PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

66.1.12 Aliter autem: Ille quidem ignobilis erat et eiecerunt eum de templo, hic uero insignis et manifestum est ex eo quod multi uenerunt in consolationem sororum. Et omnibus uidentibus miraculum factum est, et cum multa inopinabili actione. Propterea omnes currebant uisuri.
CLOSE
Griffolini

66.1.12 Accedit ad hoc, quod ille ignobilis1470/1486/1530: ignobilis ille erat, et eiecerunt1470/1486: iecerunt eum e templo, hic uero clarus, quod constat ex multitudine eorum, qui ad sorores eius consolandas uenerant, et quodB: qui omnibus spectantibus miraculum factum erat, cum maxima omnium admiratione.
CLOSE
Griffolini-Montanus

66.1.12 Accedit ad hoc, quod ignobilis ille erat, et eiecerunt eum e templo: hic vero clarus, quod constat ex multitudine eorum, qui ad sorores eius consolandas venerant, et quod omnibus spectantibus miraculum factum erat cum maxima omnium admiratione.
CLOSE
Montfaucon

66.1.12 Alioquin ignobilis ille erat, ejeceruntque illum de templo: hic autem vir insignis, ut liquet ex eo quod multi sorores ejus consolatum venerint, et miraculum videntibus omnibus editum fuerat, atque stupendo modo.