PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

66.3.17 Marcianus est et Valentinus qui hec uaniter inuenit. Fugiamus igitur, dilecti. Nulla enim utilitas uite bone dogmatibus corruptis, quemadmodum neque contrarium dogmatum sanorum, si uita fuerit corrupta.
CLOSE
Griffolini

66.3.17 Marcion est et Valentinus, qui haec inuenit. Fugiamus, inquam, dilectissimi. Nihil prodest uita bona cum praua doctrina, ut contra nihil sana doctrina cum uita corrupta.
CLOSE
Griffolini-Montanus

66.3.17 Marcion est, et Valentinus qui haec inuenit. Fugiamus, inquam, dilectissimi. Nihil prodest vita bona cum praua doctrina: vt contra, nihil sana doctrina, cum vita corrupta.
CLOSE
Montfaucon

66.3.17 Marcion et Valentinus haec innovarunt. Fugiamus ergo, dilecti. Nihil prodest vita bona, cum prava doctrina; ut vicissim nihil sana doctrina, cum vita corrupta.