Homilia LXVII (lxvi)

67.1.1 Qui amat animam suam, perdet eam, et qui odit animam suam in hoc mundo, in uitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat, me sequatur.

67.1.2 Dulcis praesens uita est, et multae plena uoluptatis, non tamen omnibus, sed qui terrenis rebus affigitur. Quod si quis caelum suspiceret, et quae illic bona sunt, contemplaretur, fortasse haec contemneret, tanquam nullius momenti.

67.1.3 Nam et corporum pulchritudo, quoad pulchrius non deprehenditur, in admiratione habetur. Cum uero melius apparuerit, illa prior despicitur.

67.1.4 Quod si in illam pulchritudinemF: pulchritudine intueri uoluerimus, et caelestis regni speciem consyderare, fortasse nos huius saeculi uinculis dissolueremus1470/1486/1530: dissoluerimus. Vinculum nanque est terrenarum rerum affectio.

67.1.5 Ad quod1530: A quo nos abducens Christus quid dicat attende: Qui amat animam suam, perdet eam, et qui odit animam suam in hoc mundo, in uitam aeternam custodiet1530: custodit eam. Qui mihi ministrat, me sequatur, et ubi ego sum illic et minister meus1530: meus erit.

67.1.6 Simile enigmati hoc dictum uidetur, non tamen est, sed sapientiae plenum. Et quomodo: Qui amat animam suam, perdet eam? Qui absurdis eius cupiditatibus obtemperat, qui praeter1486: pre debitum ei indulget.

67.1.7 Propterea admonet ille: Noli ambulare in cupiditatibus animae tuae. Sic enim eam perdis1486: preterdis, cum a uirtutis uia abducis.

67.1.8 Quemadmodum econtrario: Qui odit eam in hoc mundo, custodietF/1470/1486/1530: custodit eam, hoc est: Qui non paret ei, cum aliquid perperam iubet. Et non dixit: Qui non paret, sed: Qui odit.

67.1.9 Quemadmodum enim quos odio habemus, ne uocem quidem audire, nec uidere animo aequoF: om. patimur. Ita et anima si quid praeter dei uoluntatem nobis imperat, reiicienda est.

67.1.10 Cum enim iam de morte ad eos uerba facturus esset, de morte uidelicet sua, et preuideret eorum tristitiam et examinationem, per excessum locutus est inquiens:

67.1.11 Quid dico si mortem meam generose non feretis?B: feretis. Nisi uos ipsi moriamini, nullum uos sequetur emolumentum.

67.1.12 Et uide quomodo lenit sermonem suum.1530: suum? Grauius enim et molestius uidebatur dicere homini animam amanti esse moriendum.

67.1.13 Et quid antiquitus dico, quando et nunc multos inueniemus, libenter omnia tolerantes, ut hac uita fruantur, et maxime qui futuram credunt?

67.1.14 Qui cum uident aedificia molesque et machinas lachrymantur dicentes: Quot homo et quanta? Et fit puluis.

67.1.15 Sic magna praesentis uitae cupiditas. Haec Christus uincula1470/1486/1530: uincula christus dissoluens inquit: Qui odit animam suam in hoc mundo, in uitam aeternam custodit eam.

67.1.16 Quod enim ad eorum tollendum metumB: metum tollendum haec diceret, audi quae sequuntur: Qui mihi ministrat, me sequatur, de morte locutus et operum sequelam atque imitationem exigit.

67.1.17 Oportet enim omnino ministrum eum, cui ministrat sequi. Et consydera quando haec loquitur:

67.1.18 Non cum persecutionem patiebantur, sed cum confidebant, cum se in tuto esse arbitrabantur, quod a multis honorarentur colerenturque, quando et consurgere poterant et audire, et tollat crucem suam et sequatur me,

67.1.19 hoc est, semper paratus sis, inquit, ad pericula, ad mortem, ad terrena exilia. Inde cum grauia dixisset, premium ponit.

67.1.20 Quod qui sequetur ipsum, erit ubi ipse est, quibus uerbis ostendit resurrectionem post mortem: Vbi ego sum, inquit, illic et minister meus.

67.1.21 Vbi Christus? in caelis. Ergo ante resurrectionem illuc anima et mente transferemur. Si quis mihi ministrauerit, diliget eum pater.

67.1.22 Quare non dixit, ego? quoniam non dum debitam uendicarat auctoritatem, ut pater. Qui enim non dum resurrecturum ipsum sciebant, quomodo poterant tantamB: tanta de eo opinionem concipere?1470/1486: concipere.

67.1.23 Quamobrem filiis Zebedaei inquit: Non est meum dare, sed quibus paratum est a1470/1530: om. patre meo. Atqui ipse est iudex.

67.1.24 Sed hic dilectum se filium ostendit. Tanquam enim dilecti filii ministros pater accipiet.

67.1.25 Nunc1530: Nunc enim anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, saluifica me ex hac horaB: ora. Atqui haec non sunt uerba ad mortem uenire suadentis, immo maxime.

67.1.26 Siquidem ne dicerent ipsum cum1486/1530: eum humanis careret1530: carere doloribus, facile de subeunda morte philosophari, et in tuto nobis persuadere1486: persudere, ostendit, quod licet eam formidet, cum tamen usus poscat, non recusat.

67.1.27 Haec autem dispensationis sunt non diuinitatis. Ideo inquit: Nunc anima mea turbata est.

67.1.28 Neque enim aliter hoc procederet, et dicendo: Pater, saluifica me ex hac hora, ita perturbatus est, ut etiam a morte absolui cuperet, si licuisset.

67.2.1 Hae sunt humanae naturae imbecillitates. Et quid dicam, inquit, cum mortem deprecer?B: deprecor.; F: deprecer.B: deprecor.; F: deprecer.

67.2.2 Propterea ueni in horam hanc, quasi diceret: Licet moueamur et perturbemur, mortem tamen non fugimus.

67.2.3 Nam ita nunc perturbatus, non recuso. Ferundum1530: ferendum est, quod instat. Non dicoF/1470/1486/1530: dico enim: Libera me ex hac hora, sed: Pater, clarifica nomen tuum.

67.2.4 Et licet id1486/1530: om. perturbatio dicere me1470/1486/1530: me dicere cogat, contrarium tamen dico: Clarifica nomen tuum, hoc est, duc iam me1470/1486/1530: me iam ad crucem, quod aperte eius humanitatem et humanis moueri affectibus ostendit, et naturam, quod egre ferret mortem, et uiuere cuperet.

67.2.5 Quemadmodum enim neque esurire, neque dormire crimini dandum est. Ita neque uitam praesentem optare. Christus autem corpus omni peccati labe purum habebat, non tamen naturalibus non obnoxium necessitatibus. Siquidem non fuisset corpus.

67.2.6 Ex his etB: Ex iis et; 1470/1486/1530: Et ex hisB: Ex iis et; 1470/1486/1530: Et ex his aliud nos admonet: Quid nam? ut si quando affligimur, si quid timemus, non ita resiliamus a propositis. Pater, clarifica nomen tuum.

67.2.7 Indicat se pro ueritate mori, quod dei gloriam appellat. Et hoc post crucis mortem contigit.

67.2.8 Debebat enim orbis terrarum ad deum conuerti, et in dei cognitionem uenire, et ipsum colere. Verum hoc non patris tantum, sed et filii gloria, quod tamen tacet.

67.2.9 Venit ergo uox de caelo: Et clarificaui, et iterum clarificabo. Quando clarificauit?B/F: clarificauit in precedentibus signis, et iterum clarificabo post crucem.

67.2.10 Turba autem tonitruum opinati sunt, uel angelum locutum.

67.2.11 Et unde hoc?B/F: hoc: Nunquid non1530: om. manifesta et clara fuit uox? Fuit sane. Verum crassior turba erat, et terrenis dedita, et parum attendens,

67.2.12 et alii sonum tantum, alii uocem articulatam1470/1530: articulatum audierunt, sed non intellexerunt. Tum Christus: Non propter me uox haec uenit, sed propter uos.

67.2.13 Cur hoc dixit? ad illud respiciens, quod illi frequenter dicebant, quod non erat a deo. Qui a deo clarificatur, nonne a deo est, cuius nomen per eum clarificatur?

67.2.14 Propter hocB: hec enim uox delata est. Quare et ipse inquit: Non propter me uox haec uenit, sed propter uos, non ut aliquid ab ea mihi ignoratum audiam. Omnia enim patris noui, sed propter uos.

67.2.15 Cum enim uel angelum locutum, uel tonitruum factum arbitrati essent, inquit, propter uos, ut hoc saltem pacto adduceret eos ad interrogandum.

67.2.16 Illi tamen oscitantes et stupidi, neque sic persuasi sunt, cum audirent id ad se pertinere. Nescienti enim cui diceretur, sane non manifesta uox uidebatur.

67.2.17 Propter uos uox uenit. Vides ut res humiles eorum gratia fiant, non quod Christus ope indigeret?B: indigeret. Nunc iudicium est mundi. Nunc princeps huius mundi eiicietur foras.

67.2.18 Haec particula quomodo procedit ad illud: Et clarificaui et clarificabo? recte et consone. Cum enim dixisset clarificabo, modum indicat,

67.2.19 hoc est, princeps mundi eiicietur. Quid significat1470/1486/1530: signat iudicium est mundi? quasi dicat: Examinabitur et punietur.

67.2.20 Quo pacto?B/F: Quo pacto. perdidit ille primum hominem, et peccato fecit obnoxium. Propter peccatum enim uenit mors, quod in me non inuenit.

67.2.21 Et qua gratia insiluit1470/1486/1530: insiliit et morti eum tradidit? Qua gratia in animam Iudae ingressus est?F: est: ne perderemur. Neque mihi diuinam nunc attuleris dispensationem, quae non est diaboli, sed sapientiae suae.

67.2.22 Inquiratur primum mala eius mens. Quomodo iudicatur mundus in me,1470/1486: me? quasi examine proposito dicatur ad eum: Esto, omnes interemisti, eo quod subiecti erant peccato, Christum cum1470/1486/1530: cur interemisti?

67.2.23 Nonne plane iniuste?B: iniuste Per Christum ergoB: igitur omnis mundus defendetur. Quod ut manifestius appareat, exemplo utemur.

67.2.24 Sit uiolentus quispiam tyrannus, qui omnes qui in manus suas uenerint, plurimis malis afficiat. Hic si uel regem uel regium filium captum iniuste interimat, illius mors etiam alios ulcisci poterit.

67.2.25 Sit aliquis qui debitores postulet, uerberet, in carcerem iniiciat, et hac insania etiam nihil debentem coerceat. Hic etiam eorumB: Eorum enim quae in debitores commisit, dabit poenam. Interficietur ab illo.

67.3.1 Non aliter in Iesu usu uenit. Eorum enim quae in nos fecit diabolus, propterea quae in Christum ausus est, postulatus est ad supplicium.

67.3.2 Et quod ita intelligatur, audi quid dicat: Nunc princeps mundi huius eiicietur foras, per mortem scilicet meam. Et ego si exaltatus fuero, omnes traham ad me ipsum, hoc est, etiam gentiles.

67.3.3 Et ne quis diceret: Quomodo si te uicit, eiicietur? Non uicit, inquit. Quomodo enim qui alios trahit?1470/1486/1530: trahit uictus esse poterit? Et non dicit: Resuscitabo, sed maius: Omnes traham ad me ipsum.

67.3.4 Nam si dixisset: Resuscitabo, non significaret credituros, sed cum credituros dicit, et resurrecturos confirmat.

67.3.5 Si enim mortuus mansisset, et purus homo fuisset, nemo credidisset: Omnes traham ad me ipsum. Quomodo ergo inquit patrem trahere? quia trahente filio, pater etiam trahit.

67.3.6 Traham, inquit, tanquam a tyranno detentos, et per se minime potentes eius manus effugere, utpote repugnantis. Alio loco rapinam appellat.

67.3.7 Nemo potest spolia fortis rapere, nisi prius alliget eum, et tunc rapiat. Haec autem ad illius uim ostendendam dicit, ut illic rapinam, hic tractionem appellaret.

67.3.8 Quod cum intelligamus, resurgamus, glorificemus deum, non fide tantum, sed et uita. Aliter non esset gloria, sed blasphemia.

67.3.9 Non enim ita blasphematur deus ab impio gentili ut a Christiano. Quamobrem rogo ut omnia ad dei gloriam referamus.

67.3.10 Ve, inquit, seruo illi, per quem nomen dei blasphematur. Hanc autem particulam ue, mox poena sequitur et supplicium. Beatus autem per quem nomen dei glorificatur.

67.3.11 Nolimus ergo tanquam in tenebris uersari, sed omnia peccata euitemus, maxime uero quae publice nocent, in quibus precipue deus blasphematur.

67.3.12 Quam enim ueniam consequemur, si cum aliis nostra exhibere precipiamur, aliena rapimus?B: rapimus. Quae nobis spes salutis? Nisi esurientem nutris, supplicio afficis1530: afficeris. Si uestitum spolias, quid tibi sperandum?

67.3.13 Haec frequenter dicere non cessamus: Quoniam qui hodie non audiunt, cras audient, et qui neque cras, perendie1470/1486: perendine.

67.3.14 Quod si qui impersuasibiles sunt, nos tamen non iudicabimur. Nostrum enim officium impleuimus.

67.3.15 Vtinam autem ne uos horum pudeat, ne ue possitis accusari, sed omnes Christi tribunali audenter adstareF/1470/1486: astare,

67.3.16 ut et nos in uobis gloriari possimus, et malorum aliquam capere consolationem, probationem uidelicet uestram in Christo Iesu domino nostro, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1486/1530: secula seculorum. Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY