PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

65.2.5 Hoc autem dixit ostendens quoniam ob eius nutum fortificabantur. Multi autem ex regione ascenderunt purificare seipsos, et dederunt pronunciationes principes sacerdotum et Pharisei ut apprehenderent eum.
CLOSE
Griffolini

65.2.5 Haec dicebat, ut ostenderet auxilio suo uires eos accoepisse. Et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent se ipsos. Et dederant pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognouerit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

65.2.5 Haec dicebat, vt ostenderet auxilio suo vires eos accepisse. Et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, vt sanctificarent seipsos. Et dederant pontifices et Pharisaei mandatum, vt si quis cognouerit, vbi sit indicet, vt apprehendant eum.
CLOSE
Montfaucon

65.2.5 Haec porro dicebat ut ostenderet, illos gratia sua roborari. Multi enim de regione ascenderunt, ut sanctificarent seipsos. Et dederant Pontifices et Pharisaei mandata, ut apprehenderent eum.