Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXVII (Paris fol.119va-120vb; Harley fol.154rb-155vb)
67.1.1 Qui amat animam suam, perdet eam, et qui odit animam suam in mundo hoc, in uitam eternam custodiet eam. Qui michi ministrat, me sequatur.
67.1.2 Dulcis presens est uita et multe plena dilectionis, sed non omnibus, sed hiis qui affixi sunt ei. Si uero quis ad celum respexerit, et que illic uiderit bona, cito eam contempnit et nullam faciet rationem.
67.1.3 Quia et pulchritudo corporum donec alia non appareat clarior, in admiratione est. Cum uero apparuerit melior, contempnitur prior.
67.1.4 Si igitur uoluerimus et nos ad aliam pulchritudinem aspicere et decorem eius quod illic regni considerare, cito nosipsos a uinculis absoluemus presentibus. Vinculum enim quoddam est ea que ad presencia compassio.
67.1.5 Et in hoc nos inducens Christus, audi quid ait: Qui amat animam suam, perdet eam, et qui odit animam suam in mundo hoc, in uitam eternam custodiet eam. Qui michi ministrat, me sequatur, et ubi ego sum, illic et minister meus erit.
67.1.6 Enigmatice assimilari putantur que dicuntur. Sed non sunt, sed multa plena sunt sapiencia. Et qualiter qui amat animam suam perdet eam? Qui desideria eius inconueniencia facit, qui largitur extra id quod oportet.
67.1.7 Propterea admonet quidam, dicens: Ne ambules in desideriis anime tue. Ita enim eam perdes. Ab ea enim uita que ad uirtutem ducit, abigit.
67.1.8 Sicut quod contrarium: Qui odit eam in mundo hoc, saluat eam. Qui autem est qui odit eam? Qui non cedit ei nocencia iubenti. Et non dixit qui non cedit ei, sed qui odit eam.
67.1.9 Quemadmodum enim eorum qui odio habentur, neque uocem audire sustineamus, neque uisum uidere delectabiliter, ita et animam cum contraria iniungat eorum que Deo placent, cum uehemencia auertere oportet.
67.1.10 Quia enim de morte debet eis de reliquo loqui et morte suiipsius et preuidit tristantes et deridentes, superhabundanciam fecit sermonum.
67.1.11 Quid dices? Nisi meam mortem generose sustinueritis? Si eciam uosipsi non moriemini, nullum uobis erit lucrum.
67.1.12 Et uide qualiter mitigat sermonem. Valde erat honerosum et graue audire quoniam oportet mori animam amantem hominem.
67.1.13 Et quid dico quod uetus? Vbi demum et nunc multos inueniemus libenter omnia pati sustinentes ut presentem fructificent uitam, et hoc de futuris suasi.
67.1.14 Qui cum uiderint fabricantes et artificia et machinas lacrimantur, dicentes: Quantum est homo et fit puluis?
67.1.15 Ita multa est presentis uite concupiscencia. Hec igitur dissoluens Christus uincula ait: Qui odit animam suam in mundo hoc, in uitam eternam custodiet eam.
67.1.16 Qui enim illos admonens dixit et timorem illorum exsoluens. Audi ea que sunt deinceps: Qui michi ministrat, me sequatur, de morte dicens, et eam que per opera assecutionem expetens.
67.1.17 Oportet enim omnino eum qui ministrat eum cui ministrat sequi.
67.1.18 Et inturre quando eis hec loquitur. Non quando persecutionem paciebantur, sed quando confidebant, quando estimabant in cautela esse propter multorum honorem et curationem, quando et erigi poterant et audire: Et leuet crucem suam et sequatur me.
67.1.19 Hoc est semper preparatus sit ad pericula ait, ad mortem ad absentationem que hinc. Deinde quia que honerosa sunt, dixit et brauium ponit.
67.1.20 Quod autem hoc erat, hoc scilicet eum sequi et esse ubi est? Ostendens quoniam resurrectio morti succedit. Vbi enim ego sum, ait, illic et minister meus.
67.1.21 Vbi igitur Christus? In celis et ante resurrectionem. Igitur illic transmigremus animo et mente. Si quis michi ministrauerit, amabit eum pater.
67.1.22 Propter quid non dixit: Ego? Quia nondum de eo decentem opinionem habebant, sed maiorem de patre. Qui enim neque quoniam resuscitare eum oportebat, sciebant qualiter magna de eo ymaginarentur?
67.1.23 Idcirco et filiis Zebedei ait quoniam non est meum dare uobis sed quibus paratum est a patre meo. Et nimirum ipse est qui iudicat.
67.1.24 Hic autem et naturalem filiationem representat. Sicut enim naturalis filii ministros, ita pater acceptat.
67.1.25 Nunc anima mea turbata est, et quid dicam? Pater, salua me ex hora hac. Et nimirum hoc non est conuertentis ad mortem uenire. Ymmo maxime quidem conuertentis.
67.1.26 Vt enim ne dicant quoniam extra dolores existens humanos facile de morte philosophatur, et nos ex eo quod ipse est sine periculo admonet, ostendit quoniam et in agonia sic ipse, tamen propter utilitatem non rennuit.
67.1.27 Hec autem dispensationis sunt non deitatis. Proptera ait: Nunc anima mea turbata est.
67.1.28 Qui nisi et homo esset, quam consequenciam habet quod dictum est et dicere: Pater, salua me ex hora hac. Et ita turbatus est ut eripi querat, sed demum liceret fugere.
67.2.1 Hee humane nature imbecillitates, sed non habeo quid dicam, ait, ereptionem querens.
67.2.2 Propterea enim ueni in horam hanc. Acsi diceret. Etsi turbemur, si tumultum paciamur, non fugiamus mortem.
67.2.3 Quia et ego nunc turbatus, non dico ut effugiam. Oportet enim ferre quod superuenit. Non dico eripe me ex hora hac. Sed quid? Pater glorifica tuum nomen.
67.2.4 Et nimirum turbatione cogente dicere hoc, contrarium dico: Glorifica tuum nomen, hoc est adhuc de reliquo ad crucem. Quod multum humanum ostendit, et naturam non uolentem mori, sed presenti adherentem uite, ostendens quoniam non extra humanas passiones erat.
67.2.5 Quemadmodum enim esurire non crimen neque dormire, ita neque presentem uitam appetere, Christus autem corpus mundum a peccatis habebat, non a naturalibus necessitatibus erutum, quia nequaquam corpus esset.
67.2.6 Per hoc utique et aliud quid erudiebat, quod utique? Hoc ut si in agone constituti fuerimus et formidine, neque ita resiliamus a propositis. Pater, glorifica tuum nomen.
67.2.7 Ostendit quoniam pro ueritate moritur. Gloriam in Deum rem hanc uocans, et hoc euenit post crucem.
67.2.8 Debebat conuerti orbis terrarum et cognoscere nomen Dei et curare eum. Et nimirum non quod patris solum, sed et quod filii, sed tamen hoc silet.
67.2.9 Venit igitur uox ex celis et glorificaui et iterum glorificabo. Vbi glorificauit? in hiis que ante hec facta sunt, et rursus glorificabo post crucem.
67.2.10 Quid igitur Christus? Non propter me uox hec facta est, sed propter nos. Illi autem tonitruum extimarunt esse aut angelum ei locutum esse.
67.2.11 Et unde hoc extimarunt? Num non aperta et bene significatiua erat uox? Sed cito ab eis euolauit, ceu a grossioribus existentibus et carnalibus et desidiosis.
67.2.12 Et hii quidem sonitum detinuerunt, alii uero quoniam articulata erat uox nouerant. Quid autem significauit non adhuc. Quid igitur Christus? Non propter me uox hec facta est, sed propter uos.
67.2.13 Propter quid hoc dixit? Ad illud instans quod dicebant semper quoniam non est ex Deo. Qui enim a Deo glorificatur. Qui enim a Deo, qualiter non est ex Deo cuius nomen per eum glorificatur?
67.2.14 Propter hoc enim et uox allata est. Idcirco et ipse ait: Non propter me hec uox facta est, sed propter uos.
67.2.15 Quia enim dixerunt quoniam angelus locutus est ei, aut tonitruum, et non attendebant, ait, quoniam propter uos facta, est ut saltim ita inducamini ad interrogandum quid est quod dictum est.
67.2.16 Hii autem formidantes neque ita interrogabant audientes quoniam ad eos pertinet hec res. Etenim qui nesciebat ad quid dicebatur, conuenienter non putabatur bene signatiua esse uox.
67.2.17 Propter uos uox hec facta est. Vides quoniam humilia propter eos facta sunt, non ut filio indigente auxilio? Nunc iudicium mundi est huius. Nunc princeps mundi huius deorsum mittetur.
67.2.18 Hoc quam consequenciam habet ad id, id est glorificaui et glorificabo? Multam et ualde consonantem. Quia enim dixit glorificabo, ostendit et modum glorie.
67.2.19 Quis autem modus est? Ille mittetur deorsum, ait. Quid autem est: Nunc iudicium est mundi huius? Acsi diceret: Iudicium erit et uindicatio.
67.2.20 Qualiter et quomodo? Interfecit primum hominem obnoxium accipiens peccato. Per peccatum enim intrauit mors. Hoc non in me inuenit.
67.2.21 Cuius gracia insiluit et morti tradidit? Cuius gracia in Iude animam hoc immisit ut me interficeret? Ne enim michi dicas nunc quoniam Deus dispensauit. Hoc enim non diaboli, sed sue sapiencie.
67.2.22 Interim illius perniciosi mens inuestigetur. Qualiter igitur iudicatur mundus in me? Acsi iudicio constituto, dicetur ad eum. Esto omnes interfecisti, eo quod omnes peccato obnoxios inuenisti. Christum propter quid interfecisti?
67.2.23 Non manifestum est quoniam iniuste? Quocirca per eum uindicabitur mundus uniuersus. Vt autem et apertius sit, et in exemplo id faciam manifestum.
67.2.24 Esto quidam uiolentus tyrannus omnes eos qui incidunt infinitis circumimmissit malis. Hic si committens cum rege uel filio regis interfecerit eum iniuste, illius mors et alios uindicare poterit.
67.2.25 Esto quis debitores expetens et feriat et in uincula immittat. Deinde ex eadem demencia et eum qui nichil debet sub eundem carcerem ducat. Hic et eorum qui in alios fecit, dabit uindictam. Interficiet enim eum ille.
67.3.1 Ita et in Christo factum est. Eorum enim que in nos fecit diabolus, per ea que in Christum ausus est, expetetur uindicta.
67.3.2 Et quoniam hoc enigmatice insinuat. Audi quid ait: Nunc princeps mundi huius mittetur deorsum, per mortem meam. Sed et ego si exaltatus fuero, omnia traham ad meipsum. Hoc est et eos qui ex gentibus.
67.3.3 Et ut non quis dicat qualiter mittetur deorsum, si et te superabit? Dicit: Non superabit. Qualiter enim eos superaret qui et alios trahet? Et non dixit resurrectionem, sed quod resurrectione plus est. Omnes traham ad meipsum.
67.3.4 Nam siquidem dixisset quoniam resurgam, non manifestum esset quoniam et traheret. Dicere uero quoniam traham, utraque simul quo demonstrata sunt et quod trahet resuscitabitur.
67.3.5 Si enim mortuus mansisset et nudus homo esset, nullus utique credidisset. Omnes traham ad meipsum. Qualiter igitur ait quoniam pater trahit? Quoniam filio trahente, pater trahit.
67.3.6 Traham autem, ait, ceu a tyranno detentos et a seipsis solum nequeuntes accedere et illius manus effugere ceu detinentes nos. Alibi uero hoc rapinam uocat.
67.3.7 Nullus potest uasa fortis diripere, nisi prius liget fortem, et tunc uasa eius diripiet. Hoc autem uiolenciam eius representans, dixit. Quid igitur rapinam illic dixit? Hic tractionem uocauit.
Morale lxvii. De elemosina.
67.3.8 Hec igitur scientes, exsurgamus, glorificemus Deum, non per fidem solum, sed et per uitam. Quia nequaquam erit gloria sed blasphemia.
67.3.9 Non enim ita blasphematur Deus gentili existente iniquinato ut a Christiano corrupto. Idcirco obsecro omnia facere ut glorificetur Deus.
67.3.10 Ve enim, ait, seruo illi per quem nomen Dei blasphematur! Cum autem ue fuerit, omne confestim supplicium sequitur et tormentum. Beatus autem per quem nomen Dei glorificatur.
67.3.11 Ne igitur ut in tenebris simus, sed omnia fugiamus peccata. Maxime autem que in communem perueniunt iacturam quia maxime in hiis Deus blasphematur.
67.3.12 Quam enim habebimus ueniam cum aliis dare inuiti, que aliorum rapiamus, que nobis erit spes salutis? Si non esurientem nutristi, panis. Si uero et exiusti indutum, qua pocieris uenia?
67.3.13 Hec continue dicentes non cessabimus. Fortassis enim qui non hodie audierunt, cras audient. Qui uero cras non attendent, ea que post illam suadebuntur.
67.3.14 Si uero quidam et insuasibiliter fuerint dispositi, sed tamen nobis innoxum erit iudicium. Quod enim nostrum expleuimus.
67.3.15 Fiat autem neque nos uerecundari in hiis que dicuntur, neque nos conuelari, sed omnes posse cum propalatione stare in tribunali Christi,
67.3.16 ut et ipsi possimus gloriari in uobis et nostrorum malorum mitigatione quamdam accipere uestram approbationem, in Christo Ihesu domino nostro cui gloria in secula seculorum, amen.