67.1.16 Qui enim illos admonens dixit et timorem illorum exsoluens. Audi ea que sunt deinceps: Qui michi ministrat, me sequatur, de morte dicens, et eam que per opera assecutionem expetens.
67.1.16 Quod enim ad eorum tollendum metumB: metum tollendum haec diceret, audi quae sequuntur: Qui mihi ministrat, me sequatur, de morte locutus et operum sequelam atque imitationem exigit.
67.1.16 Quod enim ad eorum tollendum metum haec diceret, audi quae sequuntur: Qui mihi ministrat, me sequatur: de morte locutus, et operum sequelam, atque imitationem exigit.
67.1.16 Quod autem ut illos moneret, et metum eorum solveret haec dixerit, audi ex sequentibus: Qui mihi ministrat, me sequatur; de morte loquens, et ut per opera ipsum sequantur exigens.