66.2.6 Nouit enim scriptura mundum et creationem dicere et eos qui in nequicia uiuunt. Et hoc quidem cum dicat: Qui effert secundum numerum mundum eius. Illud autem cum dicat: Mundus uos non odit, me autem odit.
66.2.6 Consueuit enim scriptura mundum, et mundi creaturam, et uitiosos appellare. Illud cum inquit: Proferens secundum numerum mundum suum, hoc ut mundus uos non odit, me autem odit.
66.2.6 Consueuit enim scriptura mundum, et mundi creaturam, et viciosos appellare. Illud cum inquit, proferens secundum numerum mundum suum: hoc, Vt mundus vos non odit, me autem odit.
66.2.6 Solet enim Scriptura mundum dicere et creaturas, et eos qui in nequitia vivunt: Illud quidem cum ait, efferens secundum numerum mundum suum: hoc vero cum dicit, Mundus vos non odit, me autem odit.