PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

66.1.11 Quia igitur et quod semper incusabant ablatum erat et signum preclarum erat, ad occisionem prorumpunt. Itaque et in ceco hoc utique fecissent, nisi haberent incusare sabbatum.
CLOSE
Griffolini

66.1.11 Siquidem cum omnis reprehendendi ansa1470/1486: ausa; 1530: causa1470/1486: ausa; 1530: causa eis ablata, et signum manifestissimum esset, in caedem feruntur. Quod et in caeci miraculo fecissent, nisi sabbatum habuissent, quod calumniarentur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

66.1.11 Siquidem cum omnis reprehendendi causa eis ablata, et signum manifestissimum esset, in caedem feruntur: quod et in caeci miraculo fecissent, nisi sabbatum habuissent, quod calumniarentur.
CLOSE
Montfaucon

66.1.11 Quoniam igitur sublata erat assidua illa accusandi materia, signumque conspicuum erat, ad caedem feruntur: idipsumque facturi erant erga caecum, nisi sabbati crimen adfuisset.