PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

66.3.6 Non audiunt Paulum, dicentem: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Non de anima. Neque enim corrumpitur anima, sed et resurrectio eius quod cecidit dicitur. Cecidit autem corpus.
CLOSE
Griffolini

66.3.6 Nonne audiunt Paulum dicentem: Oportet autem corruptibile hoc induere incorruptionem? Neque animam intelligit. Quippe quae non corrumpitur, et resurrectio de mortuo dicitur. Cecidit corpus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

66.3.6 Nonne audiunt Paulum dicentem, Oportet autem corruptibile hoc induere incorruptionem? Neque animam intelligit, quippe quae non corrumpitur, et resurrectio de mortuo dicitur. Cecidit autem corpus.
CLOSE
Montfaucon

66.3.6 Non audiunt Paulum dicentem, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem? Non de anima: non enim anima corrumpitur, et resurrectio dicitur de illo qui cecidit: cecidit vero corpus.