66.1.14 Conati sunt igitur eum interficere, et nichil putabant presumere. Ita erant occisores, et propterea incipiens lex ab hiis incipit: Non occides. Et propheta hoc incusat: Manus eorum sanguine plene sunt.
66.1.14 Tentarunt ergo eum interimere, et nihil audere sibi uidebantur, adeo erant prompti ad caedem. Hac gratia hoc in primis uetuit1486: uenit lex: Non occides, et hoc propheta accusat inquiens: Manus eorum plenae sanguine.
66.1.14 tentarunt ergo eum interimere, et nihil audere sibi videbantur, adeo erant prompti ad caedem. Hac gratia hoc in primis vetuit lex, Non occides: et hoc propheta accusat inquiens, Manus eorum plenae sanguine.
66.1.14 Illum ergo occidere moliti sunt, et nihil audere sibi videbantur; ita sanguinarii erant. Ideo lex ab his verbis incipit, Non occides, et de hoc propheta accusat, Manus eorum sanguine plenae.