Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXVI (Paris fol.118ra-119va; Harley fol.152rb-154rb)
66.1.1 Cognouit igitur turba multa ex Iudeis quoniam illic est, et uenerunt non propter Ihesum solum, sed ut Lazarum uideant quem erexit a mortuis.
66.1.2 Sicut diuicie eos qui non attendunt collum erigere facere assuerunt, ita et principatus. Nam ille quidem in auariciam, hii uero in amenciam ducunt.
66.1.3 Vide denique principatui subiectam multitudinem Iudeorum sanam, principantes autem corruptos. Quoniam enim hii ei credebant dicunt continue euangeliste quoniam multi ex turba credebant ei.
66.1.4 Ex principibus autem non credebant. Et ipsi dicunt non turba. Num quis principum credidit ei?
66.1.5 Sed aiunt: Multitudo qui non nouerunt legem maledicti sunt. Eos qui credebant maledictos dicebant, seipsos autem qui interficiebant Christum prudentes.
66.1.6 Sed et hic miraculum cum considerassent, crediderunt multi. Principes autem non contenti solum erant propriis malis, sed et Lazarum interficere conabantur.
66.1.7 Esto Christum quoniam sabbatum soluebat, quoniam parem seipsum faciebat patri, et propter Romanos ablaturos ciuitatem, ut aiunt: Lazarum quo habentes incusare conabantur interficere. Num ergo eum bene a Christo pati crimen?
66.1.8 Vides qualiter eorum occisiua optio? Et nimirum multa signa operatus est, sed nullum seuire eos ita fecit. Non paraliticus, non cecus.
66.1.9 Hoc enim et natura mirabilius erat, et multa frequencia factum est. Et erat inopinabile mortuum quatriduanum uidere ambulantem et loquentem. Bone deinde festi directiones, occisionibus remiscere sollempnitatem.
66.1.10 Aliter autem: Illic quidem putabant criminari sabbatum et hac uia abducere turbas. Hic autem quia nullo habebant conqueri, aduersus ipsum quia curatus est, faciunt certatum. Hic enim neque quoniam aduersatur patri habebant dicere. Oratio enim eos obstruebat.
66.1.11 Quia igitur et quod semper incusabant ablatum erat et signum preclarum erat, ad occisionem prorumpunt. Itaque et in ceco hoc utique fecissent, nisi haberent incusare sabbatum.
66.1.12 Aliter autem: Ille quidem ignobilis erat et eiecerunt eum de templo, hic uero insignis et manifestum est ex eo quod multi uenerunt in consolationem sororum. Et omnibus uidentibus miraculum factum est, et cum multa inopinabili actione. Propterea omnes currebant uisuri.
66.1.13 Hoc igitur eos mordebat quod festiuitatem instantem omnes dimittentes ad Bethaniam ueniebant.
66.1.14 Conati sunt igitur eum interficere, et nichil putabant presumere. Ita erant occisores, et propterea incipiens lex ab hiis incipit: Non occides. Et propheta hoc incusat: Manus eorum sanguine plene sunt.
66.1.15 Qualiter igitur palam non ambulans in Iudeam et ad desertum recedens rursus intrat cum propalatione? Cum extinxisset furorem recessione, sedatus eis adstat.
66.1.16 Aliter autem: Multitudo que precedebat et que sequebatur, sufficiens erat eos immittere in agoniam. Nullum enim ita euellebat eos signum ut quod Lazari.
66.1.17 Sed et alius euangelista ait quoniam substrauerunt pedibus eius uestimenta, et quoniam omnis ciuitas concussa est cum tanto intrabat honore.
66.1.18 Faciebat autem Christus hoc prophetiam hanc quidem figurans, illam uero implens. Et idem: Hiis quidem factum est principium, illis uero finis.
66.1.19 Nam letare quidem quoniam rex tuus uenit tibi mitis, prophetiam implentis erat, asinam uero sedere futuram rem prefigurantis erat. Quoniam immundum gentium genus debebat subiectum habere.
66.1.20 Qualiter uero alii euangeliste aiunt quoniam discipulis dixit: Soluite asinam et pullum. Is uero nichil tale ait, sed quoniam inueniens sedit?
66.1.21 Quoniam utraque facta esse decens erat. Et postquam soluta est asina dicentibus discipulis ut inuenientem eum supersedisse.
66.1.22 Ramos autem palmarum et oliuarum substrauerunt, ostendentes quoniam de reliquo maiorem quam de propheta opinionem habebant de eo.
66.1.23 Et dicebant: Osanna benedictus qui uenit in nomine domini. Vides quoniam hoc maxime coegit credere Christum omnes quoniam non est Deo contrarius?
66.1.24 Et hoc maxime erigebat plebem quod dicebat: Ipse a patre uenisse. Quid autem est letare filia Syon?
66.1.25 Quia omnes eorum reges quam multum iniusti quidem erant et auari, et tradiderant eos inimicis. Et multitudinem peruertebant, et obnoxios faciebant impugnantibus.
66.1.26 Confide ait: Hic non talis sed mitis et mansuetus. Et ostenditur ab asino. Non enim exercitum trahens intrabat, sed asinum habens solum.
66.1.27 Hoc autem non nouerant, ait discipuli eius, quoniam erat super eum scriptum. Vides quoniam plura ignorabant quoniam ipse non reuelauit eis?
66.1.28 Etenim quando dixerat: Soluite templum hoc et in tribus diebus erigam id, neque hoc nouerant discipuli eius. Sed alius euangelista ait quoniam erat sermo occultus ab eis et non nouerant quoniam oportuit eum ex mortuis resuscitari.
66.1.29 Sed hoc quidem decenter occultabatur. Ideo alius euangelista dicit quoniam secundum unamquamque diem audientes dolebant et erant in mesticia.
66.1.30 Hoc autem erat eo quod non nouerant eum qui de resurrectione sermonem. Hoc autem decenter occultabatur ceu magis quam secundum eos. Quod uero asini propter quid non reuelatum est? quoniam et hoc magnum.
66.2.1 Vide autem philosophiam euangeliste, qualiter non uerecundatur priorem eorum ignoranciam diuulgans. Igitur quoniam scriptum erat nouerant, quoniam autem propter eum scriptura erat non nouerant.
66.2.2 Etenim utique scandalisset eos, si demum rex existens talia deberet pati et ita tradi. Sed aliter: Nequaquam confestim suscepissent cognitionem regni quod dicebat.
66.2.3 Etenim alius euangelista ait quoniam de regno hoc putabant dici. Testabatur autem turba quoniam suscitauit Lazarum. Nequaquam enim tot transpositi essent ait, si non credidissent signo.
66.2.4 Pharisei uero dicebant ad seipsos: Considerate quoniam nichil proficitis. Vide mundus post eum abiit.
66.2.5 Videtur autem michi hoc esse quidem eorum qui insani quidem erant, non audebant autem propalari. Deinde ab euentu detinebant eos ut inconsummabilia temptantes. Mundum uero hic rursus turbam aiunt.
66.2.6 Nouit enim scriptura mundum et creationem dicere et eos qui in nequicia uiuunt. Et hoc quidem cum dicat: Qui effert secundum numerum mundum eius. Illud autem cum dicat: Mundus uos non odit, me autem odit.
66.2.7 Et oportet hec diligenter scire ut non a significatione nominem, captionem tribuamus hereticis.
66.2.8 Erant autem quidam gentilium ascendentes adorare ad festum prope existentes de cetero ut proseliti fierent erant ad festum. Fama igitur edita dicunt: Volumus Ihesum uidere.
66.2.9 Philippus autem dicit Andree ceu ante eum existenti et rem ei communicat, sed neque ita simpliciter. Audiunt enim quoniam in uiam gentium ne abieritis.
66.2.10 Propterea cum discipulo communicans magistro refert. Vtrique enim dixerunt: Hic autem quid ait? Venit hora ut glorificetur filius hominis. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.
66.2.11 Quid est uenit hora? Dixit: In uiam gentium ne abieritis. Omnem abscidens in deuotionis occasionem Iudeis et detinebat eos.
66.2.12 Quia igitur permanserunt hii insuasi, illi uero uolebant accedere, tempus de reliquo ait ad passionem uenire omnibus expletis.
66.2.13 Si enim debuerimus hiis quidem insuasis assistere, illos uero et uolentes non suscipere, indigna erunt hec nostre procurationis.
66.2.14 Quia igitur debebat de reliquo dimittere discipulos ad gentes ire post crucem, uidet autem eos presilientes ad fidem, ait: Tempus est ad crucem uenire. Non prius enim eos dimisit ut sint in testimonium eis.
66.2.15 Donec enim per opera eum non offenderunt, donec eum crucifixerunt. Non dixit: Euntes docete omnes gentes, sed in uiam gentium ne abieritis. Et non sum missus nisi ad oues que perierunt domus Israhel. Et non est bonum mittere panem filiorum et dare canibus.
66.2.16 Quia uero odiuerunt eum et ita odiuerunt ut interficerent, superfluum erat assistere offendentibus illis. Etenim refutauerunt eum, dicentes: Non habemus regem nisi Cesarem.
66.2.17 Tunc utique de reliquo eos dimisit quoniam ipsi eum dimiserunt. Propterea dicit: Quotiens uolui congregare filios uestros et noluistis? Quid est nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit?
66.2.18 De cruce dicit: Vt enim non turbentur cogitationes quoniam quando gentes accesserunt, tunc interfectus est dicit immo ipsum quidem hoc maxime eos facit aduenire et augebit predicationem meam.
66.2.19 Demum quia a sermonibus non ita suadebat, artium experimento id methaphorice tractat, dicens: Quia et in frumento hoc fit, magis fert factum cum mortuum fuerit. Si uero in seminibus hoc, multo magis in me.
66.2.20 Sed non nouerunt discipuli que dicebantur. Idcirco ea continue ponit euangelista excusans per ea que postea fugam. Hunc et de resurrectione disputans Paulus sermonem mouit.
66.3.1 Quam igitur habebunt excusationem qui resurrectioni non credunt, in seminibus re secundum unamquamque meditata diem et in plantis et in nostra generatione?
66.3.2 Prius enim oportet corruptum esse semen, et tunc fieri generationem. Vniuersaliter autem cum Deus quid faciat, excogitationibus non est opus.
66.3.3 Qualiter enim ex non entibus nos fecit? Hec ad Christianos dico qui debent obedire scripturis. Ego uero et aliud dicam ab excogitationibus humanis hominum.
66.3.4 Hii quidem in malicia degunt, illi uero in uirtute. Sed eorum qui in malicia conuersantur, multi in ultimam senectutem uenerunt benepatientes. Eorum uero qui in uirtute contraria pacientes.
66.3.5 Quando igitur ea que secundum dignitatem recipiet unusquisque? In quo tempore? In resurrectione? Vtique ait: Sed corporum non est resurrectio.
66.3.6 Non audiunt Paulum, dicentem: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Non de anima. Neque enim corrumpitur anima, sed et resurrectio eius quod cecidit dicitur. Cecidit autem corpus.
66.3.7 Propter quid autem non uis resurrectionem esse corporis? Vtrum impossibile est Deo? Sed hoc quidem ultime insipiencie est dicere, sed non decet?
66.3.8 Propter quid non decet corruptibile labore et morte communicare coronis? Si enim non deceret. Nequaquam in principio factum esset, nequaquam ipse carnem assumpsisset.
66.3.9 Quoniam autem et ipse assumpsit et eandem resuscitauit, audi quid ait: Mitte digitum tuum et uide quoniam spiritus ossa et neruos non habet.
66.3.10 Propter quid autem Lazarum suscitauit, si melius erat sine corpore suscitare? Quid in ordine signorum et beneficii ei facit? Quid autem uniuersaliter dedit cibaria? Ne igitur euellamini ab hereticis, dilecti.
66.3.11 Etenim et resurrectio est et iudicium est. Hec autem destruunt, quicumque nolunt dare rationem eorum que gesta sunt. Etenim oportet resurrectionem talem esse qualis facta est que Christi.
66.3.12 Primicie enim ille qui primogenitus a mortuis. Si uero resurrectio est anime purgatio et peccatorum ereptio, Christus autem non peccauit, qualiter resurrexit?
66.3.13 Qualiter nos a maledictione erepti sumus, si demum ipse peccauit? Qualiter autem dicit: Venit princeps mundi huius et in me non habet quicquam.
66.3.14 Hec enim impeccabilitatem ostendentis sunt. Quocirca secundum eos aut non resurrexit, aut ut resurgeret peccauit ante resurrectionem. Sed et resurrexit et peccatum non fecit.
66.3.15 Quocirca resurrexit corpore et dogmata hec perniciosa, nichil aliud sunt quam uane glorie progenies.
Morale lxvi. Quoniam et corpus resurget et quoniam ad perfectionem et dogmatibus rectis et uita opus est et non sermonibus hereticis et hellinicis, et quoniam non oportet dogmatizare cum hiis qui nesciunt scripturas.
66.3.16 Fugiamus igitur hanc egritudinem. Corrumpunt enim, ait, mores benignos colloquia mala. Non sunt hec apostolorum doctrine.
66.3.17 Marcianus est et Valentinus qui hec uaniter inuenit. Fugiamus igitur, dilecti. Nulla enim utilitas uite bone dogmatibus corruptis, quemadmodum neque contrarium dogmatum sanorum, si uita fuerit corrupta.
66.3.18 Hec gentiles creauerunt, hec illi auxerunt ab hiis qui foris accipientes, et hylen ingenita dicentes, et multa alia.
66.3.19 Quemadmodum dixerunt quoniam nequaquam esset conditor non supposita yle ingenita, ita et resurrectionem amouerunt. Sed ne attendamus scientes Dei uirtutem omnipotentem. Ne attendamus, uobis dico hec.
66.3.20 Nos enim eam que ad eos non refutamus pugnam. Sed qui inhermis et nudus, etsi ad imbecilles inciderit, etsi fortior fuerit, facile capietur.
66.3.21 Nam siquidem scripturis attenderetis et secundum unamquamque acueretis diem uosipsos, nequaquam autem mouerem eam que ad illos fugere pugnam. Sed et complicari consulere utique. Etenim fortis ueritas.
66.3.22 Quia uero uti eis nescitis, formidam complicationem, ne sumentes nos inhermes submittant. Nichil enim, nichil imbecillius illis sancti Spiritus auxilio desolatis.
66.3.23 Si uero eam que foris sapienciam admirari non oportet, sed deridere quoniam stultis usi sunt magistris.
66.3.24 Neque enim de Deo neque de creatione potuerunt inuenire quid sanum illi. Sed ea que apud nos uidua scit, hec Pythagoras nondum nouit.
66.3.25 Sed dicebat quoniam arbor et piscis et canis fit anima. His igitur attendere oportet? dic michi. Et qualiter utique haberet rationem?
66.3.26 Magni sunt in coma illi bonos crines nutriunt ut uideantur graues, usque ad hoc eis philosophia.
66.3.27 Si uero ea que introrsum uideris cinis et puluis, et sanum nichil sed sepulchrum apertum guttur eorum omnia immundicia et sanie habens plena, habens et dogmata plena uermibus.
66.3.28 Primus denique eorum aquam dixit esse Deum. Et qui post illum, ignem, alius aerem, et ad corpora delati sunt. Hos igitur admirari oportet dic que neque incorporei intelligenciam acceperunt Dei?
66.3.29 Si uero et quandoque postea assumpserunt quando conuenerunt in Egypto? Si ut non multam inducamus uobis turbationem, hic sermonem dissoluamus.
66.3.30 Si enim inceperimus illorum proponere dogmata et quid quidem de Deo, quid uero de yle, quid uero de corporibus, quid uero de anima dixerunt, multa sequetur derisio, et neque que a nobis incusatione indigebunt.
66.3.31 Ipsi enim seipsos proiecerunt. Qui enim aduersum nos scripsit eum qui de yle sermonem, seipsum interfecit.
66.3.32 Ideoque ut non inaniter nos occupemus et laberintum de reliquo reuoluamus, hec dimittentes, illud dicemus abscutationem diuiciarum habere scripturarum, et non michi altercati sermone pugnare in nullo congruo.
66.3.33 Quod et Paulus admonet Tymotheum et quamuis nimirum multa sapiencia replent et eam que a signis habentem uirtutem.
66.3.34 Obediamus igitur illi, et ambages dimittentes operibus hereamus amoris fraternitatis dico, et hospitalitati et multam elemosine faciamus rationem.
66.3.35 Vt promissis fruamur bonis gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.