. Sed reliqui non eodem animo.
65.2.19 Quod si quis quaerat, cur furi loculos pauperum commiserit, et avarum dispensatorem fecerit?1862: fecerit, respondebimus, rem arcanam unum nosse Deum. Quod si quidpiam sit conjectando dicendum, ut omnem auferret excusationis causam.
65.2.20 Non enim dicere poterat se ex pecuniarum amore id fecisse, cum posset cupiditati suae ex loculis facere satis, sed ex ingenti nequitia, quam volebat Christus cohibere, indulgentia erga illum multa usus.
65.2.21 Quamobrem illum furantem non arguebat, etsi non nescius, ejus malam obstruens cupiditatem, et omnem auferens excusationem.
65.2.22 Sinite illam, inquit, in diem sepulturae meae hoc fecit. Rursus proditorem admonet, cum sepulturae meminit.
65.2.23 Sed non incessit illum monitio, neque hoc verbum emollivit: etsi potuisset illum in commiserationem injicere;
65.2.24 ac si diceret: Molestus sum et onerosus; sed exspecta paulisper, et migrabo. Huc enim respexit cum diceret: Me1862: Me autem non semper habebitis.
65.2.25 Sed nihil horum ferum et furiosum hominem flexit, etiamsi multa alia dixerit et fecerit, pedes ejus laverit illa nocte, ac mensae consortem fecerit, quod vel latronum animos mulcere potest: et alia verba loquutus sit, quae possent etiam lapidem emollire.
65.2.26 Et haec non multo ante; sed in ipso die, ne tempus in oblivionem induceret. Sed adversus omnia perstitit.
65.3.1 Gravis namque est avaritia; gravis certe, quae oculos et aures obturet, et fera saeviores reddit;
65.3.2 non conscientiam, non amicitiam, non societatem, non propriam salutem cogitare sinit; sed ab omnibus simul avertens, quos capit in servitutem redigit, ut gravissima domina.
65.3.3 Quodque in hac dura servitute deterius est, gratias sibi habendas esse ipsis suadet, et quanto magis illi servitur, tanto magis augetur voluptas: hincque incurabilis morbus gignitur.
65.3.4 Hinc venatu difficilis haec fera est: haec Giezi ex discipulo et propheta leprosum fecit; haec Ananiam perdidit; haec Judam proditorem fecit;
65.3.5 haec principes Judaeorum corrupit, qui dona accipiebant et furum socii efficiebantur; haec plurima induxit bella, sanguine vias, lamentis et gemitibus urbes replevit: haec coenas impuras, mensasque exsecrandas, cibos iniquos reddidit.
65.3.6 Idcirco idolorum servitutem illam vocavit Paulus. Sed neque ita deterruit. Cur autem idololatriam dicit?
65.3.7 Habent multi divitias, illisque uti non audent; sed illas consecrant, et nepotibus intactas transmittunt, eorumque successoribus, quasi Deo dicata munera contingere non audent.
65.3.8 Si quando vero iis uti cogantur, ita affecti sunt ac si rem illicitam facerent. Alioquin autem ac si quis Gentilis simulacrum coleret, sic tu aurum portis et vectibus munis, ac pro templo tibi arcam statuis, et in aureis vasis deponis.
65.3.9 Sed non adoras simulacrum ut ille? At omnem ipsi cultum exhibes. Hujusmodi homo prius oculos et animam tradat, quam idolum illud.
65.3.10 Hoc faciunt auri amatores. At aurum non adoro, inquies. Neque ille idolum adorat, sed inhabitantem daemonem.
65.3.11 Ita et tu, etsi aurum non adores, sed illum adores daemonem qui ex auri intuitu et concupiscentia in tuam involat animam.
65.3.12 Daemone namque deterior est pecuniarum cupiditas, cui multi magis obsequuntur, quam idolis alii. Hi namque in multis non parent; illi vero in omnibus cedunt; et quidquid faciendum suggerat, obsequuntur.
65.3.13 Quid dicit avaritia? Esto omnibus hostis et inimicus, naturam obliviscere, Deum contemne: sacrifica mihi teipsum, et in omnibus illi obtemperant.
65.3.14 Idolis quidem boves et oves immolantur. Avaritia autem dicit, Immola mihi animam tuam; et avarus morem gerit.
65.3.15 Viden’ quales aras habeat? qualia excipiat sacrificia? Regnum Dei avari non possidebunt: ac nihil tamen formidant. Atqui haec cupiditas omnium infirmissima est.
65.3.16 Neque enim innata, neque naturalis est: alioquin enim nobis a principio adfuisset: at initio aurum non erat, nec aurum quispiam amabat.
65.3.17 At si vultis, dicam unde malum irrepserit. Singuli eos qui praecesserant aemulati, morbum auxerunt, et vel invitum incitat is qui praecessit.
65.3.18 Cum vident enim splendidas aedes, agrorum copiam, servorum greges, argentea vasa, et multam vestium congeriem, nihil non agunt ut illos superent; ut primi secundos,1862: secundis, hi sequentes causam cupiendi augent1862: sequentibus causa cupiendi exsistant..
65.3.19 Quod si voluissent moderate agere, non aliis doctores fuissent; imo neque his ulla est excusatio. Sunt enim alii qui pecunias spernant.
65.3.20 Et quis spernit, inquies? Quod enim gravius est, tanta hujus vitii vis est, ut videatur non posse superari, nec credatur quempiam esse qui contrariam virtutem sectetur.
65.3.21 Multos tamen hujusmodi numerare possum et in urbibus et in montibus. Et quid inde lucri? Neque enim hinc meliores evadetis. Alioquin autem non de his nobis sermo nunc est, nec dicimus divitias effundi oportere.
65.3.22 Vellem utique: sed quia majus esse onus videtur, non cogam, sed hortor ne aliena concupiscatis, atque ex facultatibus largiamini. Multos autem inveniemus rebus suis contentos, sua curantes, et ex justis laboribus victum parantes.
65.3.23 Cur non hos imitamur et aemulamur? Cogitemus eos qui ante nos fuerunt. Annon illorum praedia stant, dum ipsorum sola nomina circumferuntur?
65.3.24 En hujus balneum, illius suburbanum et diversorium: annon statim atque haec videmus, ingemiscimus, cogitantes quot labores sustinuerit, quot quantaque rapuerit? et nusquam ille apparet:
65.3.25 sed alii ejus facultatibus delectantur, quos ille nunquam putasset: et forte etiam inimici, dum extremas ille dat poenas.
65.3.26 Eadem nos manent. Nam sine dubio moriemur, eumdemque finem sortiemur. Quanta, quaeso, odia, quantos sumtus, quantas inimicitias sustinuerunt? Et quid inde lucri?
65.3.27 Immortale supplicium, et consolatio nulla, criminationes ab omnibus non viventi modo, sed etiam defuncto oblatas.
65.3.28 Quid porro1862: porro? cum multorum imagines in aedibus positas conspicimus?1862: conspicimus, annon magis lugemus? Vere plane dixit Propheta: Verumtamen vane conturbatur omnis homo vivens.
65.3.29 Perturbatio enim vere est harumce rerum cura; perturbatio et anxietas superflua. Secus autem in aeternis illis mansionibus et tabernaculis.
65.3.30 Hic alius laboravit, alius laborum fructu potitur. Ibi vero laborum suorum quisque dominus erit, et multiplicem accipiet mercedem.
65.3.31 Ad illam ergo possessionem properemus: illic paremus nobis aedes, ut quiescamus in Christo Jesu Domino nostro, quicum Patri et Spiritui sancto gloria in saecula, amen.