67.1.2 Dulcis presens est uita et multe plena dilectionis, sed non omnibus, sed hiis qui affixi sunt ei. Si uero quis ad celum respexerit, et que illic uiderit bona, cito eam contempnit et nullam faciet rationem.
67.1.2 Dulcis praesens uita est, et multae plena uoluptatis, non tamen omnibus, sed qui terrenis rebus affigitur. Quod si quis caelum suspiceret, et quae illic bona sunt, contemplaretur, fortasse haec contemneret, tanquam nullius momenti.
67.1.2 Dulcis praesens vita est, et multae plena voluptatis, non tamen omnibus, sed qui terrenis rebus affigitur. Quod si quis coelum suspiceret, et quae illic bona sunt contemplaretur, statim haec contemneret, tanquam nullius momenti.
67.1.2 Dulcis est praesens vita, et multae plena voluptatis. Verum non omnibus, sed iis qui ipsi haerent. Si quis vero caelum respiciat, et bona ibi reposita, cito illam despiciet et pro nihilo habebit.