Homilia LXV (lxiv)
65.1.1 Vnus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quicquam, nec cogitatis, quia expedit uobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
65.1.2 Infixae erant gentes in corruptione, quam fecerant, in laqueo hoc quem absconderant, comprehensus erat pes eorum.
65.1.3 Quod Iudaeis contigit. Ipsi nanque dicebant interimendum Christum, ne Romani uenirent et tollerent eorum gentem et ciuitatem.
65.1.4 Postquam autem interemerunt, ea perpessi sunt, et quaeB: qui eorum uitandorum gratia fecerant, in ea iis1530: his patratis inciderunt.
65.1.5 Sed qui interemptus ab illis est, caelum habitat, qui interemerunt infernum. Atqui non huc intendebant,
65.1.6 sed cogitauerunt, inquit, eum1530: eum, inquit, interficere ab illo die. Dixerunt enim: Venient Romani et tollent regnum nostrum et gentem. Vnus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius dixit, cum caeteris esset impudentior: Vos, inquit, nescitis quicquam.
65.1.7 Quod illi dubitabant et deliberandum proposuerant, (Dixerunt enim: Quid faciemus?B: faciemus) hic impudenter et aperta fronte et temerarie decreuit:
65.1.8 Vos nescitis quicquam, neque cogitatis, quia expedit uobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetauit.
65.1.9 Vides quanta sit pontificalis potestatis uirtus?B: uirtus. Cum enim pontifex esset, licet indignus, prophetauit, nescius tamen quid diceretB: disceret.
65.1.10 Et os tantum gratia, non autem scelestum cor attigit. Multi praeterea alii futura praedixerunt indigni: Nabuchodonosor, Pharao, Baalam et omnium causa manifesta.
65.1.11 Quod autem dicit, hoc est: Vos sedetis, adhuc pigrius rem intuemini, et nescitis unius hominis salutem pro communi contemnendam.
65.1.12 Vide quanta spiritus potentia, a mala mente uerba prophetica, et admirationis plena elicere potuit.
65.1.13 Filios autem dei gentes appellat Euangelista ab eo, quod futurum erat. Quemadmodum et ipse inquit: Et alias oues habeo, quas etiam a futuro ita appellat.
65.1.14 Quid autem significat1470/1486/1530: signat: cum esset pontifex anni illius?B/F: illius: Cum aliis et hic etiam mos corruptusB: om. erat. Non enim perpetuum iam sacerdotium, sed annuum dabatur, ex quo uenales facti erant principatus.
65.1.15 Veruntamen etiam sic aderat adhuc spiritus. Postquam autem in Christum manus extenderunt, tunc eos dereliquit, et abiit ad apostolos.
65.1.16 Et hoc uelum scissum significat1470/1486/1530: signat, et Christi uox dicentis: Ecce dimittetur domus uestra deserta. Et Iosephus qui paulo post fuit, inquitB: om. quosdam angelos adhuc exspectantes, nisi migrarent1530: uisos migrare, ut eos relinquerent.
65.1.17 Quoad1486: Quod; 1530: quousque1486: Quod; 1530: quousque enim uinea perstitit, omnia facta sunt. Ex quo autem haeredem interemerunt, mox perierunt,
65.1.18 etB: sed tanquam speciosam uestem a puero inutili Iudaeorum accipiens deus, fidelibus seruis ex gentibus tradidit, et desertos illos dimisit et nudos. Nec parum fuit, quod inimicus haec prophetasset,
65.1.19 sed quod alios allicere potuit. Contra enim quam uellet, euenit. Nam post Iesu mortem, futuro supplicio liberati sunt fideles.
65.1.20 Sed quid significat1470/1486/1530: signat, ut congregaret in unum?F: unum: Quod qui1486: om. prope erant, et qui longe unum corpus reddidit. Qui Romae est, indos corpus suum esse arbitratur.
65.1.21 Quid huic congregationi simile?F: simile: Et omnium est caput Christus. Ab illo ergo die cogitauerunt, ut interficerent eum. Atqui antea tentarant. Dicit enim: Propterea quaerebant eum Iudaei interficere. Et iterum: Quid me quaeritis interficere?B/F: interficere:
65.1.22 Sed tunc quaerebant, nunc suam confirmarunt sententiam. Iesus autem iamB: om. non palam ambulabat apud Iudaeos. Iterum more hominis sibi cauet, et frequenter hoc facit.
65.2.1 Causam autem diximus, propter quam saepe numero discessit, et nunc iuxta desertum in ciuitate, quae dicitur Euphretha1470/1486/1530: euphrata, mansit cum discipulis suis.
65.2.2 Quo pacto discipulos perturbari arbitraris, uidentes suum magistrumB: magistrum suum more hominis sibi salutem quaerere? Nemo iam eum sequebatur. Et cum prope esset dies festus, omnes Hierosolymam concurrebant,
65.2.3 cum alii letarentur et celebritatiB: celebrati studerent, soli discipuli latent et periclitantur. Tolerabant tamen. Etenim cum Pascha esset et Scenophegia, in Galilaeam concesserant,
65.2.4 inde in festo die1470/1486/1530: die festo in fuga et latibulis soli omnium in magistri beniuolentia perseuerabant. Hinc Lucas eum dixisse inquit: Ego perseueraui in tentationibus.
65.2.5 Haec dicebat, ut ostenderet auxilio suo uires eos accoepisse. Et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent se ipsos. Et dederant pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognouerit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
65.2.6 Admirabilis sanctificatio cum iniqua uoluntate, cum homicida mente, cum sanguinolentis manibus, et dicebant: Quid putatis, quia non uenit ad diem festum?
65.2.7 In paschate ei insidias tendebant, et solemnitatis diem in caedem conuertebant, quasi dicant: Huc uenturus est, tempus eum aduocat. O impietatem,
65.2.8 cum magis uirtuti est incumbendum, magis a sceleribus abstinendum, tunc innocentem capere conantur! Atqui cum iam idem tentarent, non modo nihil assecuti sunt, sed ridiculi apparuerunt.
65.2.9 Ideo frequenter in eos Iesus incidens euadit, et uolentes se interimere cohibet, et dubios reddit, cum uirtutis suae demonstratione quaereret, ut compungerentur. Et cum captus esset, ut non propria ipsorum uirtute, sed illius permissu eum coepisse intelligerent,
65.2.10 reiecit eos retrorsum.
65.2.11 Ante sex dies Paschae uenit1530: uenit Iesus in Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, et manducabat apud eos, et Martha ministrabat. Lazarus uero unus erat ex discumbentibus.
65.2.12 Quod uere resurrectionis erat signum, cum post tot dies et uiueret et comederet. Vnde constat in domo eius prandere, utpote amici qui Christum accoeperant1470/1486/1530: acceperat.
65.2.13 Multi dicunt in alia domo discubuisse, Maria autem non ministrabat, sed discipula hic etiam erat, et spiritalius afficebatur.
65.2.14 Neque ministrabat tanquam uocata, neque communi uacabat ministerio, sed soli Iesu honorem impendit, neque tanquam homini adest, sed tanquam deo.
65.2.15 Hac gratia diffudit ungentum, et capillis capitis sui pedes tersit, quae non erant inditia quod de Iesu quicquam suspicaretur, ut multitudo.
65.2.16 Quod Iudas sub pietatis obtentu reprehendit. Tum Christus: Bonum opus operata est in sepulturam meam. Quid autem discipulum in muliere non reprehendit, neque dixit, ut Euangelista, furem esse?1470/1486: esse.
65.2.17 Voluit enim multa eum patientia arguere. Quod enim sciret proditorem esse, antea1470/1486/1530: ante non nunquam arguit, quod non omnes crederent, et unum ex iis1530: his diabolum esse.
65.2.18 Demonstrauit ergo quod ipsum proditorem cognosceret, non tamen manifeste reprehendit, sed ei indulsit, ut a proposito eumF/1470/1486/1530: om. reuocaret. Sed quomodo alius inquit Euangelista omnes discipulos idem locutos? Sane locuti sunt, sed non eodem animo.
65.2.19 Quod si quis inquireret, quid tandem cum fur esset loculi ei pauperum committebantur? Cur auarum fecisset dispensatorem? Illud sane dicemus, deum arcanam intelligere rationem. Quod si quid et a nobis est coniectandum, ut omnem tolleret proditionis materiam.
65.2.20 Neque enim poterat dicere pecuniarum id cupiditate fecisse, (Sufficientes enim loculi esse debebant, qui eius satisfacerent cupiditati.) sed sola malitia. Christus autem multa permittebat.
65.2.21 Ideo furem non arguit, quamuis non ignoraret, et malam eius obstruit cupiditatem, et omnem abstulit excusationem.
65.2.22 Sinite eam, inquit, in diem sepulturae meae hocB: hec fecit, quo uerbo iterum proditoris meminit,
65.2.23 quem minime haec comprehensioB/1470/1486/1530: reprehensio tetigit, neque placauit. Atqui hoc uerbum facile potuit eum in misericordiam adducere,
65.2.24 quasi diceret: Molestus sum et grauis, sed expecta parumper et migrabo. Hoc1530: Huc enim respexit cum diceret: Me autem non semper habebitis.
65.2.25 Sed nihil horum ferum et insanientem animum flexit, licet hisB: iis multo plura et diceret et faceret, et pedes eius eadem nocte lauisset, et ad mensam secum adhibuisset, quod et latronum animos mulcere assolet, et alia uerba locutus est, quibus etiam lapides molliri potuissent,
65.2.26 nec multo ante, sed eadem die, ut minime obliuioni mandare potuerit. Sed aduersus omnia perstitit inmobilis.
65.3.1 Grauis nanque morbus est auaricia, grauis, inquam, qui et oculos caecat, et aures obstruit, et fera saeuiores reddit,
65.3.2 non conscientiam, non amicitiam, non consuetudinem, non propriae animae salutem cognoscere sinit, sed semel ab omnibus discedens in seruitutem sibi, quos coepit more seuissimi tyranni uendicat.
65.3.3 Et quod in hac aspera seruitute grauissimum est, quod etiam gratias sibi habendas persuadet, et quanto ei magis seruiunt, magis letantur, et maiori afficiuntur uoluptate. Et ita maxime incurabilis morbus,
65.3.4 ita fera insuperabilis efficiturB: afficitur. Hic Giezi pro discipulo et propheta lepra perfudit, hic Ananiam et Saphiram perdidit, hic Iudam proditorem effecit,
65.3.5 hic Iudaeorum principes corrupit, cum dona acciperent et furibus communicarent, hic innumera bella indixit. Vias sanguine fletibus et lamentis ciuitates implet. Hic mensas scelestas reddidit, et cibos iniquitate aspersit.
65.3.6 Ideo idolatriam eum appellauit Paulus. Non tamen tam formidabilis est idolatria1530: idololatria. Sed cur ita appellauit?B/F/1486: appellauit
65.3.7 Habent nonnulli pecunias, et iis1530: his uti non audent, sed nepotibus reseruant et intacta1530: intactas ad alios transmittunt, et1470/1486/1530: tunc et tanquam dona deo dicata1470/1486/1530: dedicata tangere minime audent.
65.3.8 Quod siquando coguntur, tanquam ad nephas aliquod timide ueniunt. Praeterea tanquam1470/1486/1530: tanquam quis idolum lapideum aurum et claustris, et uectibus cohibet1470/1486/1530: cohibent, pro templo arcam praeparans1470/1486/1530: preparantes, et argenteis uasis recondens1470/1486/1530: recondentes.
65.3.9 Nonne ita aurum adoras, ut ille idolum? Item1530: om. ille et oculos et animam traderet potius quam idolum.
65.3.10 Non aliter affecti sunt auri amatores. Sed non adoro aurum, inquies.1470/1486: inquies? Neque ille1486/1530: om. idolum dicet, sed inhabitantem daemonium1530: demonem.
65.3.11 Ita et tu, licet non aurum, eius tamen aspectu et cupiditate animae insidentem daemonem adoras.
65.3.12 Daemone enim grauior est pecuniarum cupiditas, qua multi magis persuasi sunt, quam illi ab idolis, quibus non omnia parent. Hi1470/1486/1530: huic uero omnia, et quodcunque faciendum suggerit, obsequuntur.
65.3.13 Quid dicit auaritia? Esto omnibus inimicus, obliuiscere naturam, contemne deum, sacrificium mihi te ipsum offer. Dicto citius parent.
65.3.14 Et idolis quidem boues sacrificant. Auaritia offer mihi animam, inquit, et persuadet.
65.3.15 Vides1470/1486/1530: Vide quas habeat aras?1470/1486/1530: aras. quae libamina accipiat?1470/1486/1530: accipiat. Regnum caelorum auari non possidebunt. Neque has minas formidant, quamuis haec cupiditas infirmissima sit.
65.3.16 Quippe quae non insita, non naturalis est.B: est? Fuisset enim nobis a principio, sed aurum iam non erat, neque quispiam aurum amabat.
65.3.17 Sed si placet, unde malum hoc prouenerit dicam. Vnusquisque maiori emulatus morbum hunc auxit, et nolentem preoccupans irritauit.
65.3.18 Cum enim splendidas domos, diffusos agros, seruorum greges, argentea uasa, uestimentorum copiam intuerentur, ut haec superarent pro uiribus contenderunt. Itaque primi secundis causam, secundi minoribus prebuerunt.
65.3.19 Quod si continentes esse uoluissent, non sane fuissent1470/1486/1530: fuisset posteris cupiditatis exemplum. Immo neque ulla his excusatio est. Sunt enim qui pecunias contemnunt.
65.3.20 Et quis nam, inquies? Hoc grauissimum est, quod impossibile uideatur, ut quis uincat malitiam, neque quispiam rectus iudicetur.
65.3.21 Adducam tamen multos, et in ciuitatibus et in montibus?1470/1486/1530: montibus. Et quid proficiemus? Neque enim propterea meliores euadetis. Sed non nunc nobis de hoc sermo habetur, ut diuitiae minuantur.
65.3.22 Velim sane, uerum cum maius uobisB: nobis onus impendat, non cogam. Sed ne aliena concupiscatis, et aliquid in egenos conferatis, admoneo. Multos autem inueniemus rebus suis contentos, sua curantes, et iustis uiuentes laboribus.
65.3.23 Quid hos non imitamur, non emulemur1530: aemulamur? Consideremus maiores nostros.B: nostros? Num facultates eorum steterunt? Tantum eorum nomina durant, et incorrupta seruantur.
65.3.24 Num magni alicuius uiri balneum, et diuersorium, et suburbana aspicientes recordati, quantum laborem subierit, ingemiscimus? Quanta rapuit, et nihil apparet?
65.3.25 Sed alii in eius delitiis delectantur, quod nunquam ille suspicatus est, fortasse et inimici, ut magis puniatur.
65.3.26 Huiusmodi et nos manent. Proculdubio moriemur, et hic noster finis. Quantam impensam, quanta odia subierunt?B: subierunt. Quid hinc emolumenti?B: emolumenti.
65.3.27 InmortaleB: Timor tale supplicium, et nullum malis remedium, neque uiuentes tantum, sed et mortui ab omnibus accusantur.1470/1486: accusantur?
65.3.28 Quid cum multorum imagines in domibus positas intuemur?B/F: intuemur: nonne magis dolemus? Vere bene inquit propheta: Verumtamen uane1470/1486/1530: stulte perturbatur omnis homo uiuens.
65.3.29 Profecto harum rerum cura perturbatio est, perturbatio, inquam, et anxietas superflua, qua omnino in aeternis tabernaculis carebimus.
65.3.30 Hic enim alius laborat, alius fructum capit. Illic laborum suorum quisqueB: quisquis dominus est, et multiplicem mercedem accipit.
65.3.31 Ad illam ergo possessionem properemus, illic aedificemus, ut quiescamus cum Iesu Christo1470/1486/1530: christo Ihesu domino nostro, cum quo patri gloria simul1470/1486/1530: om. et spiritu sancto in saecula1470/1486/1530: Amen.