PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

66.1.3 Vide denique principatui subiectam multitudinem Iudeorum sanam, principantes autem corruptos. Quoniam enim hii ei credebant dicunt continue euangeliste quoniam multi ex turba credebant ei.
CLOSE
Griffolini

66.1.3 Ecce Iudaeorum turba, quae subdita erat, bene sentit, principes uero insaniunt. Quod enim illi crediderint, testantur frequenter Euangelistae, quod multi de turba crediderunt ei,
CLOSE
Griffolini-Montanus

66.1.3 Ecce Iudaeorum turba quae subdita erat bene sentit, principes vero insaniunt. Quod enim illi crediderunt, testantur frequenter euangelistae: quod multi de turba crediderunt ei,
CLOSE
Montfaucon

66.1.3 Vide ergo apud Judaeos subditam quidem turbam sanam, principes autem corruptos. Quod enim plebs in illum crederet, testificantur passim Evangelistae: Multi de turba crediderunt in eum.