PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

66.1.6 Sed et hic miraculum cum considerassent, crediderunt multi. Principes autem non contenti solum erant propriis malis, sed et Lazarum interficere conabantur.
CLOSE
Griffolini

66.1.6 Et in hoc loco: multi cum miracula uiderent: crediderunt. principes autem suis sceleribus non contenti: etiam Lazarum interimere temptabant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

66.1.6 Et in hoc loco, multi cum miracula viderent, crediderunt: principes autem suis sceleribus non contenti, etiam Lazarum interimere tentabant.
CLOSE
Montfaucon

66.1.6 Hic quoque multi qui miraculum viderant, crediderunt; principes autem, non modo non contenti propriis malis erant, sed etiam Lazarum interficere tentabant.