PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

66.2.10 Propterea cum discipulo communicans magistro refert. Vtrique enim dixerunt: Hic autem quid ait? Venit hora ut glorificetur filius hominis. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.
CLOSE
Griffolini

66.2.10 Ideo cum discipulo locutus magistro refert. Vterque enim Iesum affati sunt. Qui respondit: Venit hora, ut clarificetur filius hominis. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

66.2.10 ideo cum discipulo locutus, magistro refert, Vterque enim Iesum affati sunt. Qui respondit, Venit hora, vt clarificetur filius hominis. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.
CLOSE
Montfaucon

66.2.10 Ideo rem cum discipulo communicatam magistro refert: ambo enim id retulerunt ei. Ille vero quid dicit? Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.