66.2.1 Vide autem philosophiam euangeliste, qualiter non uerecundatur priorem eorum ignoranciam diuulgans. Igitur quoniam scriptum erat nouerant, quoniam autem propter eum scriptura erat non nouerant.
66.2.1 Et contemplare Euangelistae sapientiam, quod priorem suam ignorantiam praedicare non erubescit. Quod enim scriptum esset, norant, quod de Christo, ignorabant.
66.2.1 Et contemplare euangelistae sapientiam, quod priorem ipsorum ignorantiam praedicare non erubescit. Quod enim scriptum esset, norant: quod de Christo, ignorabant.
66.2.1 Vide autem Evangelistae philosophiam, quomodo non erubescat pristinam illorum ignorantiam profiteri. Quod scriptum esset sciebant, quod vero de illo scriptum esset, id ignorabant.