PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

66.2.15 Donec enim per opera eum non offenderunt, donec eum crucifixerunt. Non dixit: Euntes docete omnes gentes, sed in uiam gentium ne abieritis. Et non sum missus nisi ad oues que perierunt domus Israhel. Et non est bonum mittere panem filiorum et dare canibus.
CLOSE
Griffolini

66.2.15 Etenim antequam in Ihesum impetum facerent iudei: antequam crucifigerent. Non dixit. Euntes docete omnes gentes. sed in uiam gentium ne abieritis. Et non missus sum nisi ad oues que perierant1530: perierunt domus israhel. Et non bonum est accipere panem filiorum: et dare canibus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

66.2.15 Etenim antequam in Iesum impetum facerent Iudaei, antequam crucifigerent, non dixit, Euntes docete omnes gentes: sed, in viam gentium ne abieritis. et, Non missus sum nisi ad oues, quae perierunt domus Israel. et, Non bonum est accipere panem filiorum, et dare canibus.
CLOSE
Montfaucon

66.2.15 Antequam enim illum repellerent, antequam in crucem agerent, non dixit, Euntes docete omnes gentes; sed, in viam gentium ne abieritis; et, Non missus sum nisi ad oves quae perierunt domus Israel; et, Non est bonum accipere panem filiorum, et dare canibus.