66.2.2 Etenim utique scandalisset eos, si demum rex existens talia deberet pati et ita tradi. Sed aliter: Nequaquam confestim suscepissent cognitionem regni quod dicebat.
66.2.2 Siquidem scandalizati essent, si rex talia perpessurus atque tradendus esset. Praeterea non continuo, quod regnum diceretF: dicerent, intellexerunt.
66.2.2 Nam certe hoc illis offendiculo futurum erat, si rex cum esset, haec esset passurus, atque ita tradendus: alioquin autem non tam facile quod regnum illud esset intellexissent.