PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

66.2.5 Videtur autem michi hoc esse quidem eorum qui insani quidem erant, non audebant autem propalari. Deinde ab euentu detinebant eos ut inconsummabilia temptantes. Mundum uero hic rursus turbam aiunt.
CLOSE
Griffolini

66.2.5 Videntur mihi haec esse uerba recte sentientium, non audentium tamenF/1470/1486/1530: tam palam loqui, ex euentu tamen illos conuincentes, quamuis frustra conarentur. Mundum autem in hocB: hoc in loco iterum turbam appellant1470/1486/1530: appellat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

66.2.5 Videntur mihi haec esse verba recte sentientium, non audentium tamen palam loqui, ex euentu autem illos conuincentes, tanquam frustra conarentur. Mundum autem in hoc loco iterum turbam appellat.
CLOSE
Montfaucon

66.2.5 Hoc dictum mihi videtur ab iis qui sanae mentis erant, nec audebant palam loqui; et ex eventu confutabant illos ut qui inutilia tentarent. Mundum autem hic turbam vocant.