66.1.28 Etenim quando dixerat: Soluite templum hoc et in tribus diebus erigam id, neque hoc nouerant discipuli eius. Sed alius euangelista ait quoniam erat sermo occultus ab eis et non nouerant quoniam oportuit eum ex mortuis resuscitari.
66.1.28 Etenim cum inquit: Soluite templum hoc, et in triduo suscitabo illud, neque tunc intellexerunt. Et alius Euangelista ait, quod erat absonditus sermo ab eis, et nesciebant eum resurrecturum a mortuis.
66.1.28 Etenim cum inquit: Soluite templum hoc, et in triduo suscitabo illud: neque tunc intellexerunt discipuli. Et alius euangelista ait: Quod erat absconditus sermo ab eis, et nesciebant eum resurrecturum a mortuis.
66.1.28 Nam cum dixit, Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: neque tunc intellexerunt discipuli ejus. Et alius Evangelista dicit absconditum fuisse sermonem ab eis, nec scivisse resurrecturum illum esse a mortuis.