PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

65.3.12 Demone enim difficilius auaricie concuspiscencia est, et huic multi magis obediunt quam alii ydolis. Nam illi quidem in multis non obediunt, hii autem in omnibus subiciuntur, et quodcumque dixerit facere obediunt.
CLOSE
Griffolini

65.3.12 Daemone enim grauior est pecuniarum cupiditas, qua multi magis persuasi sunt, quam illi ab idolis, quibus non omnia parent. Hi1470/1486/1530: huic uero omnia, et quodcunque faciendum suggerit, obsequuntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

65.3.12 Daemone enim grauior est pecuniarum cupiditas, cui multi magis obediunt quam illi idolis: illi enim in multis non parent, huic vero in omnibus: et quodcunque faciendum suggerit, obsequuntur.
CLOSE
Montfaucon

65.3.12 Daemone namque deterior est pecuniarum cupiditas, cui multi magis obsequuntur, quam idolis alii. Hi namque in multis non parent; illi vero in omnibus cedunt; et quidquid faciendum suggerat, obsequuntur.