Omelia LXVI (lxv)
66.1.1 Cognouit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic esset: et venerunt non propter Iesum tantum, sed vt Lazarum quoque viderent, quem suscitauit a mortuis.
66.1.2 Quemadmodum diuitiae incautos perdere consueuerunt, ita et principatus: ille nanque in1603: om. auariciam, hic in insaniam hominem impellit.
66.1.3 Ecce Iudaeorum turba quae subdita erat bene sentit, principes vero insaniunt. Quod enim illi crediderunt, testantur frequenter euangelistae: quod multi de turba crediderunt ei,
66.1.4 ex principibus minime: sed inquiunt, Nunquid aliquis principum credidit in eum?
66.1.5 Sed quid inquiunt de turba? Qui non norunt legem, maledicti sunt. Qui credebant, eos maledictos dicebant: se autem qui negabant, sapientes.
66.1.6 Et in hoc loco, multi cum miracula viderent, crediderunt: principes autem suis sceleribus non contenti, etiam Lazarum interimere tentabant.
66.1.7 Esto, Christum, quod sabbatum soluerit, quod aequalem se patri fecerit, et propter Romanos, vt dicitis, velitis interficere: quid Lazarum potestis accusare, vt de eius cogitis1603: cogitetis interitu? Nunquid beneficium accipere, crimini dandum est?
66.1.8 Considera quantum caedi studebant1603: studeant. Atqui multa signa fecerat Iesus, sed nullum ita eos efferauit, non paralyticus, non caecus curati.
66.1.9 Hoc enim natura admirabilius erat, et post multa factum, et mirandum erat mortuum quatriduanum ambulantem, et loquentem videre. Sane quidem. Non tamen festi diei officia erant, caedibus coinquinare celebritatem.
66.1.10 Praeterea illic videbantur Christum ob sabbati solutionem accusare, et hoc pacto turbam abducere: hic cum nihil queri possent, contra sanatum irritentur1603: irritantur. Neque poterant dicere, quod patrem oppugnaret: oratio enim Iesu eis silentium imposuit.
66.1.11 Siquidem cum omnis reprehendendi causa eis ablata, et signum manifestissimum esset, in caedem feruntur: quod et in caeci miraculo fecissent, nisi sabbatum habuissent, quod calumniarentur.
66.1.12 Accedit ad hoc, quod ignobilis ille erat, et eiecerunt eum e templo: hic vero clarus, quod constat ex multitudine eorum, qui ad sorores eius consolandas venerant, et quod omnibus spectantibus miraculum factum erat cum maxima omnium admiratione.
66.1.13 Idcirco omnes, etiam omisso festo, Bethaniam ad eum visendum concurrebant, hoc eos angebat:
66.1.14 tentarunt ergo eum interimere, et nihil audere sibi videbantur, adeo erant prompti ad caedem. Hac gratia hoc in primis vetuit lex, Non occides: et hoc propheta accusat inquiens, Manus eorum plenae sanguine.
66.1.15 Quo modo ergo cum non palam ambularet in Iudaea, et in desertum secessisset, iterum audenter reuertitur? Quoniam eorum furorem absentia sua iam extinxerat.
66.1.16 Ad haec multitudo praecedens et subsequens, sufficiens erat quae eos ne quid in Christum molirentur perterreret. Nullum enim miraculum adeo eos mouit, vt Lazari resurrectio.
66.1.17 Et alius euangelista inquit, quod strauerunt ad eius pedes vestimenta, et quod vniuersa ciuitas commota, per quam honorifice1603: honorice acceperunt.
66.1.18 Fecit autem hoc vt aliam prophetiam figuraret, aliam impleret: et idem alterius rei est principium, alterius finis.
66.1.19 Illud enim, Laetare quod rex tuus venit tibi mansuetus, prophetiam implet: quod asinum ascenderit, futurum praefigurauit. Nam immundum gentium genus ei subdi oportebat.
66.1.20 Quo modo autem alii dicunt, quod discipulos misit dicens: Soluite asinam et pullum: hic autem tantum, quod asino inuento sedit super eo?
66.1.21 Vtrunque fieri potuit, solutam asinam ducentibus discipulis, super eam inuentam Iesum sedisse.
66.1.22 Ramos autem palmarum, et oliuarum, et vestes strauerant, ostendentes maiorem iam de eo, quam de propheta opinionem habere.
66.1.23 Et dicebant, Hosianna benedictus qui venit in nomine domini. Vides hoc maxime moerore eos affecisse, quod omnes crederent, deo non esse contrarium:
66.1.24 et hoc maxime populum scindebat, quod a patre venire diceret. Sed quid signat, Laetare filia Sion?
66.1.25 cum omnes Iudaeorum reges, vt plurimum iniusti essent et cupidi, et multitudinem euerterent, et hostibus traderent,
66.1.26 Confide, inquit, hic talis non est, sed humilis, et mansuetus: quod ex asino ostenditur. Non enim exercitu stipatus ingressus est, sed solo asino.
66.1.27 Hoc autem non cognouerunt discipuli eius primum, quod erat scriptum de eo. Ecce quod plura ignorabant, quoniam ipse nondum eis reuelauerat.
66.1.28 Etenim cum inquit: Soluite templum hoc, et in triduo suscitabo illud: neque tunc intellexerunt discipuli. Et alius euangelista ait: Quod erat absconditus sermo ab eis, et nesciebant eum resurrecturum a mortuis.
66.1.29 Sed non ab re abscondebatur: quare alius inquit euangelista, quod audiendo dolebant, et erant tristes,
66.1.30 quia resurrecturum non cognouerant: et eorum superabat ingenium. Sed cur id eis non aperuit? Quoniam magnum erat.
66.2.1 Et contemplare euangelistae sapientiam, quod priorem ipsorum ignorantiam praedicare non erubescit. Quod enim scriptum esset, norant: quod de Christo, ignorabant.
66.2.2 Siquidem scandalizati essent, si rex talia perpessurus, atque tradendus esset. Praeterea non continuo, quod regnum diceret, intellexerunt.
66.2.3 Nam et alius inquit euangelista, de huius mundi regno eos arbitratos. Testificabatur autem turba quod Lazarum resuscitasset. Non enim tot repente conuersi essent, inquit, nisi credidissent miraculo.
66.2.4 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post ipsum abiit.
66.2.5 Videntur mihi haec esse verba recte sentientium, non audentium tamen palam loqui, ex euentu autem illos conuincentes, tanquam frustra conarentur. Mundum autem in hoc loco iterum turbam appellat.
66.2.6 Consueuit enim scriptura mundum, et mundi creaturam, et viciosos appellare. Illud cum inquit, proferens secundum numerum mundum suum: hoc, Vt mundus vos non odit, me autem odit.
66.2.7 Quae diligenter consideranda sunt, ne ex nominis aequiuocatione ansam praebeamus haereticis.
66.2.8 Erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant, vt adorarent, cum iam prope esset, vt proselyti fierent, ad festum venerant. et cum Iesu fama extenderetur, dicunt Philippo: Volumus Iesum videre.
66.2.9 Venit Philippus, et dicit Andreae, vtpote qui prior erat, et rem ei communicat. Sed neque ipse simpliciter id recepit: audierat enim, In viam gentium non ambulaueritis:
66.2.10 ideo cum discipulo locutus, magistro refert, Vterque enim Iesum affati sunt. Qui respondit, Venit hora, vt clarificetur filius hominis. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.
66.2.11 Quid significat, venit hora? Dixerat, In viam gentium ne abieritis: vt omnem tolleret a Iudaeis impudentiae occasionem, eos a gentilibus cohibuit:
66.2.12 sed cum illi in pertinacia perstarent, hi accederent, tempus iam passionis aduentare inquit, omnibus consummatis.
66.2.13 Quod si enim nobis his esset contumacibus inhaerendum, illis penitus reiectis, hoc sane nostra foret prouidentia indignum:
66.2.14 cum enim ad gentes discipulos post passionem esset missurus, iam, inquit, tempus ad crucem aduentare. Non tamen prius eos dimisit1603: demisit, vt esset in testimonium eis.
66.2.15 Etenim antequam in Iesum impetum facerent Iudaei, antequam crucifigerent, non dixit, Euntes docete omnes gentes: sed, in viam gentium ne abieritis. et, Non missus sum nisi ad oues, quae perierunt domus Israel. et, Non bonum est accipere panem filiorum, et dare canibus.
66.2.16 Cum autem odio a suis haberetur, et ita vt interficeretur, superfluum erat persequentibus inhaerere. Etenim recusarunt ipsum dicentes, Non habemus regem nisi Caesarem:
66.2.17 tunc ergo eos dimisit, cum dimissus esset ab eis. Ideo inquit. Quoties volui congregare filios vestros, et noluistis? sed quid signat, Granum frumenti, nisi cadens mortuum fuerit?
66.2.18 de cruce loquitur, ne perturbarentur. Cum gentiles accesserunt, tunc mortuum esse, hoc inquit, maxime populos adducet, et mei augebit praeconium.
66.2.19 Inde cum non ita verbis persuaderet, rerum experientia id aggreditur, inquiens hoc in frumento contingere, vt mortuum maiorem fructum afferat. Quod si hoc in seminibus euenit, multo magis in me.
66.2.20 Sed non intellexerunt discipuli quid diceret: ideo frequenter idem repetit euangelista, excusans quod postmodum fugerint. Talem, de resurrectione disputans, rationem Paulus attulit.
66.3.1 Quam igitur habebunt excusationem, qui resurrectioni non credunt, cum in seminibus, et in plantis quotidie hoc videamus, ac etiam in generatione nostra?
66.3.2 Primum enim corrumpi semen oportet, inde fieri generationem. Omnino autem cum deus aliquid facit, nulla opus est ratione.
66.3.3 Quo modo nos ex nihilo fecit? hoc ad Christianos dico, dicentes credendum scripturis. Ego autem et aliud dicam ab humanis rationibus,
66.3.4 alii maliciam, alii virtutem sectantur: sed maliciae sectatorum multi foeliciter in vltimam peruenerunt senectutem, virtutis autem contra.
66.3.5 Quo modo ergo pro meritis vnusquisque accipiet? Quando? Certe inquiunt, sed corpora non resurgent.
66.3.6 Nonne audiunt Paulum dicentem, Oportet autem corruptibile hoc induere incorruptionem? Neque animam intelligit, quippe quae non corrumpitur, et resurrectio de mortuo dicitur. Cecidit autem corpus.
66.3.7 Quare vero corporis resurrectionem negas? An non possibilis deo est? quod dicere summae amentiae est. An non decet?
66.3.8 Quam ob rem? Vt corruptibile quod et laboris est, et mortis particeps, in praemiis communicet. Si non decuisset, neque a principio factum esset. Nonne carnem ipse accepit?
66.3.9 quod acceperit, et ipsam suscitauerit, audi quid dicat: Infer digitum tuum huc, et vide quia spiritus ossa et neruos non habet.
66.3.10 Quare Lazarum suscitauit, si melius fuisset sine corpore suscitare? Quid inter signa et beneficia hoc adnumerauit? Quid cibos praebuit? Nolite dilectissimi ab haereticis decipi.
66.3.11 Est enim resurrectio, est iudicium. Haec tollunt, quicunque nolunt operum suorum rationem reddere. Etenim oportet resurrectionem talem esse, qualis fuit Christi.
66.3.12 Primitiae etenim ille est, et primogenitus mortuorum. Sed dicent: Resurrectio hoc est, animae purificatio, et a peccatis mundatio: Christus autem non peccauit, quo modo surrexit?
66.3.13 Quo modo nos a maledictione liberati sumus, si ipse peccauit? Quo modo dicit, Venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam?
66.3.14 Haec enim non peccasse significant. Igitur secundum eorum sententiam, aut non surrexit: aut si surrexit, peccauit ante resurrectionem.
66.3.15 Sed sane et surrexit, et peccatum non fecit, igitur corpore resurrexit: et praua haec1603: om. doctrina nihil aliud est, quam inanis gloriae filia.
66.3.16 Hunc ergo morbum fugiamus. Corrumpunt, inquit, bonos mores confabulationes malae. Non sunt haec apostolorum dogmata.
66.3.17 Marcion est, et Valentinus qui haec inuenit. Fugiamus, inquam, dilectissimi. Nihil prodest vita bona cum praua doctrina: vt contra, nihil sana doctrina, cum vita corrupta.
66.3.18 Haec gentiles pepererunt, inde isti auxerunt, ab externis accipientes philosophis, et materiam ingenitam, et alia huiusmodi asseruerunt:
66.3.19 et1603: om. vt rerum opificem non subiecta materia ingenita, ita et resurrectionem negarunt. Nolimus his aures adhibere, cum immensam dei potestatem intelligamus. Nolimus, inquam, aures adhibere, vobis inquam dico.
66.3.20 Nos enim aduersus eos bellum non recusabimus, sed inermis, et nudus, si in imbecillos inciderit licet fortior, facile capietur.
66.3.21 Si enim scripturis attendissetis, et quotidie in his acutiores euasissetis: non sane admonerem, vt bellum aduersus eos detrectetis, sed vt manum conseratis. Fortis est veritas:
66.3.22 cum vero scripturis vti nesciatis congressum vereor, ne inermibus occurrentes ipsi vos saucient. Nihil illis imbecillius, qui a spiritus sancti sunt auxilio destituti.
66.3.23 Quod si exteriori vtuntur sapientia, minime est mirandum: sed ridendum potius, quod fatuis vtuntur magistris,
66.3.24 qui neque de deo, neque de creatura firmum aliquid, et solidum inuenire potuerunt. Sed quae apud nos vidua mulier nouit, ea Pythagoras ignorauit,
66.3.25 qui dixit animam fruticem, et piscem, et carnem fieri, hisne opera danda est? et qua ratione nituntur?
66.3.26 Magni sunt in ciuitate, pulchros nutriunt capillos, et palliis induuntur, hucusque eorum philosophia extenditur:1603: extenditur?
66.3.27 quos si intrinsecus inspexeris, puluis sunt et cinis, in quibus nihil sani, sed sepulchrum patens guttur eorum, plenum immundicia, et sordium, et praecepta omnia vermium.
66.3.28 Primus eorum aquam deum esse dixit: qui secutus est, ignem: alius aerem, et ad corpora delati sunt. Hos, quaeso, admirandos ducis, qui nullam inuisibilis dei cognitionem habuerunt?
66.3.29 Quod si quam perceperunt, id euenit, ex quo in Aegypto cum nostris versati sunt. Sed ne vos nimium perturbemus, iam orationi nostrae finem imponamus.
66.3.30 Si enim eorum opiniones proponere inciperemus, quid de deo, quid de materia, quid de anima, quid de corporibus sentiant, risum moueremus. Neque ipsi nostra indigent reprehensione,
66.3.31 ipsi se inuicem confundunt. Qui contra nos de materia orationem scripsit, seipsum perdidit.
66.3.32 Quare ne temere vos auocemus, et verbis implicemur, his omissis, vt diuinis literis attendatis vos hortabimur, neve ad nullam certemus vtilitatem:
66.3.33 quod Paulus Timotheum admonet, quanuis sapientiae plenum et virtutis.
66.3.34 Quare illi pareamus, et nugis abiectis, fraterni amoris opera complectamur. Eleemosynae rationem habeamus,
66.3.35 vt promissa bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui honor et gloria, in secula seculorum, Amen.