65.3.22 Vellem enim uerumptamen quia maius uestrum onus est hoc non cogo, sed aliena non concupiscatis admoneo ut ex hiis que sunt tradatis inopibus. Multos autem tales inueniemus propriis contentos suis studentes et ex iustis uiuentes laboribus.
65.3.22 Velim sane, uerum cum maius uobisB: nobis onus impendat, non cogam. Sed ne aliena concupiscatis, et aliquid in egenos conferatis, admoneo. Multos autem inueniemus rebus suis contentos, sua curantes, et iustis uiuentes laboribus.
65.3.22 velim sane. Verum cum maius vobis onus esse videatur, non cogam: sed ne aliena concupiscatis, et aliquid in egenos conferatis, admoneo. Multos autem inueniemus rebus suis contentos, sua curantes, et iustis viuentes laboribus:
65.3.22 Vellem utique: sed quia majus esse onus videtur, non cogam, sed hortor ne aliena concupiscatis, atque ex facultatibus largiamini. Multos autem inveniemus rebus suis contentos, sua curantes, et ex justis laboribus victum parantes.