PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

65.2.25 Sed nichil horum ferum et insanientem flexit. Et nimirum hiis multo ampliora et dixit et fecit, et pedes eius lauit secundum ipsam noctem et mensa cum eo et sale participauit, et latrocinales nouit detinere animos, et uerba alia locutus est sufficiencia et lapidem mollire.
CLOSE
Griffolini

65.2.25 Sed nihil horum ferum et insanientem animum flexit, licet hisB: iis multo plura et diceret et faceret, et pedes eius eadem nocte lauisset, et ad mensam secum adhibuisset, quod et latronum animos mulcere assolet, et alia uerba locutus est, quibus etiam lapides molliri potuissent,
CLOSE
Griffolini-Montanus

65.2.25 Sed nihil horum ferum et insanientem animum flexit, licet his multo plura et diceret, et faceret, et pedes eius eadem nocte lauisset, et ad mensam secum adhibuisset, quod et latronum animos mulcere assolet, et alia verba locutus est, quibus etiam lapides molliri potuissent:
CLOSE
Montfaucon

65.2.25 Sed nihil horum ferum et furiosum hominem flexit, etiamsi multa alia dixerit et fecerit, pedes ejus laverit illa nocte, ac mensae consortem fecerit, quod vel latronum animos mulcere potest: et alia verba loquutus sit, quae possent etiam lapidem emollire.