Commentarius

[Homilia LXVI]

66.1.1 Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic esset: et venerunt non propter Jesum tantum; sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

66.1.2 Quemadmodum divitiae incautos perdere consueverunt, ita et principatus; illae enim in avaritiam deducunt, hic in arrogantiam.

66.1.3 Vide ergo apud Judaeos subditam quidem turbam sanam, principes autem corruptos. Quod enim plebs in illum crederet, testificantur passim Evangelistae: Multi de turba crediderunt in eum.

66.1.4 Ex principibus autem multi non credebant. Ipsi vero dicunt, non turba, Numquid aliquis ex principibus credidit in eum?

66.1.5 Sed quid dicunt? Turba populi, qui non norunt Deum, maledicti sunt. Eos qui credebant, maledictos dicebant; se vero qui occiderunt Christum, prudentes.

66.1.6 Hic quoque multi qui miraculum viderant, crediderunt; principes autem, non modo non contenti propriis malis erant, sed etiam Lazarum interficere tentabant.

66.1.7 Esto Christum, qui sabbatum solvebat, qui se aequalem Patri faciebat, propter Romanos interficere quaeratis, in Lazaro quid sceleris deprehendistis, ut cogitetis interficere? An beneficium accipere crimini dandum?

66.1.8 Viden’ sanguinarium illorum propositum? Atqui multa signa fecerat; sed nullum eos ita efferaverat, non paralyticus, non caecus.

66.1.9 Hoc enim et natura mirabilius erat et post alia multa factum. Resque stupenda erat videre mortuum quatriduanum ambulantem et loquentem. Pulcra sane festi officia, caedibus celebritatem miscere.

66.1.10 Praeterea, illic de violato sabbato accusabant eum; et hac ratione populum abducebant1862: adducebant; hic vero quia nihil poterant criminis offerre, contra suscitatum machinantur. Neque poterant hic dicere ipsum esse Patri adversarium; precatio enim cohibebat illos.

66.1.11 Quoniam igitur sublata erat assidua illa accusandi materia, signumque conspicuum erat, ad caedem feruntur: idipsumque facturi erant erga caecum, nisi sabbati crimen adfuisset.

66.1.12 Alioquin ignobilis ille erat, ejeceruntque illum de templo: hic autem vir insignis, ut liquet ex eo quod multi sorores ejus consolatum venerint, et miraculum videntibus omnibus editum fuerat, atque stupendo modo.

66.1.13 Ideo omnes visum accurrebant. Hoc illos mordebat: quod instante solennitate, illa missa omnes Bethaniam advolarent.

66.1.14 Illum ergo occidere moliti sunt, et nihil audere sibi videbantur; ita sanguinarii erant. Ideo lex ab his verbis incipit, Non occides, et de hoc propheta accusat, Manus eorum sanguine plenae.

66.1.15 Quomodo ergo cum non palam in Judaea ambularet, et in desertum secessisset, iterum fidenter intrat? Postquam secessu iram illorum sedaverat, jam quietos adit.

66.1.16 Alioquin plebs praecedens et subsequens poterat illis metum incutere: nihil enim eam ita allexerat, ut signum Lazari.

66.1.17 Alius porro Evangelista dicit, Straverunt sub pedibus ejus vestimenta, et omnis civitas commota est; cum tanto scilicet honore ingrediebatur.

66.1.18 Hoc porro faciebat ut prophetiam aliam figuraret, aliam impleret: et idem fuit alterius principium, alterius finis.

66.1.19 Nam illud: Laetare quia rex tuus venit tibi mansuetus, prophetiam implet; quod autem asino insideat, rem futuram praesignificat, quia immundum gentilium genus subditum habiturus erat.

66.1.20 Quomodo autem alii dicunt ipsum discipulos misisse et dixisse, Solvite asinam et pullum; hic vero nihil simile dicit, sed invento asello insedisse?

66.1.21 utrumque factum esse credibile est, et post solutam asinam, ducentibus discipulis, invento asello Christum insedisse.

66.1.22 Ramos autem palmarum et olivarum acceperunt, et vestimenta straverunt, ostendentes se majorem de illo, quam de Propheta, opinionem habere.

66.1.23 Et dicebant: Hosanna, Benedictus qui venit in nomine Domini. Vides hoc maxime illos dolore obruisse, quod omnes persuasum haberent ipsum non esse Deo adversarium?

66.1.24 Et hoc maxime populum scindebat, quod se diceret a Patre venire. Quid sibi vult illud, Laetare multum, filia Sion?

66.1.25 Quia omnes ipsorum reges ut plurimum iniqui erant et cupidi, ipsosque hostibus tradebant, plebem subvertebant et hostibus subditos reddebant;

66.1.26 Confide, inquit, Hic non talis est, sed mansuetus et mitis, quod ex asina ostenditur. Neque enim exercitu stipatus ingressus est, sed cum asina tantum.

66.1.27 Hoc autem nesciebant, inquit, discipuli ejus quod scriptum de illo esset. Viden’ illos plurima ignorasse, quia ipse nondum eis revelaverat?

66.1.28 Nam cum dixit, Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: neque tunc intellexerunt discipuli ejus. Et alius Evangelista dicit absconditum fuisse sermonem ab eis, nec scivisse resurrecturum illum esse a mortuis.

66.1.29 Sed hoc jure absconditum illis erat: quapropter alius Evangelista narrat ipsos singula audientes doluisse et moestos fuisse;

66.1.30 id autem contingebat quod resurrectionem non nossent: et jure id occultabatur ipsis, quia illorum captum superabat. Asinae vero historia cur illis occulta fuit? Quia haec quoque res magna erat.

66.2.1 Vide autem Evangelistae philosophiam, quomodo non erubescat pristinam illorum ignorantiam profiteri. Quod scriptum esset sciebant, quod vero de illo scriptum esset, id ignorabant.

66.2.2 Nam certe hoc illis offendiculo futurum erat, si rex cum esset, haec esset passurus, atque ita tradendus: alioquin autem non tam facile quod regnum illud esset intellexissent.

66.2.3 Nam alius Evangelista dicit, de hujus mundi regno dici putavisse. Testificabatur autem turba, quod Lazarum resuscitasset. Non enim tot repente mutati fuissent, inquit, nisi signo credidissent.

66.2.4 Pharisaei autem dixerunt illis, Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus totus post illum abit.

66.2.5 Hoc dictum mihi videtur ab iis qui sanae mentis erant, nec audebant palam loqui; et ex eventu confutabant illos ut qui inutilia tentarent. Mundum autem hic turbam vocant.

66.2.6 Solet enim Scriptura mundum dicere et creaturas, et eos qui in nequitia vivunt: Illud quidem cum ait, efferens secundum numerum mundum suum: hoc vero cum dicit, Mundus vos non odit, me autem odit.

66.2.7 Haec accurate scire par est, ne praeter nominum significationem haeretici ansam arripiant.

66.2.8 Erant autem quidam gentiles qui ascenderant adorare in solennitate, cum jam prope esset ut proselyti fierent venerant ad solennitatem, et fama commoti dicunt: Volumus Jesum videre.

66.2.9 Philippus autem Andream adit, utpote qui ipsum praecederet, et rem ei communicat. Verum non sine cautione nec palam id facit: audierat enim, In viam gentium ne abieritis.

66.2.10 Ideo rem cum discipulo communicatam magistro refert: ambo enim id retulerunt ei. Ille vero quid dicit? Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.

66.2.11 Quid significat illud, Venit hora? Dixerat, in viam gentium ne abieritis, omnem Judaeis praescindens pervicaciae ansam, illos cohibuit.

66.2.12 Cum autem illi immorigeri manerent, gentiles autem accedere vellent, tempus demum, inquit, est ad passionem accedendi cum omnia impleta sint.

66.2.13 Nam si contumacibus illis semper haereremus, illosque accedere volentes non admitteremus, indignum hoc esset providentia nostra.

66.2.14 Quia igitur discipulos suos post crucem ad gentes missurus erat, cum videt illas jam accedere, ait, tempus est ut ad crucem veniam. Non antea sivit accedere, ut id esset in testimonium illis.

66.2.15 Antequam enim illum repellerent, antequam in crucem agerent, non dixit, Euntes docete omnes gentes; sed, in viam gentium ne abieritis; et, Non missus sum nisi ad oves quae perierunt domus Israel; et, Non est bonum accipere panem filiorum, et dare canibus.

66.2.16 Cum autem odio haberent eum, et ita odio haberent, ut occiderent, superfluum erat persistere, renitentibus illis. Nam recusarunt illum dicentes, Non habemus regem nisi Caesarem.

66.2.17 Tunc demum illos dimisit, quia ipsi priores dimiserant. Ideo dicit, Quoties volui congregare filios vestros, et noluistis? Quid sibi vult, Granum frumenti nisi cadens in terram mortuum fuerit?

66.2.18 De cruce loquitur. Ne enim turbarentur, cogitantes tunc illum occisum fuisse, cum gentes accesserunt, dicit, Hoc ipsos maxime ad accedendum inducit, hoc praedicationem meam augebit.

66.2.19 Deinde quia sermonibus non ita persuadebat, a rerum experientia ipsos allicit dicens: In frumento hoc accidit, ut mortuum1862: mortuus majorem fructum afferat. Si hoc in seminibus, multo magis in me.

66.2.20 Verum discipuli dicta non intellexerunt. Quare frequenter hoc repetit Evangelista, ut excuset eos quod postea fugerint. Istiusmodi sermonem de resurrectione disputans Paulus attulit.

66.3.1 Quam ergo excusationem habebunt ii qui resurrectionem non credunt; cum illam in seminibus quotidie contemplari possimus, in plantis quoque, et in generatione nostra?

66.3.2 Primo enim corrumpi semen oportet, et inde fieri generationem. Universim vero cum Deus aliquid facit, nullis opus est ratiociniis.

66.3.3 Quomodo enim nos ex non exstantibus fecit? Haec Christianis dico, qui se dicunt Scripturis credere: addam aliud ex humanis ratiociniis.

66.3.4 Ex hominibus alii improbi, alii probi sunt: ex improbis multi re prospera ad extremam senectutem devenerunt; ex probis secus res cessit.

66.3.5 Quandonam ergo et quo tempore singuli pro merito accipient? Sane, inquiunt, sed corporum resurrectio non est.

66.3.6 Non audiunt Paulum dicentem, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem? Non de anima: non enim anima corrumpitur, et resurrectio dicitur de illo qui cecidit: cecidit vero corpus.

66.3.7 Cur autem non vis esse corporis resurrectionem? Annon possibilis Deo est? Sed hoc negare extremae insipientiae esset. At non decet?

66.3.8 Cur non decet hoc corruptibile, quod et laborem et mortem una subiit, coronas etiam participare? Nam si non deceret, non a principio factum fuisset, neque Christus carnem sumsisset.

66.3.9 Quod autem sumserit, illamque resuscitaverit, audi quid dicat, Infer digitos tuos et vide, quia spiritus ossa et nervos non habet.

66.3.10 Cur Lazarum suscitavit, si melius erat sine corpore resurgere? cur inter signa et beneficia hoc posuit? cur cibos praebuit? Ne itaque, dilecti, ab haereticis decipiamini.

66.3.11 Et resurrectio et judicium est. Haec autem de medio tollunt quotquot nolunt operum suorum rationem reddere. Oportet enim resurrectionem talem esse qualis fuit resurrectio Christi.

66.3.12 Primitiae enim ille est, et primogenitus mortuorum. Quod si resurrectio est animae purgatio, et liberatio a peccatis: Christus vero non peccavit, cur resurrexit?

66.3.13 Quomodo nos a maledictione liberati sumus, si ipse peccavit? Quomodo dicit: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam?

66.3.14 Nam hoc impeccabilitatem ejus significat. Igitur secundum illos, aut non surrexit, vel ut resurgeret, ante resurrectionem peccavit. Sed et resurrexit, et peccatum non fecit.

66.3.15 Ergo resurrexit, et haec prava doctrina, nihil aliud est quam inanis gloriae proles.

66.3.16 Hunc ergo morbum fugiamus. Nam corrumpunt bonos mores colloquia prava. Non sunt haec Apostolorum dogmata.

66.3.17 Marcion et Valentinus haec innovarunt. Fugiamus ergo, dilecti. Nihil prodest vita bona, cum prava doctrina; ut vicissim nihil sana doctrina, cum vita corrupta.

66.3.18 Haec gentiles pepererunt: haec illi auxerunt ab externis accepta philosophis, et materiam non factam et multa hujuscemodi statuentes.

66.3.19 Ut ergo dixerunt non esse creatorem sine materia non facta; sic et resurrectionem negarunt. Verum ne iis attendamus, cum immensam Dei potestatem noscamus. Ne attendamus. Vobis haec dico.

66.3.20 Nos enim adversus illos pugnare non recusabimus; sed inermis et nudus, etsi in infirmiores inciderit, licet fortior, facile capietur.

66.3.21 Nam si Scripturis attenderetis, et vos quotidie ad pugnam appararetis, non auctor vobis essem ut pugnam adversus illos vitaretis; sed manum conserere suaderem: nam fortis est veritas.

66.3.22 Quia vero Scripturis uti nescitis, congressum timeo, ne inermes vos illi prosternant; nihil enim, nihil utique imbecillius iis qui Spiritus auxilio sunt destituti.

66.3.23 Quod si exteriore utantur sapientia, mirandum non est; sed potius ridendum quod stultis utantur doctoribus.

66.3.24 Neque enim vel de Deo, vel de creatura quid sanum illi invenire potuerunt; sed ea quae apud nos vidua novit, Pythagoras prorsus ignoravit.

66.3.25 Sed dicunt animam fruticem, piscem, canem fieri. Hisne, quaeso, attendas? et qua ratione?

66.3.26 Magni sunt illi in vico: cincinnos pulcros alunt, palliis induuntur; hactenus pertingit eorum philosophia.

66.3.27 Si intus respicias, cinis, pulvis, nihil sanum est, sed sepulcrum patens est guttur eorum; omnia immunditie et sanie plena, et eorum dogmata vermibus scatent.

66.3.28 Primus eorum, aquam dixit esse Deum; qui sequutus est, ignem; alius, aerem, et omnes ad corpora delati sunt. Hosne, quaeso, mireris, qui ne incorporei quidem Dei notitiam attigere?

66.3.29 Quod si postea quid noverunt, id evenit postquam in Aegypto cum nostris colloquuti sunt. Sed ne vos nimium perturbemus, hic orandi finem faciamus.

66.3.30 Si enim illorum doctrinam proponere incipiamus, quid de Deo, quid de materia, quid de anima et de corpore dixerint, magnus consequetur risus; neque nostra egebunt confutatione.

66.3.31 Ipsi enim sese mutuo confodiunt. Qui contra nos de materia librum scripsit, seipsum confodit.

66.3.32 Quare ne vos frustra detineamus, nec sermonum labyrinthum texamus, his missis, hoc dicemus: divinarum Scripturarum lectioni attendendum, neque verbis certandum esse, nullo fructu.

66.3.33 Quod etiam Paulus Timotheum docet, etsi multa instructum sapientia, et signorum gratiam habentem.

66.3.34 Ipsi ergo obtemperemus, abjectisque nugis, operibus manum admoveamus, fratrum amori dico, hospitalitati, et magnam eleemosynae rationem habeamus;

66.3.35 ut promissa consequamur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY