PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

65.2.3 Ipsi uero quando omnes letabanur et festum celebrabant, tunc occultantur, tunc in periculis sunt, sed tamen permanebant cum eo. Etenim in Galilea in Pascha et Scenophegia existentes occultantur.
CLOSE
Griffolini

65.2.3 cum alii letarentur et celebritatiB: celebrati studerent, soli discipuli latent et periclitantur. Tolerabant tamen. Etenim cum Pascha esset et Scenophegia, in Galilaeam concesserant,
CLOSE
Griffolini-Montanus

65.2.3 cum alii laetarentur, et celebritati studerent, soli discipuli latent, et periclitantur, tolerabant tamen. Etenim cum Pascha esset, et scenopegia in Galilaeam concesserant,
CLOSE
Montfaucon

65.2.3 Ipsi vero cum gauderent omnes et festum agerent, tunc latebant, tunc in periculis erant: attamen perstabant. Certe cum Pascha et Scenopegia celebrarentur, illi in Galilaea latebant.