PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

65.2.17 Multa longanimitate conuertere eum uolebat. Quoniam enim nouerat quoniam proditor erat, desuper eum multociens corripuit, dicens: Non omnes credunt, et unus ex uobis diabolus est.
CLOSE
Griffolini

65.2.17 Voluit enim multa eum patientia arguere. Quod enim sciret proditorem esse, antea1470/1486/1530: ante non nunquam arguit, quod non omnes crederent, et unum ex iis1530: his diabolum esse.
CLOSE
Griffolini-Montanus

65.2.17 voluit enim multa eum patientia arguere. Quod enim sciret proditorem esse, ante nonnunquam arguit, quod non omnes crederent, et vnum ex his1603: eis diabolum esse.
CLOSE
Montfaucon

65.2.17 Patientia sua voluit eum in pudorem deducere. Quod autem nosset illum esse proditorem patet, quod jam illum saepe redarguerit, ut cum dixit, Non omnes credunt; et, Unus ex vobis diabolus est.